Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Ordinatio

Liber 1

Collatio

Prologus

Quaestio 1 : Utrum, secundum quod tactum est in collatione, studium sacrae theologiae sit meritorium vitae aeternae.

Quaestio 2 : Utrum studium Sacrae Scripturae impositum alicui in foro poenitentiae pro omissione contraria sit meritorium.

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum pro studio sacrae theologiae ex caritate procedente debeatur pro mercede visio Dei et eius fruitio.

Quaestio 2 : Utrum fruitio beatifica differat ab ipsa anima.

Quaestio 3 : Utrum fruitio realiter distinguatur ab omni cognitione.

Quaestio 4 : Utrum fruitio realiter distinguatur a delectatione.

Quaestio 5 : Utrum generaliter omnis delectatio sit dilectio vel odium, seu volitio aut nolitio.

Quaestio 6 : Utrum voluntas necessario vel libere principiet actus suos.

Quaestio 7 : Utrum voluntas sola sit causa effectiva suae volitionis liberae supposita communi Dei influentia vel concausatione.

Quaestio 8 : Utrum voluntas possit simul et subito producere actum voluntarium meritorie et libere dilectionis.

Quaestio 9 : Utrum voluntas libere possit subito suspendere actum suum sive ab actu habito cessare.

Quaestio 10 : Utrum creatura rationalis clare videns Deum necessario diligat ipsum.

Quaestio 11 : Undecimo circa distinctionem primam quaero: Utrum solus Deus sit licite a creatura rationali ultimate fruibilis.

Quaestio 12 : Utrum haec sit possibilis: creatura rationalis fruitur una persona divina non fruendo alia.

Quaestio 13 : Utrum liceat filium Dei plus diligere vel frui eo quam patrem vel spiritum sanctum.

Quaestio 14 : Utrum fruitio beatifica sit actus intellectus.

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum in entibus sit tantum unus Deus.

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum mens humana sit imago trinitatis increatae sicut in rebus aliis factis propter hominem est vestigium eiusdem trinitatis.

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum a parte rei in divinis sit aliqua non-identitas inter naturam Dei et voluntatem divinam et ita de ceteris perfectionibus quae ponuntur in Deo vel Deus nec moveat quod pluraliter loquar antequam habeatur quod ibi sit pluralitas, sine enim hac improprietate loquendi non potest homo in hac materia leviter exprimere illud quod vellet.

Quaestio 2 : Utrum Deus sit realiter et per se primo modo sapiens vel intelligens et sic de similibus.

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis.

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum gratia seu caritas sit viatori necessaria ad salutem

Quaestio 2 : Utrum caritas seu gratia increata sine alio possit sufficere ad salutem

Quaestio 3 : Utrum de peccatore possit fieri non peccator et acceptus Deo sine tali habitu sibi infuso per gratiam increatam.

Quaestio 4 : Utrum caritas vel alia forma augmentabilis augmentetur per deminutionem contrarii sui.

Quaestio 5 : Utrum in augmentatione caritatis vel alterius formae gradus omnis praeexistens corrumpatur cum novus gradus inducitur ita videlicet intelligendo quod in omni instanti sit totaliter nova forma.

Quaestio 6 : Utrum omnis bonus motus voluntatis meritorie augmentatius caritatis ad quem homo tenetur debeat vel possit ex caritate procedere collata ex merito redemptoris.

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum Deus essentialiter unus sit personaliter trinus.

Quaestio 2 : Utrum Deus genuerit Deum

Quaestio 3 : Utrum aliqua sit certa regula vel ars per quam solvi possint communiter paralogismi facti et talibus similes circa materiam Trinitatis.

Quaestio 4 : Utrum divina essentia generet vel generetur.

Quaestio 5 : Utrum potentia generandi possit communicari filio in divinis.

Quaestio 6 : Utrum spiritus sanctus posset distingui a filio si non procederet ab eo.

Quaestio 7 : Utrum pater et filius sint unum principium spirans Spiritum Sanctum.

Quaestio 8 : Utrum personae divinae primo et adaequate distinguantur ab invicem semetipsis.

Quaestio 9 : Utrum omne idem patri sit omnibus modis idem patri.

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum creatura rationalis meritorie serviendo Deo proficiat ad augmentum gratiae seu caritatis, sine omni novo addito gratiae praecedenti.

Quaestio 2 : Utrum profectus vel augmentum gratiae fiat per compositionem gratiae novae cum gratia praecedenti.

Quaestio 3 : Utrum creatura rationalis habens gratiam possit mereri suam gratiam augmentari.

Quaestio 4 : Utrum viator operibus meritoriis insistendo ex hiis carior Deo fiat.

Quaestio 5 : Utrum praesupposita gratia baptismali viator per merita sua possit pertingere ad gratiam maximam viae sibi possibilem.

Quaestio 6 : Utrum viator existens in gratia ultra omnem gratiam habitam vel habendam possit proficere ad maiorem per instantaneas causationes actuum volendi omnia pro futuro peccata venialia devirare.

Quaestio 7 : Utrum Deus possit creare finitam caritatem aliquam qua non possit creare maiorem vel aliquam aliam ita magnam secundum extensionem quod non possit maiorem illa producere, et sic de similibus.

Quaestio 8 : Utrum secundum proportionem caritatis viae succedat pro praemio proportionaliter magnitudo gloriae.

Quaestio 9 : Utrum, scilicet propter demerita, minuatur.

Quaestio 10 : Utrum caritas decrescat ad decrementum cupiditatis.

Liber 3

Quaestio 1 : Utrum anima Christi habuerit et habeat sapientiam aequalem Deo.

Quaestio 2 : Utrum ipsum verbum Dei sit sibi ipsi quamvis non animae sibi unitae scientia futurorum contingentium.

Quaestio 3 : Utrum cum determinata verbi praescientia stet quod futura praescita sint ad utrumlibet contingentia.

Quaestio 4 : Utrum anima Christi vel angeli sciant futura aliqua contingentia per revelationem sibi possibilem fieri ab ipso verbo vel etiam scire possint.

Quaestio 5 : Utrum alicuius contingentis futuri absoluta revelatio sequens tollat contingentiam.

Quaestio 6 : Utrum Deus vel verbum Dei existenti in gratia possit revelare quod talis finaliter sit damnandus.

Quaestio 7 : Utrum animae Christi vel angelo beato possit in verbo revelari aeternitas suae beatitudinis.

Quaestio 8 : Utrum Gabrieli potuerit in verbo verbi incarnatio revelari.

Quaestio 9 : Utrum per revelationes possibiles fieri in verbo posset aliquis sufficienter dirigi in volendis.

Quaestio 10 : Utrum anima Christi in verbo Dei cui unitur distincte videre valeat infinita.

Quaestio 11 : Utrum anima Christi possit in verbo cui unitur distincte cognoscere minimas partium sibi inhaerentium vel minimas particulas corporis quod informat.

Quaestio 12 : Utrum per unionem ad verbum ipsa sit omnipotens.

Liber 4

Quaestio 1 : Utrum aliqua creatura possit in effectum sacramenti praecise productibilem per creationem. Et hoc est expressius quaerere: Utrum aliqua creatura possit creare caritatem vel gratiam vel aliam creaturam.

Quaestio 2 : Utrum posse creare gratiam vel aliquid aliud repugnet propter virtutis activae insufficientiam cuilibet creaturae.

Quaestio 3 : Utrum omni rite suscipienti sacramentum baptismi vel confirmationis conferatur gratia salutaris.

Quaestio 4 : Utrum corpus Christi realiter sub speciebus quae fuerunt panis et vini contineatur.

Quaestio 5 : Utrum quantitas terminata panis consecrandi sit aliqua vera res extra animam distincta realiter a substantia et qualitate cuius est.

Quaestio 6 : Utrum sacramentum poenitentiae sit necessarium ad delendum peccatum mortale post baptismum commissum.

Quaestio 7 : Utrum actus paenitentiae requisitus ad deletionem culpae mortalis sit meritorius vitae aeternae.

Quaestio 8 : Utrum quilibet qui commisit peccatum mortale teneatur secundum legem Dei communem de illo conteri.

Quaestio 9 : Utrum vera poenitentia sit formaliter vel virtualiter velle cavere peccatum quodlibet in futuro.

Quaestio 10 : Utrum ille qui peccaverit mortaliter in opere exteriori teneatur plus poenitere de opere exteriori et interiori simul quam de interiori solo.

Quaestio 11 : Utrum aliqua poena infernalis possit esse insensibilis in damnato.

Quaestio 12 : Utrum sit maxima gloria possibilis in beato.

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 6

1

Sexto circa distinctionem 33am pro distinctione 11 quaero utrum spiritus sanctus posset distingui a filio si non procederet ab eo videtur quod non quia si non procederet spiritus sanctus a filio filius non esset filius igitur non distingueretur ab eo

2

Contra si spiritus sanctus procederet a solo patre ut datus non ut natus sicut et sic procedit ad hoc spiritus sanctus non esset filius qui procedit ut natus non ut datus igitur ad hoc distingueretur a filio hic tenent quod non chatton te aegidius god contrarium gandavensis scotus okam firanf processit a anselmo in libello processionis spiritus sanctus quam quid adducunt ad oppositum et quidam ad propositionem reliquo alterationibus eorumdem

3

hic primo est videndum propter quod quaestio proponitur communiter 2o quid ad eam sic dicendum 3o ponendae sunt obiectiones aliquae et solvendae

4

Circa primum dico quod non inquiritur hic an aliquo modo sic possibile quod spiritus sanctus distinguatur realiter a filio et quod non procedat ab eo quia hoc esset quaerere de veritate illius copulative spiritus sanctus non procedit a filio et spiritus sanctus realiter distinguitur a filio quia manifestum est quod ista copulativa est inpossibilis fide supposita quia altera pars eius est simpliciter est inpossibilis scilicet spiritus sanctus non procedit a filio sed alia duo intendit quaerere unum an propter hoc quod filius est spiratio activa propter hoc realiter distinguitur a spiritu sancto sicud producens a producto filius sit realiter aliquid quod non omnibus modis a parte rei ista idem spirationi activae et econverso sicud spiratio ipsa sibi ipsi quo filius realiter distinguitur a spiritu sancto

5

2m est propter graecos an supposita distinctione formali personali et ydemptitate essentiali trium personarum possit inferri formali et evidenti consequentia spiritum sanctum procedere a filio sicud aliqui nituntur probare et tenent et pro eius videtur facere processus anselmi in libello de processione spiritus sancti quem quidam adducunt ad propositum quidam ad oppositum unde eundum processum relinquo alterationibus eorumdem et per consequens an supposita eadem trinitate personarum cum voluntate essentiali et quod pater et filius et spiritus sanctus sint 3 personae et idem deus sequatur formaliter et evidenter ex opposito consequentis spiritus sanctus non procedit a filio igitur non distinguitur ab eo realiter

6

Quo ad primum quod inquirit quaestio videtur mihi esse dicendum secundum hoc econverso quod sic quia filius non solum realiter distinguitur a spiritu sancto ex hoc quod spirat eum sive ex hoc quod filius est spiratio activa quae est duae personae simul scilicet pater et filius et quaelibret sigillatim et per consequens est distinctuum consequentiae patris et filii a spiritu sancto non proprium filii aut patris sed iterum realiter distinguatur filius in divinis a patre per hoc quod filius est filiatio quae est proprium distinctum filii a spiritu sancto sicud a patre quia filius sua propria personalitate dicitur a spiritu sancto et non solum communi aliquo sibi et patri sed nunc est ita quod filius et spiratio activa non sunt omnibus modis mutuo idem sibi a parte rei quibus utraque sibi ipsi iuxta principium illud alias tactum ista non sunt sic omnibus modis idem sibi invicem quorum unum est aliquid et reliquum non est illud et sic est hic spiratio enim activa est pater sive paternitas et filius non est paternitas igitur

7

Sed quo ad 2m quo inquiritur dico primo quod quantum mihi videtur ex isto antecedente quod praecise affirmeret quod pater et filius et spiritus sanctus sunt 3s personae realiter distincte et unus deus nec aliquid plus ex fide vel aliunde supponeret non sequitur formaliter consequentia evidenti quod spiritus sanctus procedit a filio nec per consequens ex opposito consequentis sequitur evidenter oppositum antecedentis quia sicut arguit okam et bene ex ista ypostasi praecise non sequitur evidenter spiritus sanctus esse vel habere aliquam relationem oppositam relationi filii tamen ex isto antecedente praecise non sic evidens nobis quin possent realiter sufficienter distingui relationibus absolutis disparatis nec sic ex isto antecedente praecise est nobis evidens quod filiatio est spiratio activa quantum pertinet ad consequentiam evidentem dat etiam iste alius articulus quod filius et spiritus sanctus sunt productivi cum quo staret quod solus pater sufficienter producat tam filium quam spiritus sanctus

8

3o dico quod secundum veritatem utraque consequentia bona est et formalis habet non sic evidens nobis pro modo sicud ista consequentia est etiam bona et formalis quamvis non sit nobis nunc evidens sed credita terminum nullus deus deum generat aut spirat igitur deus non est deus sic in proposito sequitur consequentia necessaria et formali spiritus sanctus distinguitur a filio igitur procedit ab eo et econverso negative scilicet non procedit a filio igitur non distinguitur ab eo quod secundum veritatem omne quod in divinis est filiatio est realiter spiratio activa igitur ex opposito consequentis sequitur negative a non est spiratio activa igitur a non est filiatio divina remoto ii ab aliquo communi quod est idem realiter cum proprio removetur proprium ab eodem sed activa spiratio secundum veritatem communis est patri et filio et eadem realiter cum proprio scilicet cum filiatione quia aliter cum ea poneret innumerum et esset tunc quaternitas in divinis contra decretalem in prima quaestione huius allegatam igitur si filius non est spiratio activa filius non est filius igitur divina filio non est filius quia filiatio et filius non sunt omnibus modis idem quibus filiatio sibi ipsi ex principio alias ad hoc adducto et si filius non est filius igitur filius nichil est quia si propositio quae affirmat ideo de se ipso non est vera nulla quae aliquid affirmat de eodem vera est et ita a nullo distinguitur et per consequens non a spiritu sancto

9

Igitur ex opposito ultimi consequentis ad oppositum primi antecedentis sequitur filius distinguitur a spirito sancto igitur filius est spiratio activa et si hoc igitur spiritus sanctus procedit a filio quod est propositum

10

Item quando alia affirmative sunt idem inter se maxime cum summa simplicitate et hoc sicut commune et proprium quidquid est realiter illud propositum est realiter illud commune sed ita est de filiatione et spiratione activa igitur

11

Quia cum ista propositio licet sit necessaria filiatio divina est realiter spiratio activa non est evidens ex terminis sed sola fide nec etiam evidenter sequitur ex hoc praecise quod pater et filius et spiritus sanctus sunt 3s personae et unus deus sed hoc tantum ex alio fidei articulo tenemus scilicet qui ex patre filioque procedit nam cum isto priori articulo sine isto staret quod pater solus principaret spiritus sanctus ideo 3a conclusio non repugnat secundae et secundum istas conclusiones qui vellet posset opinionem aliquas adinvicem aliqualiter concordare

12

Sed contra praedictam instatur primo contra conclusionem secundam arguitur quod ista consequentia sit evidens deus est trinus et unus igitur spiritus sanctus procedit a filio probatio quia ex antecedente isto sequitur quod 3s personae sunt essentialiter idem et quod persona quaelibet est summe simplex et si hoc igitur nullae duae personae in divinis distinguuntur distinctione disparatorum et si hoc igitur spiritus sanctus procedit a filio quod distinctio disparatorum non stet cum summa simplicitate probo quia omnis distinctio disparatorum est tanta quod ipsa sine omni alia distinctione sufficit ad hoc quod sic distincta unirentur et componerent adinvicem sed inpossibile est quod personae quae sunt essentialiter unus deus tali distinctione distingantur quae sufficeret ad compositionem igitur non distinguuntur disparatae minor evidens quia talibus personis repugnat distinctio essentialis ista aut distinctio quae sufficit ad unionem et compositionem distinctorum infert distinctionem essentialem quorum maniorem probat quia omnis distinctio disparatorum est talis qualis est distinctio absolutorum quia taliter distincta non plus refimeretur ad invicem quam absoluta si omnis talis distinctio qualis est distinctio absolutorum quantum est ex parte distinctionis sufficit ad hoc quod ista ap absoluta unirentur et componerentur et per consequens est distinctio essentialis

13

Aliter tamen forte diceretur quod cum distinctione absolutorum staret essentialis ydemptitas ideo contra hoc specialiter arguitur sic quod non tollit quin distinctio danda stet cum ydemptitate essentiali non tollit distinctionem quanta sufficeret et sic distincta realiter unirentur et componerentur sic est de distinctione absolutorum igitur componerent cum simpliciter sit omnis distinctio similis distinctioni talium quae faciunt compositionem quae est essentialis sed omnis distinctio disparatorum est huiusmodi aliter non appareret quae distinctio esset essentialis si igitur personae divinae divinae sic distinguerentur distinctione ex qua non repungnaret eis facere compositionem

14

Confirmatur quia maior est ydemptitas quae excludit omnem distinctionem disparationis quam quae non quod patet quia omne totum est maius sua parte sed in divinis est summa ydemptitas essentialis igitur et quae excludit distinctionem disparationis et conclusionem cum concedunt isti quod scilicet evidenter sequitur filius et spiritus sanctus sunt idem deus et spiritus sanctus non procedit a filio igitur non distinguitur ab eo quia si est idem deus cum eo et distinguatur ab eo igitur aut distinctione relata ab obiecto et tunc procedet ab eo aut distinctione disparatorum et tunc non esset idem deus cum eo quia talis distinctio ut praedicatum est non stat cum summa ydemptitate essentiali nec cum summa simplicitate personae

15

ad primum dicendum quod sive sit distinctio disparationis stet cum summa simplicitate personae et cum summa ydemptitate essentiali sive non quia secundum omnem sententiam doctorum personae non sunt personae absolute sed vel sunt relationes originis vel talibus relationibus constitutae tamen hoc secure dico quod ex solo articulo de trinitate personali et ydemptitate circumscripto articulo de processione spiritus sancti a filio non sequitur consequentia nobis evidenti quin aliae personae divinae possunt realiter distingui proprietatibus tantum disparatis relationis vel absolutis immo etiam cum hoc staret quod duae personae essent productae productionibus passivis alia nascendo alia ut data alterius rationis ypostatice seu personalis iste tamen articulus cum alio articulo sibi addito scilicet qui ex patre filioque procedit evidenter infert quod non est persona divina aliqua quin ipsius ad quantumcumque divinam personam sit relata oppositio et non sola disparationis distinctio et cum probas quod articulus prior non addito secundo evidenter inferat exclusionem omnis distinctionis disparatorum quia omnis distinctio disparatorum est tanta etc distinctio quod illa propositio non est evidens nec etiam evidenter sequitur ex articulo illo fidei nec est etiam vera secundum multos quia filiatio et spiratio passiva et iterum paternitas et spiratio passiva secundum istos non distinguuntur relativae et tamen realiter secundum eosdem distinguuntur et per consequens distinctione desperationis secundum eos puta okam et scotus gandavensis et firanf et cum probas eam quod omnis distinctio disparatorum est talis qualis est distinctio absolutorum

16

Responsio aut loquaris de caliditate transcendenti vel generali quomodo posset dici quod tale ens est qualitas quale est quantitas vel relatio quia utrumque est ens accidentale et illo modo posset propositio concedi sed minor adiuncta in eodem sensu falsa est vel saltem non evidens nec evidenter sequens ex dicto articulo quod mihi sufficit et hoc accipiendo minorem ad omnem alium intellectum quam ad istum propter hoc inquantum est ex parte distinctionis dico quod non ex hoc praecise quod taliter in genere distinguuntur sequitur quod non sunt unibilia aut componibilia quid mirum nec hoc sequeretur ex hoc praecise in genere et unum esset producens et aliud productum ut patet de voluntate et volutione ab ea producta et multis aliis quae sunt componibilia sicud accidens et subiectum non obstante quod unum istorum producatur a reliquo aut loquaris de caliditate distinctionis in speciali et tunc propositio ista falsa est nec probatio evidentiam habet aliquam ad istum sensum

17

Item secundum communem opinionem filiatio non opponitur relative spirationi passivae igitur volendo distinctionem disparatorum distinctionem quorumcumque non oppositorum filiatio et spiratio passiva distinguuntur disparatae secundum communem opinionem et tamen sunt eadem deitas igitur distinctio desparationis stat cum unitate essentiali nec plus valet si in contrarium arguatur filiatio vel filius est illud quod opponitur spirationi passivae quantum apparet quia est spiratio activa igitur opponitur sibi relativae quam sequatur deitas est illud quod opponitur vel generat igitur deitas opponitur vel generat

18

ad 2m iste qui diceret non sequi ex illis quae sunt fidei divinas personas non posse salvari distingui per absoluta diceret quod aliquorum absolutorum distinctio bene stat cum non ydemptitate essentiali aliquorum igitur sicut communiter dicitur de distinctione relativae oppositionis et similiter diceret de distinctione relationum disparatarum si autem u generaliter quod nulla distinctio quorumcumque absolutorum hoc tollit talis negaret minorem et uniformaliter de distinctione per relationes disparatas

19

ad 3m si loquaris de similitudine transcendente maior falsa est si de similitudine speciali minor falsa est

20

ad 4m maior non est evidentior quam pronanda propositio nec evidentius probatur ista propositio maior est idemptitas essentialis quae excludit omnem distinctionem realem quam quae alba permittit vel non excludit sed ista falsa est secundum fidem ita dicerent aliqui et bene ego autem dico quod slatem non est evidens nec evidenter sequitur ex articulo praenotato hoc sufficit ad propositum

21

ad 5m dico quod spiritus sanctus secundum communem opinionem distinguitur a filio distinctione disparata filius tamen vere et realiter spirat spiritus sanctus a qua spiratione activa distinguitur spiritus sanctus distinctione relativa ab opposito quia distinctione spirationis passivae ab activa ideo concedo quod procedit ab eo ideo eo ipso quod filius spirat eum producit eum nolo tamen dicere pro hoc argumento quod filius formaliter includat spirationem activam nec etiam quod sit formaliter spiratio activa quia argumentum neutrum exigit sed sufficit dicere quod filiatio est relatio opposita spirationi passivae scilicet spiratio activa sed non est secundum communem opinionem filio sibi opposita relativae et ideo filius est filiatio disparatae distincta a spiritu sancto vel spiratione passiva secundum communem opinionem

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6