Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Ordinatio

Liber 1

Collatio

Prologus

Quaestio 1 : Utrum, secundum quod tactum est in collatione, studium sacrae theologiae sit meritorium vitae aeternae.

Quaestio 2 : Utrum studium Sacrae Scripturae impositum alicui in foro poenitentiae pro omissione contraria sit meritorium.

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum pro studio sacrae theologiae ex caritate procedente debeatur pro mercede visio Dei et eius fruitio.

Quaestio 2 : Utrum fruitio beatifica differat ab ipsa anima.

Quaestio 3 : Utrum fruitio realiter distinguatur ab omni cognitione.

Quaestio 4 : Utrum fruitio realiter distinguatur a delectatione.

Quaestio 5 : Utrum generaliter omnis delectatio sit dilectio vel odium, seu volitio aut nolitio.

Quaestio 6 : Utrum voluntas necessario vel libere principiet actus suos.

Quaestio 7 : Utrum voluntas sola sit causa effectiva suae volitionis liberae supposita communi Dei influentia vel concausatione.

Quaestio 8 : Utrum voluntas possit simul et subito producere actum voluntarium meritorie et libere dilectionis.

Quaestio 9 : Utrum voluntas libere possit subito suspendere actum suum sive ab actu habito cessare.

Quaestio 10 : Utrum creatura rationalis clare videns Deum necessario diligat ipsum.

Quaestio 11 : Undecimo circa distinctionem primam quaero: Utrum solus Deus sit licite a creatura rationali ultimate fruibilis.

Quaestio 12 : Utrum haec sit possibilis: creatura rationalis fruitur una persona divina non fruendo alia.

Quaestio 13 : Utrum liceat filium Dei plus diligere vel frui eo quam patrem vel spiritum sanctum.

Quaestio 14 : Utrum fruitio beatifica sit actus intellectus.

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum in entibus sit tantum unus Deus.

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum mens humana sit imago trinitatis increatae sicut in rebus aliis factis propter hominem est vestigium eiusdem trinitatis.

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum a parte rei in divinis sit aliqua non-identitas inter naturam Dei et voluntatem divinam et ita de ceteris perfectionibus quae ponuntur in Deo vel Deus nec moveat quod pluraliter loquar antequam habeatur quod ibi sit pluralitas, sine enim hac improprietate loquendi non potest homo in hac materia leviter exprimere illud quod vellet.

Quaestio 2 : Utrum Deus sit realiter et per se primo modo sapiens vel intelligens et sic de similibus.

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis.

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum gratia seu caritas sit viatori necessaria ad salutem

Quaestio 2 : Utrum caritas seu gratia increata sine alio possit sufficere ad salutem

Quaestio 3 : Utrum de peccatore possit fieri non peccator et acceptus Deo sine tali habitu sibi infuso per gratiam increatam.

Quaestio 4 : Utrum caritas vel alia forma augmentabilis augmentetur per deminutionem contrarii sui.

Quaestio 5 : Utrum in augmentatione caritatis vel alterius formae gradus omnis praeexistens corrumpatur cum novus gradus inducitur ita videlicet intelligendo quod in omni instanti sit totaliter nova forma.

Quaestio 6 : Utrum omnis bonus motus voluntatis meritorie augmentatius caritatis ad quem homo tenetur debeat vel possit ex caritate procedere collata ex merito redemptoris.

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum Deus essentialiter unus sit personaliter trinus.

Quaestio 2 : Utrum Deus genuerit Deum

Quaestio 3 : Utrum aliqua sit certa regula vel ars per quam solvi possint communiter paralogismi facti et talibus similes circa materiam Trinitatis.

Quaestio 4 : Utrum divina essentia generet vel generetur.

Quaestio 5 : Utrum potentia generandi possit communicari filio in divinis.

Quaestio 6 : Utrum spiritus sanctus posset distingui a filio si non procederet ab eo.

Quaestio 7 : Utrum pater et filius sint unum principium spirans Spiritum Sanctum.

Quaestio 8 : Utrum personae divinae primo et adaequate distinguantur ab invicem semetipsis.

Quaestio 9 : Utrum omne idem patri sit omnibus modis idem patri.

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum creatura rationalis meritorie serviendo Deo proficiat ad augmentum gratiae seu caritatis, sine omni novo addito gratiae praecedenti.

Quaestio 2 : Utrum profectus vel augmentum gratiae fiat per compositionem gratiae novae cum gratia praecedenti.

Quaestio 3 : Utrum creatura rationalis habens gratiam possit mereri suam gratiam augmentari.

Quaestio 4 : Utrum viator operibus meritoriis insistendo ex hiis carior Deo fiat.

Quaestio 5 : Utrum praesupposita gratia baptismali viator per merita sua possit pertingere ad gratiam maximam viae sibi possibilem.

Quaestio 6 : Utrum viator existens in gratia ultra omnem gratiam habitam vel habendam possit proficere ad maiorem per instantaneas causationes actuum volendi omnia pro futuro peccata venialia devirare.

Quaestio 7 : Utrum Deus possit creare finitam caritatem aliquam qua non possit creare maiorem vel aliquam aliam ita magnam secundum extensionem quod non possit maiorem illa producere, et sic de similibus.

Quaestio 8 : Utrum secundum proportionem caritatis viae succedat pro praemio proportionaliter magnitudo gloriae.

Quaestio 9 : Utrum, scilicet propter demerita, minuatur.

Quaestio 10 : Utrum caritas decrescat ad decrementum cupiditatis.

Liber 3

Quaestio 1 : Utrum anima Christi habuerit et habeat sapientiam aequalem Deo.

Quaestio 2 : Utrum ipsum verbum Dei sit sibi ipsi quamvis non animae sibi unitae scientia futurorum contingentium.

Quaestio 3 : Utrum cum determinata verbi praescientia stet quod futura praescita sint ad utrumlibet contingentia.

Quaestio 4 : Utrum anima Christi vel angeli sciant futura aliqua contingentia per revelationem sibi possibilem fieri ab ipso verbo vel etiam scire possint.

Quaestio 5 : Utrum alicuius contingentis futuri absoluta revelatio sequens tollat contingentiam.

Quaestio 6 : Utrum Deus vel verbum Dei existenti in gratia possit revelare quod talis finaliter sit damnandus.

Quaestio 7 : Utrum animae Christi vel angelo beato possit in verbo revelari aeternitas suae beatitudinis.

Quaestio 8 : Utrum Gabrieli potuerit in verbo verbi incarnatio revelari.

Quaestio 9 : Utrum per revelationes possibiles fieri in verbo posset aliquis sufficienter dirigi in volendis.

Quaestio 10 : Utrum anima Christi in verbo Dei cui unitur distincte videre valeat infinita.

Quaestio 11 : Utrum anima Christi possit in verbo cui unitur distincte cognoscere minimas partium sibi inhaerentium vel minimas particulas corporis quod informat.

Quaestio 12 : Utrum per unionem ad verbum ipsa sit omnipotens.

Liber 4

Quaestio 1 : Utrum aliqua creatura possit in effectum sacramenti praecise productibilem per creationem. Et hoc est expressius quaerere: Utrum aliqua creatura possit creare caritatem vel gratiam vel aliam creaturam.

Quaestio 2 : Utrum posse creare gratiam vel aliquid aliud repugnet propter virtutis activae insufficientiam cuilibet creaturae.

Quaestio 3 : Utrum omni rite suscipienti sacramentum baptismi vel confirmationis conferatur gratia salutaris.

Quaestio 4 : Utrum corpus Christi realiter sub speciebus quae fuerunt panis et vini contineatur.

Quaestio 5 : Utrum quantitas terminata panis consecrandi sit aliqua vera res extra animam distincta realiter a substantia et qualitate cuius est.

Quaestio 6 : Utrum sacramentum poenitentiae sit necessarium ad delendum peccatum mortale post baptismum commissum.

Quaestio 7 : Utrum actus paenitentiae requisitus ad deletionem culpae mortalis sit meritorius vitae aeternae.

Quaestio 8 : Utrum quilibet qui commisit peccatum mortale teneatur secundum legem Dei communem de illo conteri.

Quaestio 9 : Utrum vera poenitentia sit formaliter vel virtualiter velle cavere peccatum quodlibet in futuro.

Quaestio 10 : Utrum ille qui peccaverit mortaliter in opere exteriori teneatur plus poenitere de opere exteriori et interiori simul quam de interiori solo.

Quaestio 11 : Utrum aliqua poena infernalis possit esse insensibilis in damnato.

Quaestio 12 : Utrum sit maxima gloria possibilis in beato.

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 7

1

Septimo quaero pro distinctione 12 circa istam 33 distinctionem utrum pater et filius sint unum principium spirans spiritum sanctum

2

quod non videtur quia aut unum unitate essentiali aut notionali tantum sive personali non essentiali quia sicud nullum essentiale generat vel venreatur ita nullum essentiale spirat aut spiratur igitur illud unum principium spirans non est aliquod unum essentiali unitate personali non notionali quia pater et filius non sunt aliqua una persona spirans nec aliqua una notio spirans communis patri et filio quia qua ratione nihil commune diversis personis generat pari ratione nihil commune diversis personis spirat

3

ad oppositum est augustinum 5 de trinitate capitulo 17 pater et filius sunt unum principium ad spiritum sanctum sicut pater et filius et spiritus sanctus sunt unum principium ad creaturam Item aut spirant tamquam unum principium et ita habetur intentum quod sunt unum principium ut videtur aut tamquam distincta et hoc non videtur verum quia ista quae producunt aliquod productum unica productione producere videntur illud tamquam unum principium productum sed pater et filius producunt spiritus sanctus unica productione quia unica spiratione activa igitur

4

hic primo respondendum est ad quaestionem 2o sunt aliquae difficultates contra solutionem movendae et solvendae

5

Circa primum conclusio est certa et in consilio generali lugdensis sub gregorio primo sicut patet extra de summa trinitate et fide catholica in sexto libro decretalium determinata ubi dicitur sic quod spiritus sanctus aeternaliter ex patre et filio non tamquam ex duobus principiis sed tamquam ex uno principio non duabus spirationibus sed una spratione procedit sed in fine istius capituli dicitur sic "nos sacro approbante consilio dampnamus et reprobamus omnes qui negare praesumpserint aeternaliter spiritus sanctus ex patre et filio procedere sine etiam temerario ausu asserere quod spiritus sanctus ex patre et filio tamquam ex duobus principiis et non tamquam ex uno procedat" haec ibi super quo capio dicit Iohannes monachus in glossa ordinaria "pater inquit et filius spirant spiritum sanctum sicud unum spirandi principium non duo principia unde conveniunt non solum in una essentia in qua convenit cum eis etiam spiritus sanctus sed etiam in spiratione activa quae est notio necessario communis patri et filio quae non convenit spiritui sancto" nam spirare spiritum sanctum est actio non essentialis quia sit conveniret spiritui sancto sed notionalis quae non convenit spiritui sancto sed tantum patri et filio tamquam uni spirandi principio et ideo subicit expositum necesse non duabus spirationibus quare in primo folio ad tale A signum quia spiratio activa patris et filii est una et eadem notio communis patri et filio sicut operationes essentiales sunt 3bus personis communes sunt enim inseparabilia opera trinitatis de consecratione distinctione 3 capitulo ultimo in fine 28 quaestione 1 sicut non licet quaedam operationes attribuantur patri quaedam filio quaedam spiritus sanctus ut praedictis capitulis continetur haec iste

6

Ex hiis potest elici quod decretalis ponit spirationem activam aliquid commune patri et filio sicud et deitas communis est 3us personis et ista spiratio activa non est ipse spiritus sanctus et per consequens quod pari ratione generatio spiratio activa non est ipse filius nihilominus tamen illa opinio quae ponit quod generatio actio est ipse filius vel in filio et non in patre hac consequenter tenere consimile de spiratione actione quod ipsa est ipse spiritus sanctus et per consequens habet dicere consequenter quod spiratio accidentia non est spiratio actio sicut nec generatio activa est generatio actio immo quod spiratio activa est ipsa entitas notionalis communis patri et filio qua pater et filius producunt spiritus sanctus per hoc quod ipsi sunt illud unum principium productivum spiritus sancti

7

Quo ad 2m articulum potest esse dificultas prima quam tangit argumentum principale primum utrum pater et filiussint unum principium essentiale spiritus sanctus vel unum principium notionale spiritus sanctus Et hic minor videtur primo dicendum quod non sunt unum principium essentiale spirans spiritum sanctum sicud probatur in argumento principali 2o mihi videtur dicendum quod haec propositio pater et filius sunt unum principium personale spiritus sanctus potest habere duos vel 3s intellectus quorum unus esset quod pater et filius sunt unum principium personale spiritus sanctus scilicet unum principium personae spiritus sancti demonstrando illud principium unum quodcumque principium fuerit personale a persona producta sicud si diceretur de patre quod esset principium filiale id est filii iste sensus est verus sed de hoc sensu non est difficultas ideo omittatur alio modo quod est aliquod principium quo elici tantum spirationis activae et quod pater et filius esset illud principium quo puta voluntas vel aliquod huius ita quod pater et filius esset alia una vis spirativa elicitiva spirationis activae ad istum sensum facit difficultatem magnam doctor subtilis et alii non nulli in ista distinctione sed iuxta viam quam teneo et tenui distinctione 7a ista difficultas procedat ex suppositione falsa quasi spiratio activa principaretur et eliceretur quod non est concedendum ut ibi patuit et ideo secundum haec principium non habet locum haec difficultas

8

3us intellectus posset esse utrum ait aliquod principium quod personale spirans spiritum sanctum vel satem notionale id est utrum sit alia persona una spirans spiritum sanctum vel saltem notionale id est utrum sit aliquod principium quod commune est aliquibus personis in omnibus sic enim volo sumere notionale principium et non pro voce vel conceptu quia sic uti in proposito nihil ad realem difficultatem et prima pars illius distincti intellectus falsa est 2a verba nam quo ad primum certum est quod pater et filius non sunt una alia persona

9

ad 2m dico quod illud principium commune est spiratio activa sed tunc quo ad illud dubium ad intellectum praemissis dico quod illud unum principium spirans spiritum sanctum est illud quod intrinsece et per se primo modo est tam divina essentia quam spiratio activa seu a sic a nomen proprium illius communis relitatis notionalis quod principium sufficienter exprimi nomine spirationis active vel spiratoris quae penitus pro eodem habeo quia spirator nihil est quin spiratio activa sic illud et econtra et ideo sunt idem omnibus modis quibus spiratio sibi ipsi quod medium huius commune est mihi pro regula unde quo ad hoc consequenter dico de spiratore sive de isto uno principio quocumque noine nominetur et de ista spiratione activa quod sunt invicem syno??te et convertibiliter idem sicut dixi de isto quod per se exprimitur nomine patris et nomine paternitatis vel filii et filia communis et sic ut dico de spiratione activa quod est ipsa entitas simpliciter simplex non resultans nec constituta ex aliquibus quia hoc videretur cogere hominem ad ymaginationem compositionis ad eundem intellectum ita dico de spiratore et isto uno principio spirante spiritum sanctum seu de potentia spirativa ut loquitur glossa ordinaria ubi supra quod non est aliquid resultans nec compositum nec constitutum ex essentia et spiratione activa sed est solum spiratio activa quam dico econverso esse essentiam sive deitatem per se primo modo si utraque significetur debito modo licet non econtra et hoc idem dico de relationibus originis in divinis hoc enim sequitur ex iam dicto principio quod sic se habent quod quidquid unum est seu quaecumque entitas reliquum est ista eadem entitas et econtra et pluraliter loquendo quaecumque unum istorum est reliquum est illa et econtra ibi ista sunt idem omnibus modis a parte rei quibus undequodque est idem sibi ipsi et per consequens propositio quae significat hoc est illud si ex competentibus signis seu conceptibilibus componatur erit per se primo modo et quidquid etiam per se uno modo probatur per uno talium debito modo et expresse et pro reliquo sed ista est filiatione et filio de paternitate et patre de spiratione activa et spiratore igitur sicut est haec igitur per se primo modo pater est deus vel deitas si pater debito conceptu vel nomine significetur ita erit de paternitate quod ipsa erit per se primo modo paternitas et similiter spiratio activa erit personae primo modo deitas illud igitur igitur principium quod alii vocant constitutum seu resultans ex essentia et spiratione activa sufficienter exprimitur conceptu seu nomine spirationis activae vel principii spirativi ideo posito conceptu vel nomine proprio istius activae spirationis quae ista intrinsece est causa deitas quam spiratio sicud foret tale constitutum si poneretur superfluit ad expressionem istius principii spirantis spiritum sanctum aliquid superaddere quo exprimatur a significetur essentia quamvis non sit econverso igitur patet quod illud principium unum spirans spiritum sanctum quod principium sunt pater et filius nec est essentiale nec personale et ideo nulla persona divina sed notionale modo supra exposito et quod est illud principium quia spiratio activa sive spirator quae illud penitus sunt convertibiliter et adaequate sed per isutd non plus patet nisi quomodo spiratio activa seu potentia aut vis spirativa communis patri et filio se habent ad deitatem communem personis

10

Restat igitur inquirere quare se habeat ad patrem et filium quibus est communis utrum valet si ipsa nomine proprio quod praecise ipsam significet ad se et praecise pro ista supponant significetur ut per hoc nomen a utrum inquantum ita sic pater et filius per se primo modo a sicut dictum est quod omnis persona divina et omnis personalitas divina et quidlibet breviter quod in deo est vel quod deus est est per se primo modo deitas et videtur quod non quia secundum superius declarata pater et paternitas sunt idem invicem convertibiliter et synomitate si aptis nominibus exprimantur puta sic pater b et paternitas c si igitur pater vel b est per se primo modo a sequitur quod paternitas divina seu c sic per se primo modo a seu spiratio activa et si hoc igitur paternitas et generatio activa quae est eadem cum paternitate divina esset per se primo modo spiratio activa spiritus sancti vel a consequens videtur falsum et consequentia patet quia datis quibuscumque quae sunt ad invicem synomitate et convertibiliter et adaequate idem eo ipso si unum istorum est aliquid per se primo modo et reliquum si aptis signis exprimantur falsitas consequentis videtur patere cum quia tunc divina paternitas esset essentialiter relatio ad spiritum sanctum tum quia si generatio activa sit essentialiter productio spiritus sancti vel a videtur quod spiritus sanctus generetur quia cuius productio est activa generatio ipsum generetur consequens falsum quia spiritus sanctus procedit non quomodo natus sed quomodo datus eodem modo sequeretur quod filius esset spiratus et per consequens quod esset spiritus sanctus quia cuius productio activa est essentialiter spiratio activa ipsum videtur spirare sed si b sit per se primo modo a productio filii activa est essentialiter spiratio activa igitur etc

11

Item tunc oporteret ut videtur negare illud quod dictum est esse verum secundum communem opinionem quaestione praecedenti proxima quod scilicet filiatio licet sit spiratio activa opposita spirationi passivae non est tamen filiatio opposita spirationi passivae sed ab eadem distincta distinctione desparationis consequentia videtur plana per istam maximam praedicamentorum quidquid praedicatur de praedicato praedicatur et de subiecto quod non potest ubique intelligi absolute et simpliciter absque glossa alia quia caperet instantiam in divinis nam generare vere probatur de patre et similiter distingui a filio et pater de deitate et tamen nec generare nec distingui de deitate sed oportet intelligere illud quidquid et quodcumque praedicatum praedicatur per se primo de praedicato aliquo significative sumpto praedicabitur per se primo modo de illo subiecto de quo praedicatum illud significative sumptum praedicatur per se primo modo sed spirare spiritum sanctum videtur praedicari per se primo modo de spiratione activa nam haec videtur esse per se primo modo spirator spirat et per consequens haec secundum praedicata spiratio activa spirat si igitur haec sic per se primo modo spirator spirat et per consequens haec secundum praedicata spiratio activa spirat si igitur haec sit per se primo modo generatio activa est spiratio activa haec erit per se primo modo generatio activa seu paternitas spirat spiritum sanctum et eodem modo ista filiatio spirat spiritum sanctum igitur sicud spiratio activa opponitur spirationi passivae ista sibi opponetur filiatio et erit filius filiatio sibi opposita non solum spiratio sibi opposita cuius oppositum praedictum est esse verum secundum communem opinionem in fine quaestionis praecedenti

12

item spiratio activa est entitas respectiva ad alium terminum et origo activa alterius termini quam generatio activa quia ipsa est productio spiritus sancti generatio activa est productio et origo activa filii et non spiritus sancti non enim generatio activa est generatio spiritus sancti quia ipse non procedit ut natus sed ut datus et in symbolo dicitur spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus nec genitus sed procedens sed nullo modo videtur quod relatio ad unum terminum sit per se primo modo ad alium terminum relatio igitur haec non erit per se primo modo paternitas divina sive generatio activa in divinis est spiratio activa et verum est quod non haec nostra nec de nostra propositione intelligo propter causas alias tactas sed una alia quae componeretur ex terminis ad hoc aptis

13

Item confirmatur quia iuxta regulas alias tactas de propositionibus per se si praedicatum sic trinus relatus et subiectum terminus absolutus propositio non est per se primo modo igitur eodem modo si praedicatum sic terminus relatus vel consignificatus alicuius entis in speciali determinati et subiectum non non erit propositio per se primo modo sed conceptus proprius et simplex spirationis activae videtur significare vel consignificare determinare et in speciali spiritum sanctum nec sic autem conceptus simplex et proprius generationis activae igitur haec non erit per se primo modo generatio activa vel paternitas divina est spiratio activa nec ista etiam b est a

14

Prima videtur quod generatio activa realiter distinguatur a spiratione activa et quod haec non est ista nec econtra sicut probat et tenet doctor communis in suo quolibet quaestione 5 per hoc quod neutra videtur de se sibi esse infinita et ideo nescit qualiter una ydemptificaretur reliquae et ideo ponit spirationem activam quasi adventitiam et non per se pertinentem ad personalitatem patris et idem tenet in primo suo igitur non est verisimile quod patris personalitas sic per se primo modo a quia tunc doctor iste nimis recessisset in proposito a limitibus veritatis sed in contrarium videtur esse quod per aliquam viam non videtur posse clare salvari summa simplicitas personalis in divinis et maxime si patri adveniret spiratio activa nihil pertinens intrinsece ad paternam personalitatem videretur ibi quasi compositio ex proprietate et subiecto contra primum articulum primae quaestione huius materiae

15

ad illud apparet mihi dicendum quod sic et ad hoc mihi sufficit ratio in contrarium et ista media quae in prima quaestione huius materiae moverunt me ad ponendum quod omnis divina personalitas et quilibet quod deus est per se primo modo est deitas sed positio ista potest ulterius teneri secundum duplicem viam vel scilicet secundum viam istam quae ponit quod omnis divina personalitas est essentialiter et per se primo modo producens vel producta vel productio vel secundum viam quae ponit quod bene quaelibet divina personalitas vere et realiter eest productio activa vel passiva paternitas et filiatio vel passiva spiratio ita vere et realiter sicut sol producit lumen in medio vel sicut deus create vel gubernat mundum vel est activa productio vel conservatio mundi sed tamen non per se primo modo quamvis haec sit per se primo modo pater est filii pater et divina paternitas vel filiatio est per se primo modo relatio vel productio secundum istam secundam viam nulla penitus difficultas est vel parva evacuare argumenta posita ad primam partem praesentis dubii secundum primam viam communiorem est hoc bene difficile vel difficilius

16

ad primum igitur concedo quod generatio activa est per se primo modo a quamvis ipsa propositio qua hic profero non sit vera per se primo modo et cum probatur primo hic esse falsum quia tunc divina paternitas esset essentialiter et per se primo modo relatio ad spiritum sanctum secundum primam viam hic tactam esse conclusio concedenda et quod paternitas vel generatio activa filii sic essentialiter spiratio activa spiritus sanctus vel a secundum secundam opinionem quam tenerem si liceat neganda est consequentia nec divina paternitas esset per se primo modo spiratio activa spiritus sancti nec haberet colorem quia nec a esset secundam istam viam per se primo modo spiratio spiritus sancti sed solum sequitur quod vere et realiter et necessario est paternitas divina relatio ad spiritum sanctum sicut et vere est spiratio activa spiritus sancti tamen secundo probatur falsitas primi consequentis primo quia si generatio activa esset essentialiter spiratio activa tunc esse o spiritus sanctus generaretur

17

dicendum quod consequentia non valet secundum neutram viam quia licet per istam rem quae est generatio producatur ista tamen res non est generatio respectu spiritus sancti sed respectu filii immo ipsa respectu spiritus sancti est spiratio activa et respectu filii generatio activa

18

verumptamen hic est diligenter attendendum quod sicut supra in simili satis fuit declaratum licet pater vel generatio activa esset spiratio activa vel esset a ista propositio non esset vera secundum praedicationem formalem ypostaticam quantumcumque b sic a per se primo modo quia praedicatum et subiectum non supponunt pro eodem nec est per se etiam primo modo illud pro quo praecicatum supponit ideo optime stat quod generatio ista respectu alicuius sic generatio activa respectu cuius ipsa non est spiratio activa nec est hoc mirum cum ubi etiam termini supponunt pro eodem omnino ut hic dissimilitudo est similitudo quando eadem apparet albedo est albedini similis et nigredini si dissimilis et sic eadem albedo est similitudo respectu unius et dissimilitudo respectu alterius et non respectu eiusdem et illud praecise est leve videre secundum secundam viam praenotatam et etiam secundum primam viam licet activa generatio sit essentialiter productio spiritus sancti vel spiratio activa spiritus sancti non tamen est color aliquis quod propter hoc ipsa sit generatio spiritus sancti et per consequens non sequitur quod spiritus sanctus generetur

19

Et per idem omnino patet ad 2am probationem quod consequentia non tenet

20

ad 2m argumentum principale huius 3ii dubii videretur posse dici quod sive ista per se sic primo modo sive non generatio activa vel passiva est spiratio activa spiritus sancti ubi exprimitur terminus ipsius relationis scilicet spirationis activae quod nolo modo discutere quia est difficultas in differentiis omnibus relatis haec tamen est per se primo modo generatio activa et etiam passiva est spiratio activa secundum viam primam praenotatam et ulterius etiam quod simili sic per se primo modo spiratio activa est spiratio spiritus sancti ubi exprimitur terminus quod haec erit etiam per se paternitas est spiratio activa spiritus sancti secundum eandem viam ponentem personas esse per se primo modo relativas sicut deducit argumentum sumptum ex regula praedicamentorum et ita concederetur conclusio ista argumenti usque illut exclusive igitur spiratio activa opponitur etc si diceretur tunc quod ulterior deductio non valet quae fit de oppinione quia cum conceptus oppositus non praedicatur per se primo modo ut pater est deitas per se primo modo vel a sic a proprius conceptus et adaequatus primae personae in divinis simplex a est deitas per se primo modo quam pauci vel nullus negarent et deitas est eadem filiationi igitur paternitas vel a est eadem filiationi vel filio licet sequatur quod sit deitas eadem filiationi ita nec in proposito sequitur filiatio est spiratio per se primo modo et spiratio activa opponitur filiationi passivae igitur filiatio opponitur spirationi passivae sed bene sequitur quod filiatio sit spiratio opposita spirationi passivae opposita inquam relative in terminis tamen difficile foret et forte inpossibile invenire defectum in consimili argumento nisi taliter ut praeexemplificatum est de albedine existente similitudo respectu unius et dissimilitudo respectu alterius si illud exemplum sufficiat vel aliud bene quidam quia non oportet invenire simile nisi secundum opinionem platonicam et hoc quia secundum veritatem intelligis nulla una res secundum numerum est res multae realiter adinvicem distincte sed tamen secundum opinionem platonica bene inveniretur satis per omnia simil quae ad propositum pertinerent

21

ad 3m primam probationem nego sed suam conversam concedo scilicet quod generatio activa est originatio alterius rei quam spiratio activa et tamen eiusdem termini cuius spiratio activa est originatio quia generatio activa est per se primo modo divina paternitas prima et ideo est per se primo modo quidquid ista personalitas est per se primo modo et essentia secundum prima viam supra tactam etiam spiratio activa et paternitas igitur et paternitas est per se primo modo et unumquodque istorum et per consequens paternitas erit originatio spiritus sancti nec ipsa consequentia in aliquo valet non est generatio spiritus sancti sed tantum filii igitur non est originatio spiritus sancti sed tantum filii sed est fallacia consequentis

22

Ex hoc confirmatur alia responsio ad praecedens argumentum quod non sequitur affirmative filius est relatio opposita spirationi passivae igitur non est filiatio sibi opposita nec econverso negativa non est filiatio opposita spirationi passivae igitur non est relatio sibi opposita nec econverso negativae non est filiatio opposita spirationi passivae igitur non est filiatio sibi opposita et idem videretur posse dici de ista consequentia filius vel filiatio est spiratio opposita sibi igitur est filiatio opposita sibi eo quod omnis filiatio in divinis est spiratio activa immo omne quod est filiatio in divinis est spiratio activa et non econtra

23

dices si est spiratio activa opposita sibi igitur est spiratio opposita sibi quia ad veritatem praedicati compositi de subiecto aliquo sequitur communiter verificatio utriusque partis de eodem concedendum est quod filiatio in proposito est oppositum spirationi activae sed non est opposita per alias dicta de adiectiva et substantia sumptione praedicati in casu consimili

24

ad 4m primum quod infertur concedo sed minorem post additam illi conclusioni quo ad secundam partem negatio cum dicitur non sic autem conceptus simpliciter generationis activae vel passivae istud enim non est verum secundum primam viam praenotam communem quia secundum istam viam proprietas primae personae est essentialiter relata vel productio et ego secundum hoc consequenter dicerem esse dicendum quod ipsa ita essentialiter est spiratio activa respectu spiritus sancti sicut ipsa est generatio activa respectu filii secundum autem viam quae non poneret personas divinas esse per se primo modo relatas ad invicem parva vel nulla de hoc esst difficultas

25

ad 5m dico quod illud non est verum quod generatio activa non sit spiratio activa quia pari ratione ipsa spiratio non esset filiatio et constat quod ipsa non est spiratio passiva quia illi oppositam et istam infert vel est istius realis relatio igitur forent 4 res in divinis ab invicem distincte et ita quaternitas realiter contra decretalem quantum apparet vocetenus saltem licet secundum veritatem decretalis dampnet quaternitatem istam in speciali cuius una unitas distincta contra alias esset ipsa divina essentia ad argumentum autem quo probat hanc non esse istam quia neutra est infinita superius est istud assumptum negatum bene tamen concedo huic doctori quod spiratio activa non est convertibiliter et adaequate idem generationi activae cum ipsa sit aliquid puta filius et generatio activa non est ipse filius modo proportionali illi quem prius exposui de deitate respectu personalitatis alicuius divinae i terminum etiam sibi concedo quod spiratio activa non constituit patrem in divinis dico tamen tum hoc quod pater ita essentialiter et intrinsece et per se primo est generatio activa vel spiratio activa sicut si spiratio constitueret patrem vel multo essentialius et simplicius et ideo aeque necessario et ita intrinsece exigit pater spiritus sanctus sicud filium licet non ita proprie quia personalitate propria patris exigit filium sed notione sine relatione sibi communi et filiatio exigit spiritum sanctum

26

Et per hoc respondetur difficultati quorumdam contra scotum quae non procedit contra ista qua arguitur quod pater non ita essentialiter exigeret spiritum sanctum sicut filium si pater constitueretur per generationem et non per spirationem activam

27

dices si non est idem omnibus modis cum paternitate igitur pater constituitur duplici constitutione non sequitur quia nullum constitutum pono in divinis bene tamen volo quod pater est ita essentialiter vel essentialius tam essentia divina quam spiratio activa quam etiam generatio activa quorum nec essentia est per se primo modo generatio aut spiratio nec spiratio generatio per se sicut foret si constitueretur ex hiis

28

Ex praedictis sequuntur aliquae conclusiones corrollarie una quod pater vel filius non distinguitur personaliter sed notionaliter tantum a spiritu sancto ex hoc solo quod sunt spiratio activa sive per spirare illosto enim personaliter distinguitur filius a spiritu sancto quo formaliter est persona filii

29

Idem enim est quo essendi et distinguendi igitur si non hoc praecise est filius persona filii nec hoc praecise personaliter distinguetur a spiritu sancto sed non praecise per spirare activum est filius persona filii quia tunc pater esset etiam persona filii sicut nec praecise per essentiam est persona filii licet enim nullo alio ab essentia vel spiratione activa sic filius persona filii satis praeexciciter declaratum

30

2a conclusio est quod filiatio sufficienter distinguitur filium a spiritu sancto personaliter quia filiatio ut patet ex praedictis est perfecta filii personalitas quia includit quidditative sive est per se primo modo tam essentia quam spiratio activa quam etiam generatio passiva

31

3a dubitatio posset esse de isto quod tanget primum argumentum principale ad oppositum quaestione an scilicet per omnia sint pater et filius et spiritus sanctus sunt unum principium tempore creaturae ita pater et filius sunt unum principium spiritus sancti quam dubitationem tangit okam quaestione prima huius de articulo 3o dicit primo a cuius responsione quam ibi quare sequitur ex praedictis quod oportebit me pro maiori parte discordare salvo quod in hoc bene dicit simile esse quod ex una parte pater et filius et spiritus sanctus vere et realiter sunt unum principium creaturae et ex alia pater et filius spiritus sancti et in hoc est dissimile secundum eum et bene quod pater et filius et spiritus sancti sint unum principium et bene respectu creaturae quia sunt essentia divina quae est unum principium creaturae et non unum principium notionale sed pater et filius sunt respectu spiritus sancti unum principium notionale scilicet spirator vel spiratio activa quod principium vocat ipse unum principium constitutum ex essentia et spiratione activa alia differentia est quod pater et filius per se primo modo spirant sed pater et filius et spiritus sanctus non per se primo modo creant sed quod praeter hoc ponit quod pater et filius sunt unum principium aequale elicit ipsum spirationis activae vel etiam passivae non est verum sed oppositum probatum est in quaestione prius posita pro distinctione 7a quod etiam dicit quod pater et filius sunt unum in principium vere spirans spiritum sanctum quod non est formaliter divina essentia falsa est ut patet ex praedictis licet essentia non sit formaliter illud principium Et eodem modo non est illud verum quod addit scilicet quod pater est formaliter divina essentia verum est licet nostra propositio non sit per se primo mod et ideo possunt tales distingui ad clarius respondendum secundum compositum et divisionem vel secundum amphybolam ut alias dictum est

32

4a dubitatio potest esse de hoc quod tangit argumentum 2m ad oppositum quaestio an pater et filius spirent inquantum sunt unum vel inquantum sunt distincti cui difficultati sufficienter respondet okam logice de ista quaestione 2a articulo 2o responsionis proprie et in logica 2a parte capitulo 16 quibus suppositis notandum quod bene concedendum esset quod pater et filius inquantum sunt hic unum scilicet spiratio activa spirant spiritum sanctum sed arguendo ab ista ad hanc igitur inquantum unum est fallacia consequentis sicut et hic sortes inquantum homo est risibilis quamvis capitulo dicat quod hoc non sit plus ad propositum quam ratione

33

ad rationes principales utriusque partis patet ex praedictis quid sic dicendum de praeter illud quo arguitur quod qua ratione essentia communis non generat pari ratione realitas ista communis patri et filio non spirat et est dicendum quod non est simile causa enim non tenet hic quae ibi essentia enim non potest ibi generare quia genitum distingueretur ab ea in proposito aut res in divinis spirata realiter distinguitur ab ista notione communi patri et filio quam concedo spirare igitur etc

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7