Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Ordinatio

Liber 1

Collatio

Prologus

Quaestio 1 : Utrum, secundum quod tactum est in collatione, studium sacrae theologiae sit meritorium vitae aeternae.

Quaestio 2 : Utrum studium Sacrae Scripturae impositum alicui in foro poenitentiae pro omissione contraria sit meritorium.

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum pro studio sacrae theologiae ex caritate procedente debeatur pro mercede visio Dei et eius fruitio.

Quaestio 2 : Utrum fruitio beatifica differat ab ipsa anima.

Quaestio 3 : Utrum fruitio realiter distinguatur ab omni cognitione.

Quaestio 4 : Utrum fruitio realiter distinguatur a delectatione.

Quaestio 5 : Utrum generaliter omnis delectatio sit dilectio vel odium, seu volitio aut nolitio.

Quaestio 6 : Utrum voluntas necessario vel libere principiet actus suos.

Quaestio 7 : Utrum voluntas sola sit causa effectiva suae volitionis liberae supposita communi Dei influentia vel concausatione.

Quaestio 8 : Utrum voluntas possit simul et subito producere actum voluntarium meritorie et libere dilectionis.

Quaestio 9 : Utrum voluntas libere possit subito suspendere actum suum sive ab actu habito cessare.

Quaestio 10 : Utrum creatura rationalis clare videns Deum necessario diligat ipsum.

Quaestio 11 : Undecimo circa distinctionem primam quaero: Utrum solus Deus sit licite a creatura rationali ultimate fruibilis.

Quaestio 12 : Utrum haec sit possibilis: creatura rationalis fruitur una persona divina non fruendo alia.

Quaestio 13 : Utrum liceat filium Dei plus diligere vel frui eo quam patrem vel spiritum sanctum.

Quaestio 14 : Utrum fruitio beatifica sit actus intellectus.

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum in entibus sit tantum unus Deus.

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum mens humana sit imago trinitatis increatae sicut in rebus aliis factis propter hominem est vestigium eiusdem trinitatis.

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum a parte rei in divinis sit aliqua non-identitas inter naturam Dei et voluntatem divinam et ita de ceteris perfectionibus quae ponuntur in Deo vel Deus nec moveat quod pluraliter loquar antequam habeatur quod ibi sit pluralitas, sine enim hac improprietate loquendi non potest homo in hac materia leviter exprimere illud quod vellet.

Quaestio 2 : Utrum Deus sit realiter et per se primo modo sapiens vel intelligens et sic de similibus.

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis.

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum gratia seu caritas sit viatori necessaria ad salutem

Quaestio 2 : Utrum caritas seu gratia increata sine alio possit sufficere ad salutem

Quaestio 3 : Utrum de peccatore possit fieri non peccator et acceptus Deo sine tali habitu sibi infuso per gratiam increatam.

Quaestio 4 : Utrum caritas vel alia forma augmentabilis augmentetur per deminutionem contrarii sui.

Quaestio 5 : Utrum in augmentatione caritatis vel alterius formae gradus omnis praeexistens corrumpatur cum novus gradus inducitur ita videlicet intelligendo quod in omni instanti sit totaliter nova forma.

Quaestio 6 : Utrum omnis bonus motus voluntatis meritorie augmentatius caritatis ad quem homo tenetur debeat vel possit ex caritate procedere collata ex merito redemptoris.

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum Deus essentialiter unus sit personaliter trinus.

Quaestio 2 : Utrum Deus genuerit Deum

Quaestio 3 : Utrum aliqua sit certa regula vel ars per quam solvi possint communiter paralogismi facti et talibus similes circa materiam Trinitatis.

Quaestio 4 : Utrum divina essentia generet vel generetur.

Quaestio 5 : Utrum potentia generandi possit communicari filio in divinis.

Quaestio 6 : Utrum spiritus sanctus posset distingui a filio si non procederet ab eo.

Quaestio 7 : Utrum pater et filius sint unum principium spirans Spiritum Sanctum.

Quaestio 8 : Utrum personae divinae primo et adaequate distinguantur ab invicem semetipsis.

Quaestio 9 : Utrum omne idem patri sit omnibus modis idem patri.

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum creatura rationalis meritorie serviendo Deo proficiat ad augmentum gratiae seu caritatis, sine omni novo addito gratiae praecedenti.

Quaestio 2 : Utrum profectus vel augmentum gratiae fiat per compositionem gratiae novae cum gratia praecedenti.

Quaestio 3 : Utrum creatura rationalis habens gratiam possit mereri suam gratiam augmentari.

Quaestio 4 : Utrum viator operibus meritoriis insistendo ex hiis carior Deo fiat.

Quaestio 5 : Utrum praesupposita gratia baptismali viator per merita sua possit pertingere ad gratiam maximam viae sibi possibilem.

Quaestio 6 : Utrum viator existens in gratia ultra omnem gratiam habitam vel habendam possit proficere ad maiorem per instantaneas causationes actuum volendi omnia pro futuro peccata venialia devirare.

Quaestio 7 : Utrum Deus possit creare finitam caritatem aliquam qua non possit creare maiorem vel aliquam aliam ita magnam secundum extensionem quod non possit maiorem illa producere, et sic de similibus.

Quaestio 8 : Utrum secundum proportionem caritatis viae succedat pro praemio proportionaliter magnitudo gloriae.

Quaestio 9 : Utrum, scilicet propter demerita, minuatur.

Quaestio 10 : Utrum caritas decrescat ad decrementum cupiditatis.

Liber 3

Quaestio 1 : Utrum anima Christi habuerit et habeat sapientiam aequalem Deo.

Quaestio 2 : Utrum ipsum verbum Dei sit sibi ipsi quamvis non animae sibi unitae scientia futurorum contingentium.

Quaestio 3 : Utrum cum determinata verbi praescientia stet quod futura praescita sint ad utrumlibet contingentia.

Quaestio 4 : Utrum anima Christi vel angeli sciant futura aliqua contingentia per revelationem sibi possibilem fieri ab ipso verbo vel etiam scire possint.

Quaestio 5 : Utrum alicuius contingentis futuri absoluta revelatio sequens tollat contingentiam.

Quaestio 6 : Utrum Deus vel verbum Dei existenti in gratia possit revelare quod talis finaliter sit damnandus.

Quaestio 7 : Utrum animae Christi vel angelo beato possit in verbo revelari aeternitas suae beatitudinis.

Quaestio 8 : Utrum Gabrieli potuerit in verbo verbi incarnatio revelari.

Quaestio 9 : Utrum per revelationes possibiles fieri in verbo posset aliquis sufficienter dirigi in volendis.

Quaestio 10 : Utrum anima Christi in verbo Dei cui unitur distincte videre valeat infinita.

Quaestio 11 : Utrum anima Christi possit in verbo cui unitur distincte cognoscere minimas partium sibi inhaerentium vel minimas particulas corporis quod informat.

Quaestio 12 : Utrum per unionem ad verbum ipsa sit omnipotens.

Liber 4

Quaestio 1 : Utrum aliqua creatura possit in effectum sacramenti praecise productibilem per creationem. Et hoc est expressius quaerere: Utrum aliqua creatura possit creare caritatem vel gratiam vel aliam creaturam.

Quaestio 2 : Utrum posse creare gratiam vel aliquid aliud repugnet propter virtutis activae insufficientiam cuilibet creaturae.

Quaestio 3 : Utrum omni rite suscipienti sacramentum baptismi vel confirmationis conferatur gratia salutaris.

Quaestio 4 : Utrum corpus Christi realiter sub speciebus quae fuerunt panis et vini contineatur.

Quaestio 5 : Utrum quantitas terminata panis consecrandi sit aliqua vera res extra animam distincta realiter a substantia et qualitate cuius est.

Quaestio 6 : Utrum sacramentum poenitentiae sit necessarium ad delendum peccatum mortale post baptismum commissum.

Quaestio 7 : Utrum actus paenitentiae requisitus ad deletionem culpae mortalis sit meritorius vitae aeternae.

Quaestio 8 : Utrum quilibet qui commisit peccatum mortale teneatur secundum legem Dei communem de illo conteri.

Quaestio 9 : Utrum vera poenitentia sit formaliter vel virtualiter velle cavere peccatum quodlibet in futuro.

Quaestio 10 : Utrum ille qui peccaverit mortaliter in opere exteriori teneatur plus poenitere de opere exteriori et interiori simul quam de interiori solo.

Quaestio 11 : Utrum aliqua poena infernalis possit esse insensibilis in damnato.

Quaestio 12 : Utrum sit maxima gloria possibilis in beato.

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 8

1

Octavo circa distinctionem 33 quaero pro distinctione 26 et 27 utrum personae divinae primo et adaequate distinguuntur ab invicem semet ipsis

2

videtur quod non quia ut videtur personae divinae nullo modo distinguuntur igitur nec seipsis primo nec aliis antecedens potest argui quia pater distinguitur a filio vel igitur finite vel infinite vel neque sic neque sic si finite tunc distinctio patris a filio esset finita distinctio et hoc non quia ista distinctio non est nisi ipsement pater vel aliquid in patre et nihil tale finitum ets cum nihil sic in deo vel in patre quin sit deus et per consequens quin sit infinitum nam si sit tunc aliquid quod deus est destrui posset et ad nihilari quia omne ens finitum potest deus destruere igitur distinctio patris a filio non est finita quare in primo folio ad talem nec infinita quia tunc nullae res in mundo tamen distinguerentur vel saltem non magis distinguerentur quam pater et filius in divinis vel quaelibet persona a qualibet consequens falsum quia duae personae aliae sunt essentialiter multa et citra deum differunt non tantum suppositionaliter sed etiam essentailiter ut quaelibet creatura a qualibet vel a deo etc

3

praeterea ad idem si esset unus alius deus per omnia consimilis deo nostro isti distinguerentur abinvicem aut igitur plus quam pater a filio vel aequaliter vel minus non minus constat si aequaliter tunc et nunc cum tunc propter magnitudinem distinctionis ipsorum ipsi essent diversi dii igitur et modo pater et filius propter suam infinitam distinctionem ab invicem essent diversi dii consequens inpossibile et contra fidem igitur et antecedens si alius deus si esset et iste deus distinguerentur magis quam pater et filius igitur videtur quod pater et filius non distinuuntur ab invicem infinite quod erat pronotandum igitur etc minor proabri potest ex hoc ut videtur quod omnis distinctio eprocessa est maxima minor sed omnis distinctio minor maxima distinctione est finita distinctio igitur sequitur quod pater et filius in divinis non distinguitur infinite nec potest dari 3m quod neque sic neque sic quia tunc distinctio patris a filio non esset finia nec infinita consequens falsum ut prius quia distinctio patris a filio est ipsa deitas vel proprietas personalis patris et quod licet istorum est perfectio infinita

4

2o principaliter argui potest quod non seipsis primo distinguantur quia quae aliquo reali eodem utrique et in utroque conveniunt non seipsis primo distinguuntur sed personae omnes divinae conveniunt in deitate realiter eis communi igitur non se ipsis primo distinguuntur sed propriebus potius

5

Confirmatur quia quae seipsis distinguitur primo distinguuntur et per consequens nullo eodem quod esset omnes ipsae vel aliquid ipsarum convenirent consequens falsum quia in deitate sibi communi convenirent

6

praeterea pater aliquo sui non distinguuntur a filio et aliquo sui distinguitur ab eo nam pater deitate sua non distinguitur a filio et paternitate sua distinguitur ab eo igitura aliquo sui distinguitur et aliquo sui non distinguitur ab eo

7

Item sicut arguit doctor subtilis distinctione 26 contra opinionem praepositini quod quaecumque non sunt primo diversa aliquo sui distinguuntur quia quae se totis distinguuntur sunt primo diversa si enim non sunt primo diversa sed aliquid idem entia tunc non eo vel eis distinguuntur quo vel quibus sunt idem sed aliquo vel aliquibus quo vel quibus non sunt idem sed personae divinae non sunt primo diversae quia sunt eiusdem essentiae igitur

8

Item plures proprietates sunt in eadem persona sicud in patre innascibilitas et generatio activa et iste distinguuntur secundum augustinum 5 de trinitate capitulo 7 ubi vult quod si pater non esset ingenitus posset tamen esse pater et econverso si filium non genuisset nihil prohiberet nihil dicere eum ingenitum igitur multiplex est proprietas qua pater distinguatur a filio ita quod non primo se toto

9

Item in patre est generatio activa et spiratio activa et spiratione activa non differt pater a filio sed aliquo quod est in eo et aliquo non Et confirmatur quia si nulla esset distinctio inter proprietatem et personam non posset una proprietates seu in una duae etc

10

Sed in oppositum argui potest per hoc quod omnis persona divina est summe simplex secundum decretalem in primo articulo primae quaestionis huius materiae allegatam simplex autem omnino a quocumque distinguitur primo distinguitur a se ipso

11

praeterea pater sua personali propietate distinguitur a filio sed proprietas personalis patris est ipse pater dicente anselmo de incarnatione verbi capitulo 2 persona patris patris et deus est quod commune est illi cum filio et pater est quod est proprium et consequenter dicit simile de filio Sed hic leviter respondebitur quod no vult dicere quod pater sic proprium patris sed quod hoc est sibi proprium quod ipse est pater sed haec responsio licet evacuet haec verba non tamen sequentia addit enim anselmus ibi dicens in hiis igitur duabus personis unum est commune id est deus et duo propria quae sunt pater et filius a certe haec auctoritas facit pro utraque quia parte quaestionis

12

Item ierominus secundum quod allegata magistro distinctione 25 primi libri capitulo ultimo et distinctione 33 capitulo primo dicentes inquit aliam patris aliam filii aliam spiritus sancti esse personam non nullas tantum modo sed etiam proprietates id est personas vel ut graeci exprimunt ypostases id est subsistentias confitentur Item distinctione 33 primo capitulo 3 obicit magister consequentia illud quod praedixerat et ego iam saepe dedi idem si proprietates personae sunt non igitur eis personae distinguuntur // Contra quod inquit divinis quod est ad propositum directissime quia se ipsis etiam personae differunt sicut super Iermonius loquens de patre et filio dicit quod substantia unum sunt sed personis distinguitur haec ille

13

In ista quaestione primo dicam quod sentio circa quesitum 2o solvam argumenta principalia quorum non nulla habent difficultatem bonam Circa primum suppono quod personae divinae sunt summae simplices sicut dicit decretalis de deo quo supposito dico primo quod aliquae personae se ipsis primo personaliter distinguuntur sicut et se ipsis conveniunt et sicut idem quia sunt se ipsis essentialiter hoc idem demonstrata detitate

14

dices quando aliqua sit se habent quod aliquid omnino indistinctum est in utroque istorum aut aliquid eorumdem et tamen aliquid est in uno aliquid ipsius quod non est in reliquo ista non se ipsis primo distinguuntur sed in patre et filio est eadem deitas omnino indistincta sicut dedi igitur pater et filius non se ipsis primo distinguuntur

15

hic dicendum est supposita distinctione de ly primo statim ponenda et eius applicatione quod si maior huius rationis suat esse intransitive verbi gratia vera est sed minor ad istum intellectum falsa si intransitive econverso nihil enim unum et idem est proprie loquendo in patre et filio nisi spiritus sanctus per incircumcessionem de quo modo essendi in non est hic sermo sed bene eadem entitas est pater et filius et deitate etiam entitates sunt pater et filius sed nulla duo sunt patris vel in patre vel pater quorum unum det filio et alterum retineat vel non det sibi sed ipse bene est entitas quaedam quam non dat filio generando filium id est de qua verum est dicere quod filius non per generationem est ista sed cum quia eadem simplicissima personalitas est hic et ista sine omni istarum non idemptitate vel distinctione immo una earum est per se primo modo realiter alia earumdem nihil obstat quin persona una se ipsa primo distinguatur ab alia personaliter licet sic idem sibi essentialiter sicut nec repungnantia alia est quin sortes eadem singulari entitate sortes sit idem platoni specie et tamne numero differat ab eodem licet non sit perfecte simile hic et ibi

16

Circa quod expedit videre quo vel quibus vel qualiter personae conveniunt et qualiter vel quibus distinguuntur nam ad aliquem sensum non se ipsis primo distinguuntur propter quod forte iuste proposui opinionem dicentis quod personae se ipsis primo distinguuntur quod a multis doctoribus reprobatur si ad intellectum oppositum dixerti eas primo se ipsis distingui et ad aliquem sensum primo se ipsis distinguuntur

17

propter quod notandum quod ly primo potest in proposito 4r sumi uno modo ut nocet absolutum cui hoc adversarium primo adiungitur respectu verbi significantis convenientiam vel distinctionem stare pro causa prima primitate adaequationis respectu significati per verbum alio modo ut nocet circa illud pro quo supponit absolutus primitatem causae a qua non convertitur consequentia respectu istius quod per verbum inpertatur 3o modo ut nocet exclusionem omnis causae prioris id est cui per prius quovis modo conveniat significatum verbi 4o modo ut noct exclusionem omnis principii vel causae distincte ab isto pro quo stat absolutus respectu inportati per verbum

18

Item notandum quod personam unam conveniacare cum alia vel differre ab eadem cum aliquo sui et aliquo non potest dupliciter intelligi uno modo intelligendo quod ly sui construatur cum ly aliquo transitive et iste sensus totaliter abiciendus est in proposito quia notat distinctionem inter illud pro quo supponit ly aliquo et ly sui quamvis enim aliquo sui etiam transitive loquendo pater argui possit distingui a filio ut pote per hoc quod generat et filius non tamen per generare verbaliter significatum a filio non distinguitur quia nihil distinguetur ab alio nisi se ipso vel alia parte sui intrinseca et generare aut sic loquendo nec est pater nec aliquid realiter in prae cum generare sit loquendo non sit aliud sed sit aliquem puta filium producere sicut nec hominem currere est nisi hominem moveri quia igitur illud quo persona una divina convenit cum alia et illud quo distinguitur ab eadem non distinguuntur et tamen huius distinctio notatur in sensu dicendo iam assignato quod aliquo sui in solvendum argumentis quae restant intelligatur semper exclusus esse quando affirmative dicetur quod persona aliquo sui convenit vel aliquo sui distinguitur ab alia alio modo potest sermo iste intelligi secundum constructionem intransitivam qualis notatur cum dicitur natura hominis vel natura angeli ubi non notatur distinctio sed est dictum natura quae est homo vel natura quae est angelus non sit hic asinus hominis vel intellectio angeli ubi secundum constructionem talem sensus est asinus qui vel est homo vel est intellectio quae est angelus quod non bene dicitur quamvis bene idpsum dicatur secundum constructionem transitivam et ideo si in proposito ad hunc sensum intelligatur dictum huius una persona aliquo sui convenit cum alia et aliquo sui non bene dicitur et veraciter quo ad primam partem affirmativam tunc erit ille sensus dicti qui est verus una persona aliquo quod est ipsa convenit cum alia et aliquo etiam quod est ipsa distinguitur ab alia

19

hiis visis prima conclusio sit ista quod nulla persona nec aliquo sui convenit cum alia vel distinguitur ab eadem supposito sermone transitive quia tunc illud quo sic conveniret vel distingueretur ab alia distingueretur a persona quae cum alia convenit vel ab a ea distinguitur isto modo dicitur quod una manus distinguitur ab alia aliquo sui secundum numerum et tamen non quolibet sui quia anima eadem secundum numerum est aliquid utriusque sed ipsa nec est tota haec nec tota ipsa ideo per animam communem utrique non distinguitur una ab alia sed per materiam suam vel per corporeitatem suam substantialem et isto etiam modo distinguitur aliqui sui secundum speciem ignis ab aere et aliquo non quia forma sua substantiali et non materia sua

20

2a conclusio quod intransitive sumpto sermone verus est scilicet quod aliquo sui convenit una persona cum alia et aliquo sui distinguitur ab eadem quia aliquo quod est ipsa convenit cum alia et alteri aliquo quod est ipsa distinguitur ab eadem

21

3a conclusio quod quaelibet persona divina se ipsa et quolibet sui convenit cum qualibet persona divina eodem modo intransitive loquendo quia quolibet sui id est quolibet quod est ipsa est quaelibet persona deitas ipsa in qua personae sunt unum seu convenit sicut patuit supra probando conclusiones principales primae quaestionis huius materiae

22

Sed ulterius dubium est an similiter dici valeat quod quaelibet persona quolibet sui distinguatur ab alia id est quolibet quod est ipsa sicut iam dictum est quod quolibet sui convenit cum alia dicendum quod haec dupliciter potest intelligi nam quod a aliquo distinguatur a b potest aliter intelligi vel scilicet quod ex natura illius alicuius est seu proventi quod a distinguitur ab ipso b sive ipsum aliquod distinguatur ab ipso b sive non alio modo ut ipso aliquo distincto ab ipso b a distinguatur a b

23

Subiectum hanc distinctionem pono duas conclusiones prima sit quod ad primum istorum intellectum loquendo quaelibet persona quolibet sui id est quolibet quod est ipsa dicitur ab alia certum est enim quod una persona quolibet sui quod non est alia distinguitur ab ista utpote pater vel proprietate paternitate sua personali quae non est filius distinguitur a filio et etiam dico quod quolibet sui quod est sic ipsa quod est etiam alia distinguitur haec ab alia isto modo licet enim deitas non distinguitur a filio deitas tamen est ad hunc sensum qua pater dicitur a filio haec enim est quia ex natura deitatis est et quia deitas est deitas et quod ipsa est personaliter trina et per consequens quod una persona ab alia personaliter distinguatur si enim quaeratur quare deitas sic trina et nulla alia natura una non convenit respondere nisi quod haec nulla est haec scilicet deitas et ista illa

24

2a conclusio sit haec quod ad secundam acceptationem una persona non quolibet sui id est non quolibet quod est ipsa distinguitur ab alia et iste sensus est magis usitatus et ideo ad hunc sensum volo ex nunc loqui et non ad praecedentem in quo omnibus sequentibus et solvendo rationes haec conclusio ad hunc sensum patet per hoc quod nulla persona deitate quae est ipsa distinguitur ab alia persona quia deitas non dicitur ab alia persona igitur nec haec persona per deitatem sic distinguitur ab alia quia ille sensus habet 3 vel 4or exponentes quarum una falsa est has scilicet haec persona distinguitur ab alia haec persona est deitas deitas distinguitur ab alia haec persona est deitas igitur deitas distinguitur ab alia et deitas est per quam distinguitur ab alia haec persona est deitas igitur deitas distinguitur ab alia haec persona

25

Ex hiis sequitur primo quod nulla persona se ipsa distinguitur ab alia primitate adaeequationis id est quolibet quod est ipsa sic enim hic summe primitatem adaequationis in propostio

26

2o sequitur etiam quod quaelibet se ipsa convenit cum alia quia quolibet quod est ipsa et hic primitate simili adaequationis haec patet ex 3a

27

2o sequitur etiam quod quaelibet se ipsa convenit cum alia quia quolibet quod est ipsa et hic primitate simili adaequationis haec patet ex 3a

28

3o sequitur quod non quaelibet persona distinguitur ab alia se ipsa primo primitate a qua non convertitur consequentia quia pater non sic primo distinguitur se ipso a spiritu sancto quia pater prius primitate consequentiae distinguitur a spiritu sancto notione sibi ac filio realiter communi quae inpertatur nomine spirationis vel nomine spirationis activae seu vis vel potentiae spirativae est enim in re quoddam notionale commune patri et filio sicut essentia est essentiale se substantiale commune 3us personis hoc patet ut dicit scotus libro id est distinctione 12 quaestione 1 per augustinum 5 de trinitate capitulo 17 pater et filius sunt unum principium ad spiritum sanctum sicut pater et filius et spiritus sanctus sunt unum principium ad creaturam

29

Item secundum quod bene dicit idem scotus idem in principio solutionis quaestionis planum est hoc quod pater et filius sunt principium spiritus sancti nam hoc declaratum est in consilio generali lugdensis sub gregorio X sicut patet extra de summa trinitate et fide catholica fideli ac denota et est homine in 6 libro decretalium hoc iste sicut patuit in quaestione praecedent haec non possunt intelligi de principio essentiali utpote quia sunt una essentia quae sit principium spiritus sancti vel una voluntas vel simile quia essentia una seu communis 3bus non principat nec producit spiritum sanctum nec et eodem modo nec voluntas communis quia illud principare est spirare essentia autem divina vel voluntas divina per decretalem in principio huius materiae allegatam nec spirat nec spiratur sicut nec generat nec generatur igitur intelliguntur haec dicta de principio uno notionali pater igitur et filius sunt unum principium spiritus sancti notionale istud autem principium commune distinguitur a spiritu sancto nihil enim spirat se sicud nec generat se pater igitur qui est essentialiter id est per se primo modo secundum conclusiones principales illud principium commune vel a per illud principium distinguitur a spiritu sancto et paternitate distinguitur etiam a spiritu sancto et quia a paternitate ad a principium est bona consequentia ubi non obviat relationis oppositio et non econverso sit a illud commune notionale sequitur enim b est paternitas igitur c est a et non convertitur cum aliquid sit a utpote filius quod tamen non est paternitas igitur a est prius paternitate prioritate consequentiae igitur cum aliquid possit a spiritu sancto distingui per a absque hoc quod distinguatur ab eo paternitate et non econtra possit aliquid distingui a spiritu sancto paternitate quin ab eo distinguatur per a patet conclusio intenta quod pater non se ipso primo distinguatur a spiritu sancto primitate causaea qua non convertatur consequentiae causae inquam extensive sumendo vocabulum causae quia proprie nulla est in deo causalitas adintra Iuxta hanc sequaitur alia ad eundem sensum primitatis scilicet quod non quaelibet persona convenit cum alia seipsa primo quia pater non se ipso primo sic loquendo convenit cum spiritus sanctus quia et se ipso convenit cum eo et isto etiam iam dicto principio communi notionali et etiam deitate et omni entitate essentiali etiam convenit cum eodem igitur non se ipso primo primitate causae a qua non convertitur consequentia haed deduduci potest per omnia ut praecedens

30

Ex hiis sequitur quod pater et filius etiam distinguuntur primo primitate a qua non convertitur consequentia a spiritu sancto principio notionali communi eis et patet iam quare sequitur etiam quod nulla persona divina isto genere primitatis se ipsa primo convenit cum alia vel saltem quod alia non tamen quia quaelibet cum alia quam per hoc quod ipsa est haec persona vel si hoc non sufficiat saltem aliqua per hoc quod ista est una notio communis sibi et alteri personae prius hac primitate convenit cum ista quam per seipsam id est quam per hoc quod est determinate haec persona vel ista verbi gratia pater cum filio

31

vel terminus dico quod alia persona divina se ipsa primo 3o modo principalis d distinguitur ab alia quadam divina persona ista scilicet quod non est dare aliquid quod sit ipsa quo per prius distinguatur ab alia sicut spiritus sanctus sit se ipso primo id est nullo quod sit ipse per prius distinguatur a patre et filio isto etiam modo pater se ipso primo et nullo quod sit ipse per prius quovis genere prioritatis hic tactae vel quae sit ad propositum immo fosan nulla ymaginabili distinguitur a filio et econverso quia nihil est invenire quod sic pater quo pater distinguitur a filio nisi ipsum met patrem nec econverso et eodem modo de spiritu sancto respectu patris et filii sed non econverso quia prius aliqua primitate ut visum est distinguitur pater a spiritu sancto et similiter filius notione communi patri et filio quam se ipso

32

Iuxta hanc conclusionem pono aliam de convenientia personae ad personam quod nulla persona isto 3o modo primitatis se ipsa primo convenit cum alia quia quaelibet prius aliua primitate aliquo quod est ipsa convenit cum alia id est ipsa est aliquid quod aliquid prius primitate consequentiae convenit cum alia persona vel est illa quam ista persona quae est id aliquid conveniat cum eadem verbi gratia quaelibet persona divina est essentia divina quae convenit cum alia prius tali primitate quam haec persona et pater est notio communis sibi et filio quae notio prius primitate consequentiae convenit cum filio et spirito sancto modo superius tacto quam pater

33

hiis visis apparet mihi quod ad salvandum simplicitatem omnimodam cuius licet divinae personae sicut oportet necesse est ponere personas divinas seipsas primo distingui ab invicem primitate opposita sensui quem negat prima conclusio et haec sic ultima conclusio huius partis haec est personae divinae se ipsis distinguuntur primo sic quod nullo sui per prius nullo inquam sui pertransitivam locutionem sed se ipsis haec sequitur ex prima

34

Et tunc in isto sensu facta ratione illa quando alia sic se habent etc quae immediate praecessit conclusiones iam positas maior vera est et minor falsa sicut supra tactum fuit in principio solutionis huius rationis sed non est necesse propter divinam simplicitatem etiam personalem salvanda primam quamlibet seipsa primo a quolibet distingui primitate adaequationis vel primitate a qua non convertitur consequentia sic scilicet primo quod nullo sui per prius quovis modo intransitive sumpto sermone state enim satis simplicitas personae cum isto quod licet persona aliquo sui distinguatur ab alia et aliquo sui non tamen descendendo a communi personis ad propositum licet commune non sit proprie per se primo modo illud proprium tamen econverso modo prius in quaestionibus principalibus primae quaestionis huius materiae exposito ad nihil convenit descendere vel venire in aliquid descendendo quin illud sic deitas communis 3bus per se primo modo et hoc salvat simplicitatem perfectam non solum naturalem sed etiam methaphysicalem id est quidditativam ad hoc enim quod argueretur compositio vel constitutio ex quidditate se formaliter distincti oporteret necessario utraque esse extra intellectum quidditativum alterius et econverso non est autem sic in proposito si tamen relatio esset realiter deitas et tamen extra intelligentem quidditativam deitatis et econverso sicud quidam habent ponere compositionem metha?lem evadere nescirent compositionem inquam a mente m?tam fictitiam apud me et falsam totaliter et multum a probabilitate opinioni platonicae simliter falsae deficientem quia fictio avicennicae natura nullibi corum neque sed platonicae in divinis modo superius posito manimtam stultitis apud me et falsum totaliter

35

Restat igitur respondere ad argumenta principalia et argumenta ad partem 2am quaestionis posita probant ultatem in 14 conclusione concessam ad primum articulum principale ad primam partem quaestionis positam negandum est antecedens cum sumitur quod personae non distinguuntur et cum probatur quod sit quia aut foret inter eas distinctio infinita eo quod extrema illius divisionis scilicet infinita dicendum est in primis quod quidquid sic de consequentia probatio consequentiae falsum assumit non enim extrema sunt infinita sed unum infinitum scilicet deitas ipsa vel deus ipse qui est simul et sigillatim pater et filius et spiritus sanctus sicut in aliis verbis dicit simbolumathanasii immensus pater immensus filius etc et tamen non 3s increati nec 3s immensi etc saltem licet ab aliquo differentur 3s infiniti seu immensi personaliter non tamen 3 immensi vel 3s infiniti essentialiter quia eorum infinitas seu immensitas unica est sicut et eorum deitas et quantumcumque posset sine sensu discrepantae a symbolo dici quod 3 ersonae sunt 3 infiniti personaliter sed unus tantum infinitus essentialiter sicut idem simbolum non 3 aeterni sed unus aeternus essentialiter scilicet et tamen post dicit tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales si coaeternae igitur aeternae et in numero plurali scilicet personaliter non essentialiter licet inquam sic dicendo non derivaretur a sensu quamvis a verbis symboli tamen et a sensu et a verbis discreparet qui diceret 3s personas esse tria infinita neutraliter sed sunt unum et idem tantum modo infinitum cuius ratio est quia secundum philosophum finitum et infinitum quantitati congruent deus autem licet nec sic quantus magnitudine molis et ideo nec finitus nec infinitus secundum istum sensum est tamen quantus quantitate perfectionis et virtutis eo modo quo dicit augustinus quod in hiis quae non sunt mole magna et tamen magna idem est melius esse quod maius esse et econtra unde scriptura de deo dicit magnus et non habet consumationem excessus et immensus et in psalmos magnitudinis eius non est finis modo ista dei magnitudo et quantitas et immensitas unica est in 3us personis vel 3 personae et quaelibet illarum nihil potius 3bus personis sine in ad magis proprie loquendo sed ly infinita pluraliter notat distinctionem essentialium magnitudinem nisi forte ratione substanti cui coniungitur ita quod non stat substantive sed nocetur stare adiective et nullo modo plurificare magnitudinem quam significat sed solum negare pluralitatem suppositorum non enim apparet quare non ita ici sane valeat 3am supposita infinita et 3s personae infinitae sicut quod 3s personae coaeternae sibi sunt cum aequae dicat fides non tres aeterni sicut nec 3s immensi sic ad probationem consequentiae sed de consequentia est magis dubuium et uno modo videtur posset dici quod consequentia non vlaet eo quod antecedens est verum et consequens falsum quia dico inter personas non est finita nec infinita quia simpliciter est indivisibilis unde minor distinctio non potest excogitari et propter hoc non potest proprie comparari ad aliquam aliam distinctionem essentialem ex quo ipsa est solum distinctio relativa sicut nec punctus ad lineam nisi transsumptive sicud dicitur linea maior puncto et sic quaelibet distinctio essentialis est maior ista infinitum sicut quaelibet linea est maior puncto in infinitum

36

Ista responsio firanf pulchra est et subtilis nec tamen mihi ex toto satis facit quia sicut arguendo ad principale accepi in fortitudine argumenti distinctio non est res superaddita distincto quia tunc esset processus in infinitum quia distinctum tunc ab illa re superaddita quae est distinctio distingueretur vel ergo se ipso vel alio etc quare deductionem in primo fol ad signum tale

37

et prima dato quod alibi esset res huius superaddita illi quod distinguitur hoc in divinis poni non posset quia tunc ipsa res superaddita esset substantia vel accidens vel compositum ex hiis substantia non quia nulla est substantia in divinis quae ab aliquo ibi distinguatur vel alteri addatur nec accidens quia in deo secundum augustinum nullum est accidens tale quod sit in ipso res superaddita distinctio igitur non est res alia a distincto sed est ipsummet quod distinguitur vel ipsa simul quae distinguuntur et hoc totum aestimo quod iste concederet igitur dico personae a persona vel est ipsamet persona quae ab alia distinguitur vel eius proprietas personalis quam personaum supra penitus eandem esse cum persona vel est iste duae personae simul et sive sic sive sic sequitur primo quod male sequitur loquitur ad vim vocis cum dicit distinctionem quae est inter personas nec esse finitam nec infinitam sed esse simpliciter indiscibilem quia nulla sic loquendo est inter eas distinctio sicut nec haec persona est inter eas nec ambae simul sunt inter eas Sequitur enim haec persona non est inter eas haec persona est haec distinctio igitur haec distinctio non est inter eas

38

Ex hoc ulta sequitur aliud consequentia eum scilicet quod haec distinctio sic infinita et etiam secundum veritatem nam si haec distinctio sic haec persona et haec persona est infinita igitur haec distinctio est infinita quod autem persona sit infinita patet cum quia est omnipotens igitur infinitae potentiae igitur infinitae perfectionis et essentiae assumptum patet quod omnipotens pater omnipotens filius etc cum 2o quia inmensus pater immensus filius etc cum 3o quia pater est formaliter deitas et sic de qualibet alia persona ut supra probavi deitas aut est intrinsece infinita igitur persona cum nihil obstet bonitati consequentiae sed adiuvet regula anselmi supra posita / si vero distinctio haec non sit una persona praecise sed duae vel tres igitur sicut istae sunt formaliter primo modo deitas quae est intrinsece infinita ita ista distinctio erit intrinsece infinita indivisibilitas autem huius distinctionis habuit non obstat infiniti sicud nec indivisibilitas deitatis

39

Ex hoc sequitur 3o quod falsum dicit quod minor distinctio quam sic ista non possit excogitari immo sequitur quod maior ea cum sit simpliciter infinita nequit excogitari

40

Ex quo sequitur 4o quod sicut magnitudo dei est proprie comparabilis aliis secundum excessum indeterminatum est enim maior in infinitum quamcumque alia magnitudine non quidam mole sed perfectione ita ista distinctio quae est formaliter entitas illa quae est ista immensitas magnitudinis est maior omni distinctione alia possibili creaturae ad creaturam distinctio tamen dei ad creaturam aequalis est distinctioni personae a persona sed distinctio creaturae a deo est in infinitum minor sicut et distinctum est in infinitum minus apud me enim distinctio est aliquid deus autem et creatura simul non sumi aliquid proprie loquendo sed alia igitur distinctio non est deus et creatura sed distinctio dei a creatura realiter deus est licet non ex hoc quod distinctio illa distinctio deus est nec per se loquendo quia tunc omnis distinctio deus esset quod est falsum

41

Ex istis ultra sequitur quod ad vim vocis omnia sequentia de hoc puncto falsa sunt tum dicitur quod ista distinctio est in infinitum minor omni distinctione essentiali creaturae a creatura vel dei et creatura vel econtra haec sint dicta ad vim vocis sed ad usualem intellectum dicendum est longe aliter scilicet quod sicut similitudo scilicet ad vim vocis unius albedinis ad aliam tanta sic sicut albedo ipsa similis ita quod quantum crescit albedo tantum crescit similitudo licet alia maneat non aucta vel etiam minoretur et tamen quanto crescit ista albedo alia de crescente vel in eodem gradu praecise permanente tanto ipsa vere et ad vim vocis eundo minus est alteri albedini similis quam prius et per consequens similitudo est maior et tamen minus similis et tamen tunc apud vulgatum modum loquendi dicitur similitudo esset minor quam prius et non maior ut sit sensus usualis locutionis similitudo est minor quam prius id est minus haec est illi simile quam prius sit in proposito quo ad hoc distinctio personae ad vim vocis tantae magnitudinis se perfectionis est quantae ipsa persona quae ab alia distinguitur quia tum non stant simul quod personae simpliciter sicut una substantia et una deitas et tamen quod aliquid ab aliquo distinguatur minus quam persona una distinguitur ab alia ideo ad usualem locutionem dici potest quod nullus potest excogitari minor distinctio quam sit ista quarumcumque realiter distinctarum una persona quam id est quarum una minus ab alia distinguatur ab alia ita quod vere possit dici in infinitum minus distingui una persona ab alia quam aliquid ab aliquo a quo essentialiter dicitur et tamen ita vere et realiter distinguitur una ab alia personaliter licet non essentialiter cuius causa est quia nihil ymaginabile est in una persona vel est una persona quin illud sic per se primo modo illud quod alia est nec econtra puta hoc illud communis deitas licet non sit omne illud quod alia est quia hoc inpediret distinctionem personalem

42

Et exemplum de excessu puncti a linea bene manuducit ad hoc licet fundetur in falso sed respondetur infra quod necon sit in omnibus simile unde ubi concederet quod una nec finite nec infinite distinguitur ab alia quia nec quantae sed indivisibilitas infinite tamen sunt idem vel conveniunt

43

ad 2m argumentum principale satis patet ex ratione ad argumentum factum contra positionem declaratam per sequens conclusiones ibidem et per eandem patet ad duas confirmationes eiusdem argumenti principalis

44

ad 3m dicendum quod falsa est prima propositio sed si ly aliquo sui transitive congruatur et cum probatur quia quae se totis distinguntur sunt primo diversa haec falsa est sumendo ly totum isto modo quo vult vocare personas totum id eset quae de se ipsis primo sit ista quod non per aliquam sui partem nec post probatur ad intellectum negatum si aut in maiore ly aliquo sui construatur intransitive conceditur et similiter conclusio sed non oportet quod illud sui sic loquendo quo una persona ab alia distinguitur sit aliquid in mundo nisi ipsamet persona quae distinguitur

45

ad 4m dicendum quod assumit falsum sive sit transitiva conclusio propter causam saepe tactam sive intransitive quia non sunt plures proprietas in persona alia nisi per circumcessionem isto modo quo pater est in filio et spiritu sancto et cum probatur illa propositio per exemplum in terminis quia in patre est innascibilitas et generatio actio dicendum quod si ista dicto privativa innascibilitas supponat ibi pro aliqua entitate quae est pater verum et quod ipsa in patre est intransitive loquendo sed generatio actio apud me non est in patre nisi per circumcessionem sed in filio et ipse filius realiter est sicut etiam tenet geraldus odonis quia generaliter productio actio et productio passio vel active et passive dictae respectu eiusdem producti idem sunt et quidquid sic de mediis suis illud mihi satis patet ex 3o physicorum r? de aliis quas posui in quadam quaestione an actio et passio et motus sit idem realiter sed hoc non inpedit rationem hanc quia licet genere actio in divinis non sit in patre id est non sit pater est tamen paternitas pater et similiter generatio activa est ipse pater vel potentia generativa filii est ipse pater ut prius declaravi et hoc tantumdem valet arguendo et cum dicitur ultra quod iste distinguuntur in patre scilicet innascibilitas et paternitas nego et ad probationem per augustinum dicendum quod augustini auctoritas non infert quod innascibilitas non sit paternitas sicud patet in exemplo nihil enim prohiberet deum esse deum et si nihil crearet et cum deus et creativitas non distinguuntur nec aliquid prohibet albedinem esse albedinem etiam si album totaliter distincte non esset similis nec ad eam ipsa esset similitudo et de facto tamen ipsa est similitudo ad aliam albedinem distinguitur nec a similitudine qua ipsa est alteri albedini similis

46

ad 5m negarem assumptum si fieret de generatione actione et spiratione actione nisi de esse in per circumincessionem sed de generatione activa et de spiratione activa conceditur dicerem enim quod generatio actio est filius et spiratio actio spiritus sanctus quia eadem res est penitus spiratio actio et passio aliter tamen et aliter significata sicut in creaturis eadem est actio quae est ab agente in passo et passo quae econtra recipitur in passo ab agente et eodem modo quoa ad istud dicerem in proposito de generatione filii in divinis active et passive significata et de spiratione active et passive significata omnis enim generatio qua pater generat filium est generatio active significabilisata sed omni generatione qua filius generatur pater generat eum igitur omnis generatio qua filius generatur est active significabilis seu generatio actio maior patet secundum opinionem etiam contrariam quia ideo dicitur generatio activa quia pater ea generat minor etiam patet quia aliter filius generare aliqua divina generatione et a nullo generaretur ea quia si ea generatur a patre quia non ab alio constat et potest hoc aliud generatione actione id est generatione duplici generat pater filium quod superfluum videretur eodem modo argui potest econtra de generatione passiva nulla generatione generatur filius nisi a patre et qua pater generet quia aliter aliqua et a nullo sed generatione passive significabili generatur filius igitur hac generat eum pater igitur nulla alia sed aliter solum significabili vel duplici

47

/ Item nulla generatione generat pater quin filius ea generetur sed generatione passiva generatur filius igitur generatione passiva generat pater etc igitur vel ista sola et non alia quod est intentum vel ista et cum hoc alia et tunc duplici generatione generatur filius

48

actum quia variata forma stat argumentum quia intransitive loquendo in patre est paternitas et notio communis sibi et filio de illis intelligatur argumentum et stat difficultas et concedatur quo ad hunc intellectum quod pater non quolibet quod est ipse distinguitur a filio et ideo non primo primitate adaequationis superius exposita se ipso sed primo primitate exclusionis cuius licet principii distinctivi quia se ipso et nullo nisi se ipso a spiritu sancto quod aut ut praehabitum est distinguitur et se ipso et aliquo quod non est sibi syno?te idem et convertibiliter scilicet nomine sibi at filio communi et iterum se ipso primo id est nullo sui per prius transitive loquendo et hoc vocabulorum potest primitas exclusiva omnis causalitatis vel causae ab eo distincte

49

ad confirmationem assumptum notandum est quo ad primam partem ad hoc enim non requiritur distinctio proprietatis a persona sed sufficit distinctio personae a persona ut superius visum est verum est aut quod additur quod una persona non potest esse duae proprietates nec duae proprietates in una persona sine distinctione intrinseca et non simplicitas personae sed non est sic in proposito quia paternitas et notio ista sibi et filio communis licet sint duae proprietates quia sunt paternitas et filiatio per modum superius dictum quo modo essentia et paternitas sunt res distinctae tamen pater non est istae duae proprietates quia pater non est filiatio sed tantum paternitas unde haec paternitas et notio communis sint proprietates duae et non tamen duae proprietates in trinitate patris vel quae sunt pater

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8