Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Ultimo circa distinctionem 33 quaero pro istamet distinctione utrum omne idem patri sic omnibus modis idem patri quod non quia aliquid idem patri quod non dicitur a patre et non est pater sicut hic idem patri demonstrando filium et aliquod idem patri est pater et non distinguitur ab eo sicud essentia divina et generans etiam igitur aliquo modo est essentia vel generans vel pater idem patri quomodo conclusio idem patri non est sibi idem demonstrando filium

prima nihil est omnibus modis idem patri quia nihil est hoc modo idem patri quomodo lapis est idem sibi ipsi quia iste modus est rea?tus iste lapis et nihil per lapidem est vel patri vel ipso lapide igitur oppositum primae et non est idem sibi ipsi contingenter vel non est idem sibi necessario dices si a igitur

Contra si non igitur aliquid idem patri aliquo modo non est idem patri et aliquo modo est idem patri utpote idem sibi essentialiter non idem sibi personaliter quod non videtur quia distinctio personalis et idemptitas essentialis in divinis penitus idem sunt cum distinctio sic illud quod distinguitur et idemptitas illud quod est idem distinctio igitur et idemptitas alicuius eiusdem respectu alicuius eius nullo modo distinguuntur et per consequens iste modus distinctionis et iste modus idemptitas et econtra et per consequens quod isto modo est idem patri isto modo est idem sibi quia si non isto modo idem sibi et iste modus est iste modus non esset isto modo qui datur idem sibi de idemptitate et distinctione in divinis satis habet locum est in 8o quaestione i st am praecedentibus nec haec est inducta hic nisi ut ista distinctio habeat suam quaestionem quae habet tot aliarum distinctionum quaestiones

ad praesens igitur dicendum est quod non sicut sufficienter probat 2a ratio principalis immo et ipsa probat quod nec pater idem est sibi ipsi omnibus modis nihil aliqua res etiam omnibus modis sibi ipsi Contra si a non omnino modo est idem sibi ipsi igitur a aliquo modo non est idem sibi ipsi a ultima igitur a aliquo modo distinguitur a seipso quod est falsum

dicendum quod ultima consequentia est neganda

Contra nihil requiritur plus quod a distinguatur a b nisi quod a sit et b sic et quod b non sic a igitur a simili videtur quod si a aliquo modo non est idem sibi ipsi et est igitur aliquo modo distinguitur a se ipso

dicendum quod non est simile sicut nec sequitur quod ideo a distinguitur ab a aliquo modo quia a est et aliquo modo non est idem sibi ipsi igitur aliquo modo est non idem sibi ipsi contra quia a negativa de praedicamento finito posita constantia subiecti etc

dicendum quod ista regula fallit frequenter sicud patet hic sortes non est homines et est igitur sortes est non homines similiter in praedicamentis compositis non sequitur sortes non est album lignum et est igitur est non album lignum igitur Ex hiis patet quod haec consequentia non valet a aliquo mod non est idem b igitur non est idem b et haec modificatio aliquo modo facit quod regula allegata non tent in proposito sed tamen licet ut iam visum est argumenta ad primam partem concludant verum primum nihilominus tangit dubium illud an idem patri uno modo distinguatur a patre alio modo et est dicendum quod sic quia hoc idem patri essentialiter demonstrando filium vel spiritum sanctum distinguitur ab eo personaliter

Et tunc ad argumentum in contrarium quaestionis et huius dicti dicendum quod licet idemptitas quam filius est idem patri essentialiter et distinctio qua distinguitur ab eo personaliter sint omnino idem non tamen oportet quod eo cui est idem essentialiter illi sic idem personaliter nec quod a quo distinguitur personaliter ab eo distinguatur essentialiter sicut licet similitudo qua sortes albus est similis platoni albo vel dissimilitudo qua idem sortes albus est dissimilis socrati nigro sicut omnino idem non tamen ideo est sortes albus illi similis cui est dissimilis nec econtra

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9