Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Viso quomodo verbum dei cui unita est anima anti christi est certa et infallibiliter praescientia futurorum restat inquirere utrum anima anti christi vel angeli sciant futura alia contingentia per revelationem sibi possibilem fieri ab ipso verbo vel et scire possint et videtur quod non quia vel hoc foret per scientiam increatam et hoc est inprobatum prima quaestione praesentis distinctione vel per notitiam creatam scientialem et hoc non quia quacumque scientia tali vel creato iudicio possibilitatis positis in anima vel in angelo potest deus illis in anima uniformiter manentibus et significantibus facere quod aliter eveniant quam ista significent fore vel non fore igitur nihil tale positum in anima vel in angelo est scientia quod talia sic contingent antecedens est certum theologis et philosop i us etiam dicit hic quasi fieri posse per naturam 7o metaphysicae ut supra in quaestione 2 in principio allegatum est tali enim inquit contingentia non sunt manifesta corrumptam scientiam habentibus salvatis rationibus eisudem et consequentia patet per eundem ibidem quia non contingit scientiam quandoque scientiam quandoque ignorantiam esse et tamen hoc contingeret scilicet quod talis notitia creata esset scientia talium quandoque scilicet quando talia uniformiter se haberent sicut significaret illa notitia et quandque error sine ignorantia utpote quando manentibus in anima e u isdem rationibus res ille difformiter se haberent igitur per creatam notitiam talia non possun i t in verbo sciri quod est contra magistrum in littera ubi supra dicens quod anima anti christi scit omnia verbo dei quae deus sed deus novit talia ex duabus praecedentibus quaestionibus igitur etc

Similiter ibidem dicit quod similiter in verbo dei cognoscit angeli futura

In ista quaestione suppositis communibus distinctionibus de aequivocatione vocabuli scientiae et diversis modis relationum primo ponam conclusiones alias et suadeo eas et consequentis movebo dubia in contrarium et solvam

prima conclusio sit haec in primo articulo quod nulla potest in creaturis haberi scientiae quae sic evidens et infallibilis assensus de aliquo contingenter futuro quod illud erit hanc probavi in prima quaestione 1 3ii londensis per rationem 2am ibi positam ad conclusionem 2i articuli et stat ratio ibi in hoc quod sequitur tu iudicasti antichristum fore et antichristus non erit igitur tu errasti praemisse sunt possibiles et compossibiles quacumque revelatione cui facta circa futuritionem antichristi igitur et conclusio consequentia patet quia omnis qui iudicat fore quod non erit errat et contingenter ibidem fulcitur satis istud medium satis per anselmum et per rationem et verba augustinus non superfluit hoc repetere dicit enim in de casu dyaboli capitulo 21 quod angelus malus nec praescivit nec praescire potuit casum suum et hoc illa scientia quae non est nisi cum certa ratione aliquid intelligitur de tali inquit scientia creata simpliciter omnino respondeo non posse sciri qua m potest non esse et medium suum in substantia est praetactum quia non obstante quocumque iudicio creaturae respectu contingentis futuri possibile est quod illud iudicium fuerit error

2a conclusio est quod dei verbum potest creaturae rationali puta animae christi vel angelo revelare futura contingentia quia ille qui certitudinaliter et evidenter praescit et praevidet futura contingentia potest si sic virtus omnipotens per signa aliqua talium expressiva creaturae angelicae vel humanae talia revelare sed verbum dei ex praecedentibus duabus quaestionibus infallibiliter et evidenter praescit futura contingentia et ipse est virtus sufficientis potens causare signa et assensus increata quibus certitudinaliter assenti ac vi divinae operationis talia fore sicut sunt sibi nota fore et talia fore si erunt non fore si non erunt igitur etc qualiter aut istud sic possibile ex solutionibus dubiorum in praecedenti quaestione et sequentibus clarius enotescet

Ex hac 2a sequitur 3a quod sumendo scientiae vocabulum large pro omni iudicio vero et credulitate vera quomodo loquitur apostolus dicens scimus quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum et aliae similes sunt in scriptura auctoritates innumere ad hoc ipsum et sequitur inquam haec conclusio quod anima christi et angeli possunt scire in verbo dei contingenter futura hoc est dicere possunt aliquem assensum quo asserant vera et in dubitanter aliquid fore qui etiam assensus sit verbi cognitio vel visio ut beati nulla enim apparet contradictio talem actum posse a verbo dei in mente creaturae causari utpote assensu s illius deus iudicabit mundum igitur cum hoc sit scire in verbo per revelationem ut hic supposito extendendo vocabulum scientiae modo praetacto nec alius modus revelationis appareat esse possibilis in verbo ut magis patebit ex sequentibus et tamen revelationi in verbo ponunt auctores per notitiam in verbo et pari ratione vel fortius communis alia igitur etc

Item sicut arguunt alii dan 2o dicit "revelatum est misterium danieli" Et prima ad cor 12 "scio hominem etc et audivi archana verba quae non licet homini loqui"

Item aut evacuaretur possibilitas prophetiae contra magnam partem sacrae scripturae

Item ad idem est auctoritas magistri allegata in argumento ad partem oppositam quaestionis et aliae innumere

Sequitur igitur dubitare et movere difficultas difficultates contra iam dictas veritates primum dubium est ad quid valet huius revelatio dicetur enim forte quod frustra fit revelatio per quam assecurari non posset ille cui facienda esset sed sic eest hic quia bene sciet ille cui aliquid praedicitur quod ista praedictio sic revelatio vel quod fiat a deo vel a bono spiritum qualia enim signa sensibilia voces vel alia causat deus vel angelus bonus significantia alia fore similia si permittantur potest dyabolus praesentare sensibilius vel intellectui et iste est mendax et pater eius unde igitur certificatio

ad illud primo dicendum quod nulla revelatio facta de futuro contingenti potest sciri esse revelatio quia iste terminus rl revelatio affirmatam denunciatione futuri vel cuiuscumque connotat illam praenuntiationem veram esse sed hoc sciri non potest proprie loquendo de scientia bene tamen potest credi vel sciri extendendo nomen scientiae ad omnem credulitatem vel aestimationem veram

2o dico quod assecura?e ?? non potest fieri quantum modo video nisi deus inprimat adhaesionem seu credulitatem quod ita est erit vel quod sit a deo mediante vel immediate facta sit huius praenuntiatio talem autem assensum firmum non erit futuri contingentis ad utrumque inprimere intellectui dato creato ad ab ipso realiter distinctum vel extrinsecum nisi solus deus igitur etc

2m dubium principale est an ille cui fit revelatio potissima sibi possibilis fieri respectu alicuius futuri possit saltem habere evidentiam extrinseca quod tale erit et videtur quod sic quia sequitur nullum a deo revelatum fore potest non fore sed ultima resurrectio et ultimum iudicium est a deo revelatum false igitur ultima resurrectio erit et ultimum iudicium necessario erit praemissae sunt evidenter scibiles vel significata praemissarum igitur et conclusio maior enim videtur multis evidens quia aliter deus posset mentiri et decipere nec posset aliter de aliquo certificare et minor certa est ex fide igitur conclusio est certa et pari ratione dicendum erit conformiter de futuro quolibet revelatae

Contra tunc deus necessario faceret resurrectionem ultimam et finale iudicium quod non videtur aliquatenus concedendum

hic respondet magister quidam modernus gratia tamen exercitii sine assertione et non nulli alii de villa minus bene ut aestimo quod facta revelatione absoluta qualis est de resurrectione mortuorum et aliis articulis fidei de futuro quod non potest evenire oppositum nec inpediri quia posse praecise contra veritatem non esse possibile dices nulla abstante revelatione deus de potentia absoluta potest adhuc in contrarium

dico inquit quod haec propositio potest habere duplicem intellectum unus est secundum communiter intelligentes quod deus potest dimittere ordinationem factam et facere oppositum ita quod haec est simpliciter vera et absolute deus potest facere oppositum alius sensus est iste nisi deus sic ordinasset posset facere oppositum ita quod absolute considerando potentiam dei ut potentia est eius sine alia eius ordinatione non repungnat potentiae eius oppositum facere nec in ea est defectus vel insufficientia potentiae aliqua primus sensus negatur et illius contentur

Et haec positio potest confirmari per Richardus de trinitate libro 1 capitulo 2o non computato prologo utinam inquit iudaei attenderent etc et post cum omni confidentia dicere domino poterimus domine si error est a te ipso decepti sumus nam causatis signis et prodigiis confirmata sunt et talibus quae non nisi parte fieri possunt similiter aestimo inquit quod qui dixit si corpus christi fantasma fuit fefellit christus 83 quaestionibus quaestione 14 dixisset etiam si resurrectio mortuorum aut aeterna praemiatio bonorum non erit fefellit christus similiter illae consequentiae corinthios 15 non essent valide ubi sic arguitur si resurrectio mortuorum non est neque christus resurrexit et ceterae quae ibi sequuntur quia antecedens potest esse verum pro nunc et pro omni tempore et consequens de praeterito inpossibile

Item anselmus 2o cur deus homo capitulo 17 dicit de deo quamvis quod proposuit se facturum etc quare et nota

Sed contra istum modum dicendi multa sunt argumenta et difficilia et primo arguitur sic ex hac positione sequitur quod deus ponit aliqua et aliquid facere quae nunc non potest facere et sic sequitur diminutio potentiae eius antecedens probatur sic quia alia sunt quae deus potest terminare ponatur igitur quod deus revelet cras quod illa non creabit neque faciet simpliciter et sine conditione tunc cras haec erit vera deus potuit ista facere et tunc tamen haec erit vera ista non potest facere quia si sic posset venire contra revelatum quod est contra positionem similiter sequitur quod deus de necessitate ageret aliquid ad extra quia facta tali revelatione de aliquo faciendo de necessitate faceret illud et sic non libere quod non videtur sanum dicere

3o sic sequitur secundum hanc viam quod habeo dubitare utrum deus potest me salvare probatio quia ponatur quod deus revelaverit illo modo relationis scilicet non conditionaliter sed revelatione absoluta quod ero dampnatus tunc non potest venire in oppositum et per consequens non potest me salvare sed antecedens est michi dubium utrum sic fecit igitur et consequens et sic potest argui de quocumque homine

2o sic si finita tali revelatione absoluta necessario eveniret quid necessitaret ad eventum rei aut scientia dei aut aliquid extra non scientia quia aeque scivit ante revelationem sicut post igitur non magis necessitat post revelationem scientia prima dei quam prius et similiter tunc sequitur ut prius quod productio ad extra esset deo necessaria si aliquid extra sequitur quod deus cogeretur et necessitaretur per extrinsecum quod est inconveniens

5o arguo sic augustinus 13 capitulo 10 de magnis et capitulo 12 de parvis loquens de nostra liberatione per christum dicit alium modum possibilem deo non de fuisse licet contrarium videatur secundum processum anselmi libro cur deus homo sed de omnibus revelatis a deo istud apparet fuisse certissime revelatum igitur etc

Similiter eodem 13 capitulo 18 de magnis et 38 de parvis loquens de incarnationem christi ex adam dicit poterat enim sic vel alio modo quo vellet creare unum alium de quo vinceretur victor prioris sed melius iudicavit etc primam harum auctoritatum allegat magister libro 1 distinctione 44 secundam libro ar 3o distinctione 12

Praeterea ex hac ratione sequitur ut videtur quod deus non posset revelare tali genere revelationis de aliquo quod est peccaturus certo peccato et praecise mortaliter culpa illius non praecedente quia si possit sic de petro quod sic revelet tunc petrus aut potest vitare peccatum illud post revelationem antequam illud faciat aut non si sic tunc oppositum revelati potest evenire contra positionem si non potest tunc petrus in hoc non peccabit quia nemo peccat in eo etc 3o de libero arbitrio capitulo 28

Si hic dicatur quod peccabit quamvis non poterit hoc vitare quia habebit illam in potentiam ex aliqua culpa sua praecedente illud peccatum quamvis non ipsam revelationem

Si dicas quia viator hoc non iuvat quia in hoc viator non est et videtur ex quo omnino determinatum est inevitabiliter quod sic contingit sibi quamvis sit in aliis seu quo ad alia sit viator similiter facta tali revelatione quamvis culpa praecesserit quaero unde cogitur sic aut dicendo sic cogitur necessario ad faciendum hoc peccatum aut hoc faciet necessario quia caret gratia iam subtracta aut quia pars libertatis naturalis est sublata et ideo non potest vitare illud primo modo non quia tunc non peccaret vel deus esset auctor mali cogens ad illud / nec 2o modo quia tunc sequitur quod nullum peccatum posset homo vitare ex naturalibus sui sine gratia addita quia si posset detur illud et fiat revelatio de illo culpa praecedente et tunc ablata gratia ad hoc poterit ex naturalibus suis solum vitare illud nec 3o modo quia tunc deus si sic revelaret necessario diminueret hominem in naturalibus viribus contra magistrum libro 2o de libertate a coactione quae secundum eum semper manet aequaliter in homine respectu suarum liberarum volitionum

Similiter revelet deus de aliquo sicut de petro quod peccabit etc culpa sua non praecedente et ablata est illa responsio et tunc talis necessario peccabit et non poterit peccatum vitare absolute revelatum nec hoc erit ex culpa sua praecedente

Quod autem deus possit sic revelare probatur quia de antichristo ipse revelavit quod erit filius per divisionis et quod peccabit se dicendo esse deum nec poterit hoc vitare ut videtur secundum hanc positionem nec tamen in eo eest culpa aliqua praecedens huius revelationem

praeterea aliquis est praescitus a deo fore peccaturus aliquo peccato suo primo voluntario mortali quare igitur non potuit deus hanc veritatem alicui revelare

Si dicas quod in eodem praecedit culpa originaliter quam non potest vitare et ex ista sequetur aliud peccatum

Istud non solvit quia ponatur quod in infantia baptizetur vel confert ei deus gratiam pro tempore aliquo praecedente peccatum suum grande illud tunc in illo tempore haec erit necessaria ille peccabit sic natura poterit hoc vitare nec illa in potentia tunc erit sibi ex culpa praecedente quia ev?ata est vel cum hoc sequetur quod si numquam conferret deus illi gratiam quod necessario sic peccabit et non ex alia culpa quam originali

Si dicas aliter scilicet quod necessario antichristus peccabit sic sed nullus homo c necessario sic peccabit tamen necessario aliquis homo sic peccabit sicut dicitur quod homo necessario sic generabit etc secundum philosophiam et tamen necessario nullus homo generabit et potest esse quod iste qui erit antichristus sic peccaturus non peccabit sed si non peccet sic necessario aliquid faciet sed istud ut videtur non sufficit quia nato antichristo nomine deus poterit dicere certitudinaliter sine conditione intellecta iste est de quo revelatum est aliter sequitur inconveniens quod deus non posset hoc revelare ante culpam suam sed necessaria illam exspectaret si autem potest dicat ergo sic et evacuata est haec responsio

7o arguitur quod de beata virgine sicut patet ex ieromino in legenda de nativitate eius et de santo ioanne baptista ut patet ex evangelio fuit revelatum ante eorum meritum quod essent in aetate adulti permansuri in gratia et si talis eventus post revelationem fuit necessarius sequitur quod sicut fuit de illis quo ad gratiam seu iustificationem sic de aliis posset esse quo ad culpam

ad primum istorum respondet iste concedo quousque appareat melior Responsio quod deus aliquid potuit facere quod iam non potest et alia etiam secundum quod iste terminus aliquid respectu huius verbi potest vel potuit stat pro possibilibus et respectu verbi praeteriti potuit stat pro hiis quae fuerit possibilia possibile casu posito ut ponitur in argumento eo quod nisi iste alius posset sic accipi et supponere esset concedendum quod nihil potest deus facere nisi quod facit nunc et est si solum stet pro existentibus non futuris aut etiam praeteritis concedendum esset quod nihil potest facere nisi quod facit aut faciet aut fecit eo quod aliud non potest facere nec aliud potest evenire et multa alia inconvenientia contra fidem nostram et veritatem sequentur et concesso primo neganda est consequentia ergo et eius posita est diminuta eo quod talia posse non diceret vere posse sed non posse potius aut in potentiam sicut et posse menturi si tamen ante revelationem talem aut voluntatem dei ad extra illud vel ista facere fuit posse et post non et ipso deo immutabili permanente in sua distincte potest habere talem voluntatem postquam non habuit sicut potest habere voluntatem revelatam nobis postquam non habuit et magis dicitur illa non posse fieri quam quod deus non potest illa facere posset tamen illa si facere vellet sicut posset mentiri si vellet et hoc non cum dicitur non potest etc non negat eius posset sed magis negat in potentiam etiam engat eius vo lu ntatem esse ut talia possint esse

Si dicas quidquid deus vult non esse possibile vel non posse fieri ab aeterno illud voluit ab aeterno tale fuit inpossibile et non de novo

Respondet quod ab aeterno voluit tale esse inpossibile pro tempore certo non autem ab aeterno et ideo non sequitur conclusio quia in praemissis ly ab aeterno determinat ly voluit et in conclusione ly impossibile esse

Si dicatur ab aeterno potuit voluisse omnia possibilia quae fuerunt sunt et erunt fuisse inpossibilia ab aeterno quia ista bene ab aeterno potuit voluisse sicut post revelationem talem et sic potuit fuisse quod deus nichil potuit fecisse ad esse ab aeterno et sic non esset omnipotens

Respondet quod de quolibet potuit sic voluisse non autem de omnibus sicut quodlibet creabile potest crare non autem omnia collective ita quod haec sic possibilis deus creat omnia creabilia nam ex isto sequerentur contradictoria scienti inferre haec iste / sed certe iste non vitat quin deus posset fieri nulli potens dato quod numquam aliquid revelasset quia t n unc posset nunc revelare quod omnia quae nunc facta destrueret et quod nihil n umquam in postorum faceret alio revelato eo ipso esset nulli potens secundum hanc responsionem et antecedens esset tunc possibile igitur revelabile

Praeterea haec responsio concedit causa magna inconvenientia quod non oportet conari deducere ad maiora

ad 2m dicit quod facta tali revelatione de faciendo concedendum est quod de necessitate facit illud ab extra secundum quod li necessitas dicit infallibilem eventum non autem ut dicit coactionem et cum dicitur quod non est sanum dicer quod deus aliquid faciat de necessitate ad extra verum est eo modo quo philosophi posuerunt eum sic agere essentialiter consequi naturam et essentiam eius eius et nichil indifferenter immediate agere ad extra quin tamen possit velle et velit agere ad extra in ent?e et sic necessario ex libera et mera dispositione sua non apparet inconveniens sed valde consonum prose?ur anselmi libro primo cur deus homo capitulo 22 sed sine dubio apparet michi quod ista non minus est inconveniens quam ista via physica quia magis est consonum vel minus dissonum rationi quod deus ex natura sua necessario habeat agere quae agit quam contingenter fiat ista actus necessarius sed m?to rationabilius esset concedere absolutas revelationes esse inpossibiles quam concedere inconvenientia ita magna

Ad 3m respondet accipiendo dubitare prout hoc verb?us dubito debet accipi in hiis quae pertinent ad fidem id est prout distinguitur contra firmiter credere neganda est consequentia quia extra de haereticis capitulo 1 dicitur "dubius in fide infidelis est" et augustinus de fide ad petrum "saepissime firmissime tene nullatenus" etc non autem accipiendo dubitare solum ut distinguitur contra scire ut logici utuntur ad probationem dicitur quod deus sic revelavit de me vel de aliquo alio quod ad hoc dici credo firmiter me esse in statu viatoris seu alium de quo revealtum est habeo firmiter credere me aut illum posse per deum salvari et forte posset concedi quod ego aliter desparem quod est contra fidem meam et sic infidelis essem

et similiter dicendum quod non est mihi dubium quod sic de me revelavit aut de aliquo vivente sed magis habeo credere firmiter oppositum

Sed haec responsio non vitat quin deus possit devenire inpotens ad salvam dum eum et quin iste sic credens teneat contrarium illius credo in deum patrem omnipotentem in deo plurimorum et quin deus ut potest argui in isto casu et in aliis facere posset se nullipotentem quae sunt meo iudicio inconvenientia

ad 4m dicit quod voluntas dei in tali casu necessita t ndo eventum rei et negat hanc consequentiam uniformiter se in se talis habet talis scientia nunc sicut prius ergo non necessitat magis nunc quam prius quia quo ad extra non uniformiter se habet sicut nunc habet cum credat aut facit rem extra scientia dei tunc uniformiter se habet sicut ante rei esse ergo non nunc facit illud magis quam ante actum in bonis talibus necessitatur voluntas dei cooperando directe ad illud in malis puris sicut in peccatis principaliter gratiam aut adiutorium non administrando

dices quod tunc deus non posset revelare contingens concedendum est secundum illum ita quod simul maneat contingens et revelatum includeret enim contradictoria ut patet discutienti etc haec ille

contra tamen hoc sequitur quod omnia quae evenient possent necessario evenire ymmo secundum illos qui animae christi omnia futura contingentia esse revelata vel angelis quod secundum veritatem omnia evenient et nichil omnino contingenter et stant argumenta philosophi et cyceronis quod nihil valet consiliari aut facere exhortationes etc quod non est a fidelibus concedendum tunc etiam periret meritum et demeritum laus et vituperium et experientia propria docet oppositum

Similiter quare non potest eadem propositio significans fore non ista contingenter esse revelatio sicut veritas et sic hoc ergo contingentia repungnat et revelatio

ad 5m respondet quod auctoritates augustinus non sunt directe contra hanc viam dicitur in una illarum alium modum possibilem deo fuisse intelligendo istud grosse modo sicut praetendunt verba potest concedi esse verum ante revelationem sed quod post revelationem fuerit hoc possible non sequitur ex auctoritate

Similiter ad alium poterat enim sic vel alio modo referendo ad tempus ante revelationem istud vero non potest inprobari aliter quam praecedentia nisi quod tunc christus non fuisset libere et voluntarie passus sed omnino necessaria praecedenti super hoc multiplici revelatione et hoc forsan est contra ecclesiasticum et vitam sancti andreae in legenda chori et auctoritates alias satis multas

ad 6m respondet quod deus non potest revelare revelatione decreta persona in caritate existente quod peccabit mortaliter hoc est antequam careat gratia tali eo quod hoc esset facere gratiam suam non esse gratiam dum existit quia ex hoc quos sic revelatum est sequitur quod non potest vitare omne mortale et ex hoc quod est magister a tali potest vitare omnem / mortale / de alia ante existente in culpa sic potest revelare quod peccabit secundum proportionem culpae in existentis sicut forte facit dyabolus et faciet continue incontinuationem poenae et obstinationis suae illi autem qui est in peccato veniali potest revelare quod peccabit alias venialiter et erit de hoc in casu illo sicut est de dyabolo sed quod peccat nec on potest vitare est ex defectu gratiae et tamen voluntarie non coacte faciet contra iudicium rationis si sic scienter faciat et sic non dicitur omnino sicut brutum quod sine iudicio facit quod appetit et ideo secundum damascenum 2o sententiarum ducitur et non ducit

Similiter de existente in peccato mortali actuali act quod peccabit mortaliter consimli modo

De existente autem in originali solum autem de non nato seu concept potest dici a simili iuxta communem opinionem de in potentia vitandi omnia peccata venialia quod sicut existens in gratia sine omni peccato sicut est de noviter baptizato non potest vitare omne veniale si diu vivat cum quolibet potest sic sine gratia in originali existens si diu vivat in annis distinctionis non poterit vitare omne mortale quidlibet tamen potest et hoc stat cum iustitia dei

huic concordat magister 2 libro distinctione 25 ubi ponit 4or status hominis et dicit quod post lapsum ante gratiam non potest non peccare mortaliter sed post gratiam ante completam reparationem nostram non potest non peccare venialiter et secundum hoc bene conceditur quod deus potest de tali revelare quod peccabit mortaliter et similiter quod peccabit tali peccato sicut est de antichristo eo quod potest esse quod plura erunt media possibilia provocantur ipsum ad tale peccatum determinatum et quamvis quidlibet medium posset vitare ne caderet in illud tamen non potest vitare quolibet et si saltem aliquo modo peccabit in hoc quod quodcumque medium eliget libere eliget illud sicut est de peccante venialiter respectu sui peccati sed apparet quod minus peccabit quam si omnino libere posset illud peccatum vitare et quodlibet medium et si esse revelatum sic de aliquo quod peccabit certo peccato et certis mediis eo quod nichil potest vitare in processu eo quod processus est sic totaliter revelatus dicit iste quod non peccaret in hoc nisi sicut dyabolus faciet forte post iudicium et sic omnino noviter agregaret novam culpam sicut faciunt libere peccantes et sic revelando de aliquo existente in originali solum aut non dum concepto non stat forte cum iustitia dei quod faciat huius revelationem tali inevitabili et absoluta revelatione et cum hoc quod iste peccabit mortaliter peccato pro quo poena sensus debetur quia secundum dicta tale peccatum actuale non noviter augeret poenam et cum omnis culpae actualis poena debita sit poena sensus ideo includit contradictoria quod unum sic si sequeretur ex alio

Contra sine revelatione totum illud processum tenere possem libere et hoc deus praescire quare ergo non revelare

praeterea ista via ponit deum multa vera praescire quorum nullum potest revelare et simul cum hoc iam revelata non posse inpedire ergo ex omni quasi latere eminari ponit dei omni potentiam infinitam ergo videtur inconveniens et si quaeras quid possit ab eo cibu revelari certitudinaliter ut breviter inquit videamus qualiter potest fieri talis certa revelatio

Sciendum quod aut est talis revelatio de non dum concepto seu etiam existente et in originali solum et tunc dicit iuxta opinionem tactam de vitatione peccati quod potest deus revelare quod peccabit mortaliter et etiam de ceteris peccatis memoria tamen erunt plura falsa et quolibet in potestate ut dictum est sed si totus processus sic revelatus ante et de certo peccato de tali non potest ut apparet propter contradictionem stare certa revelatio cum iustitia dei si autem fiat revelatio de existente et in mortali actuali de tali potest utroque modo revelari sed in 2o modo peccando non peccabit noviter nec novam potentiam merebitur nisi sicut dyabolus post iudicium si autem fiat de existente in veniali potest revelari de veniali solum et utroque modo et consequenter ibi dicendum de poena temporali sensus correspondente sicut ex alia parte de aeterna parte pro temporali mortali si autem fiat de existente extra veniale et omne peccatum tunc potest revelare de veniali primo modo et non 2o sicut nec de existente in mortali bene potest revelare de mortali 2o modo

Et si dicatur nullus peccat in eo quod vitare non potest ergo nec necessario concedit quod inquantum vitare non potest in hoc non peccat sed in hoc quod libere elicit medium quod potest vitare aliquod peccatum tale et sic arguitur si esset totus processus revelatus 2o modo de aliquo actuali culpa praecedente conceditur quod tunc non plus potest caret quam dyabolus etc in hoc sed culpa solum originali praecedente hoc fieri cum dei iustitia non potest

Ex hiis sequitur quod anima christi non potest praescire de aliquo existente in gratia quod peccabit mortaliter quia aliter hoc non posset nisi per revelationem et illa non est possibilis secundum hanc rationem conclusio inconveniens ergo

Similiter argui potest de non nato quod illa anima potest tunc omnia scire quae contingunt secundum speciem circa talem quo ad meritum et demeritum

ad aliud qualiter deus possit revelare de peccato culpa non praecedente et similiter de antichristo dicit iste quod est revelatum de eo primo modo si sic de certa persona et demerito et perseverantia beata virginis in beato et sancti ioannis baptistae post revelationem potest dici quod medium quodlibet fuit liberum et indifferens quo ad voluntatem eorum quamvis necessario oportuit propter revelationem semper aliquod medium fieri meritum ipsum

Sed contra illud quod dictum est de homine existente in gratia seu caritate et in peccato veniali quod non potest fieri talis revelatio nisi de veniali non autem de mortali arguitur de petro quando enim dicit domine si oportuerit me mori etc non fuit nisi in veniali ut apparet ex praesumptione quam habuit ex virtute propria et tamen negatio quam fecit christum negando fuit mortale et ex veniale vel propter veniale tantum modo fuit assertum hoc et revelatum ergo etc

Quod autem illa negatio fuerit peccatum mortale apparet quod dominus dixit qui negaverit me coram hominibus negabo eum coram patre meo sed nullus negatur sic a christo nisi pro mortale

ad idem canonica de io capitulo fidelior dicitur sic fidelior factus petrus postquam fidem se perdidisse defleverat ambrosius in omelia quod autem illa praesumptio fuerit venialis patet quia cum illa stetit caritas de penitentia dicitur 2 capitulo hinc augustinus in fine ubi dicitur "maiorem caritatem" etc et paulo post "ipsam caritatem petrus non dum habebat quando timore ter deum negavit et cum parva quavis et imperfecta non deerat ei caritas quando dicebat domine animam meam pono pro te" haec ille et est augustinus de gratia de libero arbitrio et eadem distinctione capitulo non est mirum haec itaque caritas quae in petro an negationem libera fuit etc quare

ad istud respondet quod ista negatio fuit mortale peccatum et quod illa revelatio non fuit ita absoluta sine conditione sicut verba prima facie praetendebant et sicut est revelatio de qua ad praesens est sermo si autem fuit revelatio absoluta tunc illa negatio non fuit peccatum mortale et hoc probabiliter posset ex circumstantiis dici puta timoris tanti novitatis fidei et caritatis et dilectionis quam poenam christum in ipsa negatione retinebat

ad hoc etiam aliqualiter facit quod in eadem distinctione dicitur cum pertractatur de hiis quae a caritate ceciderunt ad probandum solum quod caritas deseri potest inter moysen et aaran dicendum et alios petrus non meriatur sed solum ubi agitur de novitate caritatis

Item ad hoc elice argumentum ex eadem distinctione capitulo hinc augustinus ubi dicit quod "qui vult facere divina mandata et non potest iam quidam habet bonam voluntatem sed adhuc parvam et invalidam poterit aut cum magnam habuerit et robustam" etc ex qua auctoritate et eius glossa potest extrahi quod homo non semper tenetur esse paratus ad ponendum animam

Item expressius de petro apparet ibidem capitulo immediate praecedente ubi dicitur "herba sumus cum operari recta incipimus" etc "herba enim petrus fuerat qui passionistempore per rimorem dicendum sequens hunc confiteri ante ancille vocem timuit erat enim viriditas in mente quia credebat donum redemptorem sed ad hoc valde flexibiliter" etc et eadem distinctione capitulo opponitur dicitur ibi de moyse etc "cum non habeat aliquid viriditatis in se ramus boni operis" etc

ad illud contra de negatione coram hominibus glossat ille de negatione ex corde vel ex contemptu aut finaliter

ad hoc tamen contra iam dictam viam potest sic argui nam ex illa sequitur quod deus non potest omnes homines salvare quod est contra magistrum expresse libro 1 distinctione 22 capitulo ultimo ubi dicit "non vult deus omnes homines iustificare cum quis dubitat eum posse"

Quod istud sequatur arguitur sic nos scimus aut certe revelatis per sacram scripturam credimus quod non omnes iustificabuntur nec potest alio modo esse quin sic crediderimus et quando sit in sacra scriptura dictum fuit si ergo deus posset salvare omnes homines posset falsificare istam partem scripturae et posset facere oppositum certissime revelati

ad istud respondet quod per plurale possumus intelligere singulare sic dicendo quemlibet hominem potest deus salvare et tamen non quemlibet hominem salvabit et hoc sufficit ad propositum magistri ad probandum quod deus potest facere aliquid quod non faciet quia tamen ista glossa vio lenta est et aliae cuius evasiones inconvenientia omnia vitanda non vitant immo notabiliter divinae derogant omnipotentiae ac libertati circa agenda ad extra et quia ista via non habet aliquid cogens per se non obstante sui inconvenientia nichil enim cogeret nisi quae ego praetetigi in principio huius dubii quae omnia evacuantur dicendo quod omne ad hoc contingenter futurum praerevelatum fore contingenter vel assertum licet absolute vocabiliter vel signo alio praenuntiatum id est sine addita conditione ita quod ad hoc possibile est de quolibet revelato vel quod fuerit solum conditionaliter praedictum et per consequens non revelatum quia iste terminus revelatum connotat assertionem et veritatem dicti seu futuritionem illius quod praedicitur ideo teneo partem oppositam in isto dubio sicut p opus in dubiis aliis clarius apparebit

Teneo ergo in hoc dubio duas conclusiones iam probatas quarum prima quod omne futurum contingens praescitum certitudinaliter a deo fore potest deus revelare dum modo illa revelatio non tollat veritatem illius praesciti quod addo pro talibus vel l ter revelabitur et similibus

2a conclusio est quod nulla revelatio facta vel factibilis non cadens super ipsam revelationem vel actus mentis sed super extrinseca in pertinentur ipsi revelationis quod superaddo pro sophismatibus praeorgon? similibus quod nulla inquam revelatio de futuris in pertinentibus vel de materia totaliter extrinseca revelationi necessitat deum ipsum perficere revelatum nec quod ipsum revelatum eveniat in futuuro quia tunc ut praedixi deus potuisset se facere nullipotentem quod est inpossibile et contra patet quia potuisset primo creasse unicam solam intelligentiam et illi revelasse revelatione absoluta quale isti ponunt respectu resurrectionis ultimae pro culpa qua illa potuisset peccasse quod illam adnihilaret et nonquam post aliam creaturam produceret quo facto deus fuisset secundum illam contrariam viam nullipotens quod est nimis inconveniens igitur antecedens et satis prima praeterea probata est haec conclusio per media prius tacta

ad primum argumentum principale dicendum quod probat unum verum primam scilicet conclusio primi articuli

ad argumentum in oppositum dicendum quod probat etiam unum verum scilicet conclusionem 2am et 3am eiusdem articuli concessum est enim in illis futura contingentia posse certitudinaliter sciri in verbo per revelationem sumendo large vocabulum sciendi

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4