Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 6

Quaestio 6

Sexto quaero circa praesentem distinctione 14 utrum deus vel verbum dei existenti in gratia possit revelare quod talis finaliter sic dampnandus

videtur quod non quia tunc vel deus posset aliquem cogere ad peccatum puta ad desperationem

contra omen futurum contingens inpertinens ad actum revelationis potest deus revelare cui voluerit ex supra habitis et concessis

hic dico primo duas conclusiones quarum una est quod non existentis in caritate potest deus dampnationem revelare et hoc patet ex superioribus

2a est de potentia absoluta posset etiam existenti in caritate qui secundum veritatem est casurus immortale et in eo finaliter permansurus illud sibi revelare non enim est hic inpossibilius secundum dei potentiam absolutam quam quod petro existenti in caritate revelavit de facto lapsum suum in trinam eius negationem quae tamen secundum auctoritatem augustini superius notatam erat culpa mortalis in petro similiter talis praenuntiatio staret cum libertate arbitrii sicud in illa facta petro de trina negatione stabit et hoc dico etiam de revelatione absoluta quia si solum sub conditione de ista conditione eadem restaret dubio et processus in infinitum sicud supra argumentum fuit

Item si solum sub conditione non posset sibi revelare quod finaliter dampnaretur nisi sub conditione addendo quidam huius conditionem si morieris in culpa mortali ita possum ego revelare sibi haec

Item tunc dampnandus non plus posset a deo certificari quod dampnabitur quam non dampnandus ergo nullo modo et consequentia patet quia non dampnandus potest certificari quod si moritur in peccato mortali dampnabitur

Sed contra hoc sunt difficultates aliquae prima an talis posset iuste orare pro salute sua vel non ponatur itaque si secunda conclusio vera sic quod unus homo plura sortes sic finaliter dampnandus qui tamen in praesenti habet caritatem et revelet tunc sibi deus hoc futurum contingens quod ipse finaliter dampnabitur hoc enim videtur satis possibile si deus revelare potest futura contingentia sed consequens inpossibile ergo aliud inpossibilitas consequentis probatur quia si esset possibile tunc isto posito quaero aut sortes iuste poterit pro se ipso orare ut salvetur vel non poterit hoc iuste orare utrumque inpossibile illo posito ergo positum inpossibile quod aut neutrorum sic dandum probatur quia si detur quod sortes potest iuste orare ut salvetur

Contra sortes non potest modo iuste orare vel velle quod scit deum nolle ergo si oppositum nollet vel orare iniuste vellet vel oraret natura unusquisque tenetur se conformare voluntati divinae cum scivit ipsam quia servus sciens voluntati domini sui et non fa etc luce 12

dicetur leviter quod non oportet hominem conformare se diei voluntati involito semper sed sufficit quod velit quod deus vult vel luminat ipsum velle sicut secundum augustinum in enchiridion capitulo 70 bonus finus licite optat et vult patrem suum vivere quem tamen vult deus mori et aliud exemplum ponit ibi de bonis discipulis involentibus paulum ire iherusalem ne ibi pateretur prophetata et tamen deus voluit ipsum illuc naturae et maxime in proposito cum quilibet viace habet praeceptum diligendi se et proximum ad vitam aeternam et hoc vult eum deus velle

Sed contra illud videtur directe intentio et verba beati augustini 21 de trinitate capitulo 21 ubi dicit plene quod ecclesia nunc non erat pro dyabolo nec pro malis mortuis ut salventur sed orat tamen pro omnibus bonis et malis hominibus de sunt in via et addit quod si de actus malus dampnandis ista certa esset ecclesia ut qui sicut illi noscet quilibet in hac vita sicut constituti cum praedestinati sunt in aeternum ignem ire cum dyabolo tam pro illis non oraret quam nec pro ipso sed quia de nullo certa est orat pro omnibus hominibus in hoc corpore constitutis nec tamen pro omnibus ex auditur hic ille ubi patet secundum eum quod ecclesia non deberet orare pro aliquo quem sciret esse dampnandum etiam si ad hoc viveret et per consequens nec ecclesia deberet pro aliquo tali orare si sciret eum dampnandum finaliter

Praeterea anselmus prosologion capitulo ultimo dicit quod beati non aliud volent quam quod ille scilicet deus huius non videtur alia tam nisi quia sciunt voluntatem quam non possunt transgredi

// Praeterea si sortes sciens ex revelatione se dampnandum iuste posset orare pro salute sua aeterna tunc recte posset orare quando sciret quod sua oratio stulta esset otiosa quo ad suum intentum quia ipse sciret quod et si oraret tamen illud quod peteret non inpetraret et per consequens stulte oraret pro illo et otiose et per consequens non iuste

Praetera si sortes posito casu priori posset iuste orare pro sua salute aeterna tunc angelus bonus deputatus ad eius custodia posset hic sensibiliter orare et oratione sortis deo reportare consequens est falsum quia nullus angelus vult quod nisi deus vult per anselmum in proslogion capitulo l et consequentia patet per ubi in membris suis capitulo 6 ubi expresse dicit quod angeli nostri omnis genitus et conclusiones nostras solutae audiunt et reportant deo

Si dicis quod non potest iuste orare ut salvetur qua adhuc facta ista revelatione sortes est in caritate ergo adhuc tenetur se amare ex caritate ergo adhuc potest iuste velle salvari et per consequens potest hic iuste orare

praeterea adhuc tenetur sortes amare proximum suum ex caritate et velle proximo suo vitam aeternam sed quam diu sortes est in caritate vel aequaliter debet se diligere et ad tantum bonum sicut proximum nam sit a sanctis exponitur praeceptum de diligendo proximum sicut seipsum id est ad illud bonum ad quod se

praeterea si sortes non posset iuste velle suam beatitudinem tunc non posset iuste servat ordinem caritatis quia ordo caritatis est se maxime diligere post deum sicut patet 3 libro sententiarum distinctione 29 capitulo 1 et sequentibus et si non vellet se salvari et vellet alios salvari tunc non se maxime amaret post deum igitur

hic primo mihi apparet quo ad causam quod satis est possibile quod sortes reveletur sua futura dampnatio sicut patuit ex evangelio in simile de iudaeis quibus christus dicit et in peccato vestro moriemini etc

2o etiam mihi apparet ut prius quod homini existenti in caritate posset stante ea sibi revelari sua futura dampnatio quia posset sibi veraciter a deo praenunciari omnis aut vera praenuntiatio facta alicui a deo vel mediate vel immediate dicitur ad praesens revelatio

Et praeterea nihil obstaret nisi quia facta sortes talis de seipso revelatione statim desperaret et per consequens perderet caritatem sed hoc non oportet quia licet sibi existenti in caritate fieret talis revelatio ad hoc staret quod dubitaret an praenuntiatio ista sive revelatio vel an esset absoluta revelatio vel conditionalis conditione non expressa et per consequens non habet adhuc necessario desperare ymmo teneretur adhoc desperationem vitare et omne peccatum mortale

praeterea talis ad hoc haberet scire vel firmiter credere quod nullus unquam dapmanbitur finaliter nisi pro peccato mortali et quod nullus ex terminis in gratia peccabit mortaliter nisi voluntarie et libere faciendo quod tenetur non facere vel omittendo quod tenetur facere ergo si sciat vel speret seu credat vel firmiter aestimet se esse in gratia habet credere vel firmiter aestimare etiam qua m cumque revelatorum sibi facta quod non sibi dampnabitur facta nisi libere peccat mortaliter tenetur aut velle numquam mortaliter peccare et potest haec exequi si habet gratiam cum communi distinctione adiutorio ergo tenetur illud antichristum inplorare et niti ad salutem sui cum hoc sit ad hoc mediante gratia quam habet in eius potestate libera igitur

Iuxta has conlusiones videtur mihi 3o dicendum quod nullus potest per aliquam revelationem sibi factam de est viator scire se finaliter dampnandum proprie loquendo de scientia propter argumentum substantia factum in 4 quaestione huius distinctione pro prima conclusione quod de nullo futuro contingenti potest haberi scientia talis proprie et hoc est plane sententia anselmi de casu dyaboli capitulo 21 in principio intellige eum de scientia creata quia obicis de scientia divina contra se

4o videtur mihi dicendum quod fides illa vel opinio vel prima credulitas sive adhaesio excludens etiam dubitationem haberi de isto futuro quod scilicet iste dampnabitur sicut de alio haec patet de illis qui de facto desperant de simile propria

5o videtur mihi quod sollicite nullus potest habere talem firmam credulitatem quod ipse sit dampnandus nisi deus immediate creatae sibi talem credulitatem inprimeret quia qualescumque praeuntiationes vel visiones signorum exteriorum vel interiorum sibi obiective proponentur habet semper velle cavere omnia cavenda et facere omnia facienda pro salute optinenda et indubitaliter speratis quia si sic faciat quod salvabitur ad quem etiam divinum auxilium debetur implorare dei minima ipsam vult producere ad salutem et ita tenetur supponere quod huiusmodi praenuntiones vel sunt illusiones dyabolicae vel commicationes conditionales vel revelationes non absolute quia nunquam per sola tali signa sibi oblata absolvitur a praecepto divini amoris nec sui nec proximi nec a praecepto de fide recta et saepe salutis habendis secus autem esset si deus sibi inprimeret talem credulitatem quia non posset non credere conservata a deo tali credulitate quae tamen credulitas a deo inpressa si vera esset esset una revelatio

6o mihi apparet dicendum quod talis scientia inproprie dicta id est firma credulitas et vera posset stare cum caritate et per consequens quod habens caritatem ipsa manente posset sic revelari sua dampnatio quod indubiter crederet dampnari scilicet per incredulitatem firmam huius possibilem sibi inprimi a deo quia nullus habens caritatem secundum communem legem dei perdet eam nisi peccet mortaliter sed ex hoc quod talis credulitas firma a deo inprimeretur animae alicuius et per consequens iste sic crederet dampnari iste non peccaret mortaliter quia nullus primo peccabit mortaliter qui nunc est in caritate per aliquid a quod vicare non potest ergo nec iste per hoc quod habet actum aliquem quem non potest habere libere id est in cuius potestate non fuit cavere talem actum nec istum tollere sed non est in potestate huius quin a deo talis firma credulitas sibi inprimatur et conservetur posito illo possibili in esse ergo in se habendo talem actum non peccat mortaliter ergo non perdit caritatem et per consequens simul starent Idem diceret scilicet talis credulitas posset mere naturaliter ita quod non libere causari aliter in aliquo

Sed contra quicumque firmiter crederet dampnari desperaret et si desperaret esset extra caritatem ergo talis credulitas non staret cum caritate primum assumptum patet quia quid sperari potest quod non credere dicit augustinus in enchiridion capitulo 92 contra patet quia desperatio est verum de peccatis mortalibus et omne mortale de lege communi repungnat caritati igitur

ad illud dicendum quod secus est de credulitate naturaliter causata hoc est ab ipsamet creatura habente liberum usum rationis et aliud de tali credulitate a deo inpressa vel mediante alia forti et turbativa passione causata quae passio tolleret pro tunc liberum usum rationis et tollendo huius passionem odiosam credulitas primo modo causata et voluntarie ac libere intenta unde quod credo naturaliter causaret desperationedm 2o modo causata non oportet quia ipsa posset displicere habenti et posset scire ista non obstante quod omnia sunt deo possibilia et quod posset salvari et quod rogaret deum quod auferret sibi actum istum et quod non eveniat sicud credit quod debeat evenire et posset rationabiliter et iuste dolere de malo sibi imminente secundum aestimationem et rogare deum quod liberet eum a tali credulitate et a malo credito et similia / sed secus si haberet scientiam proprie dictam quam inpossibile est habere creaturam aliam de contingenter futuro sed solus deus sic praescit futura id est evidens iudicium habet quod sic erit aut creatura potest habere firmum sed non evidens similiter dato quod ista credulitas a deo causata non solum excluderet actum separandi iuxta dictum augustini praeacceptum sed etiam causaliter mere causaret desperationem sive actum de separandi dicerem quod ista despero non esset tunc mortale peccatum sicut nec ipsa credulitas nec etiam per consequens excluderet caritatem quia nec esset in libera potestate habentis esse tollere eam vel non habere eam isto dato

dices nos tenemur adhibere fidem divinis revelaitonibus non solum dicto vel modo inpressis sed etiam verbis vel signis aliis cognitionis convenienter expressus aliter non teneremur credere futurum iudicium nec futuram resurrectionem nisi deus talem credulitatem nobis inprimeret quod constat esse falsum ergo constante casu primo illud futurum ista sine inpressione credulitatis a deo in mente possit sorti praedici et revelari a deo secundum suam conclusionem sicud aliud ista tenetur credere sed fore finaliter dampnandum sicud unum aliud futurum sibi praenuntiatum a deo et confirmationem quia ut videtur vel semper teneor credere vel numquam dei auctoritati et non numquam ergo semper ergo in proposito Item 3o Respondeo 2o praecepit micheas propheta cuidam id quod videbatur contra legem dei et negatur dicens percute me qui cum v n oluisset percutere dicit ei micheas quia noluistis obedire voluntati deum veniet leo de silva et denotabit te et ista factum est et ille tenebari sibi obedire et per consequens unicuique alii eodem modo praeceptum fuit abrahae quod immolaret filium et cum paratus fuit obedire ergo similiter haec Et papa vel omne futurum verum est revelabile sori vel nullum non secundo modo ergo primo modo et si hoc vel in proposito tenebitur credere revelationi huius vel numquam

Respondeo quod alia praecepta dei sunt quae etiam supposita communi fide sunt praecepta naturae quae obligant nos dum sumus in statu viae etiam indispensaliter ad diligendum dum super omnia et nos post eum et ad sperandum in deo vel saltem ad non habendum dum voluntarie vel libere actus contrarios et ideo quilibet viator tenetur non libere credere quia dampnabitur et non est sic de aliis revelationibus sibi a deo quilibet libere credere non obviat suae saluti ad confirmationem concedo quod semper teneor credere auctoritati divinae ubi t scio vel firmiter credere teneor quod sic autoritas divino sed in proposito non sic firmiter credere teneor sed quod vel sic illusio vel quod si conditionalis et non absoluta revelatio

ad illud debet R? dicendum quod si prophetur aliquid contra legem dei credere non teneor in casu maxime ubi non est quid principaliter possibile bene fieri unde apostolus ad galatas 1 "licet nosinquit aliudangelus de caelo evangelizet nobispraeter quid id quid quod evangelizamus nobisanathema sit" autem res est dispensalis ibi requiritur in prophante quod in sit notus quantum potest bene quod sit homo bene vite et scitus esse propheta dei sicut fuit de 1o michea vel interior inspiratio requiritur ut credo fuisse de abraham quem per inspirationem credo fuisse assecuratum et quod deus is immolationem filii sui praecipiebat alioquin non fecisset prudenter quantum videtur

ad aliud bene verum est iuxta 2am conclusionem quod illud una est sorti etiam existenti in caritate revelabile sed ipse tenetur sperare quod non sic absoluta revelatio si tamen hoc possit nec secundum veritatem omne futurum verum vel praesens sortes est revelabile sic quod sortes vere fidem adhibere tenetur vel valeat istam enim veritatem sortes non intelligit vel sorti nihil revelatur non potest deus revelare sorti quod eo ipso quod fidem adhiberet intelligeret

ad argumentum ergo principale dicitur sufficienter cum quaeritur aut sortes poterit pro se iuste orare data quaestione vel casu argumenti

dico quod sortes non potest licite libere assentire quod ista revelatio sibi facta sit revelatio nisi in casu quo fieret revelatio per impressionem immediatam a deo vel alias per viam inen?lie sorti vel in casu quo sibi a deo inprimeretur assensus firmus quod exterior praenuntio esset revelatio vel in casu aequivalenti et in isto casu concedo quod sortes iuste posset orare pro salute sua quia adh o u c sc a i ret quod ipda est possibilis et quod non dampnabitur nisi ipsemet fuerit in causa libere et tenetur orare quod tollatur sibi ista credultas ab eo quid potest et quodnon eveniat sicud credit secus esset sed proprie sciret quod dampnaretur sed hoc est sortes dum est viator impossibile

De credulitate autem firma non est ista praecise si ipsa non esset voluntaria saepe non firmiter credimus quod alia evenient sicut fecit dicendum de morte infantibili sui et tum quia scimus contrarium et ipse scivit esse deo possibile ad hoc fideliter et devote rogamus deum ne illo eveniat sicut credimus eventurum bene enim scimus quod non sequitur credimus quod ista eveniet ergo sic eveniet sicut nec sequitur credimus ita esse ergo sic est et scimus quod optime sequitur scimus ita esse vel ista fore ergo ista est vel ita erit

Ad primum in contrarium dico quod sortes non scit deum ista velle proprie loquendo de scire immo dico quod solus deus proprie scit aliquod futurum contingens fore nec aliud scire potest nisi in opposito sumendo scire propter credere vel firmiter aestimari et quod plus est dico quod sortes tenetur non firmiter credere istud nec credere quod sic super hoc revelatio sibi sunt vel revelare sperari quod non nisi deus ipse inprimere t sibi credulitatem talem rectam vel reflexam et dato quod impressionem talem crederet sibi super hoc factam revelationem tenetur rogare contrarium nec per hoc absolvitur a praecepto diligendi se ad vitam aeternam nec tenetur se conformare deo involito et in isto quod credit deum velle esse futurum praecise cum scire hanc quod potest deus non velle illud esse futurum nec unquam voluisse

Et ad argumentum verum dicit si loquitur de certitudine scire proprie dictae et de vesse simili modo sumpto sed tunc est alias impossibile pro membris ecclesiae licet caput ecclesiae bene sic sciat scientia increata se divina si autem vocet certitudinem notitiam veram quae est certa id est indubitata adhaesio dico quod quid scit voluntarie et libere certitudinaliter se dampnandum non post sed iuste orare pro salute sua stante notitia tali et libere retenta / quia sic talem libere causans et libere retinens esset iniustus nec etiam licitum est hoc sentire ultimate diffiniendo de alio vitare sine revelatione per notitiam inpressam vel per revelationem exteriorem adhibito praecepto de non volendo alium salvari et vix credendum quod tale praeceptum veniret a deo nisi per credulitatem mihi super hoc a deo impressam vel inspiratam odium autem propositum quo ad salutem aeternam non est praeceptibile alicui sicud nec odium dei sicud nec deus potest velle quod aliquis sponte et libere eligat odium dei vel simpliciter verum cum de alio longe aliud quam de se ipso quia secundum praecepta dei quilibet tenetur sperare salvari et non sperare de aliquo alio quod salvabitur et per consequens non ista iniusto dimitteret orare pro alio facta sibi revelatione communi dicitur alio sicut dimitteretur orare pro se ipso credo tamen quod nulla extrinseca revelatio possibilis sine plurali nec etiam forsan intrinseca sine plurali id est sine praecepto alicuo adhibito vel relaxatione praecepti antiqui absolveret viatorem quin teneretur optare salutem proximi cuiuslibet viatoris et pro ea orare et mento magis hoc dicerem de salute propria

ad aliud de angelis dicendum quod beati non volerent nisi quod iste sumptu vult eos velle sed hoc non est contra dicta

ad 3m et 4m patet ex dictis in positione et aliis Responsionibus huius difficultatis

argumenta ad aliam partem argumenti concludunt verum licet firaph teneat contrario modo credo enim quod angeli custodes nostri orarent pro nobis donec haberent praeceptum vel mandatum de contrario et illi non possent ita decipi sicut nos per angelos malos potentem se nobis transformare in angelos lucis non sic illis

Praeterea ista argumenta si cogenter aequaliter parerent quod petrus post revelationem sibi existenti in caritate factam quod negaret dum non potuisset iuste orasse preservari ab isto peccato mortali consequens est falsum

alia difficultas est quod si 2a positio conclusionis vera sic tunc multo fortius posset deus revelare sorti istam conditionalem existenti in gratia si committas ex nunc aliquod peccatum mortale finaliter dampnaberis possibile est enim quod deus velit sibi gratiam subtrahere si incidat in peccatum mortale numquam sibi gratiam postea daturus hac igitur revelatione facta sorti quaerietur utrum sortes ex tunc possit mortaliter peccare vel non si sic ergo potest velle scienter unde miser erit contra anselmum de casu dyaboli capitulo 23 si non potest misci casu posito mortaliter peccari ergo voluntas sortes non esset tunc libera a necessitate contra magistrum libro 2 distinctione 25 capitulo 9 ubi dicit quod triplex est libertas scilicet a necessitate a peccato a miseria a necessitate et ante peccatum et post aequae librum est arbitrium sicut enim tunc cogi non poterat nec modo ideoque quod voluntas merito apud deum iudicatur quae semper a necessitate libera est et numquam cogi potest ubi enim est necessitas ibi non est libertas haec ille et per consequens voluntas sortis non necessitabitur ex ea revelatione ad non peccandum

dicetur forte ait firaph quod istud argumentum non probat nisi quod voluntas potest necessitari ad aliquid est non volendum et hoc non negat magister sed non argumentum probat argumentum hic probat quod voluntas possit necessitari ad aliquid volendum nam hic bene negat magister

Sed contra illud in casu priori ponatur quod deus revelet sorti quod ipse dampnabitur finaliter nisi faciat actionem aliam certam bonam et tunc procedit argumentum quod necessitabitur ad volendum illud

ubi dicitur licet firaph teneat contrarium quod iste potest scienter comittere peccatum mortale isto casu posito nam miseriam pene tantum non est vilior miseria quam sic miseria culpae et cum angelus peccavit scienter

Similiter adam quod secundum apostolum ubi non est deceptus vel seductus sed mulier et cum sibi praerevelatum fuerat quacumque die commoderis ex eo morte moreris

Et si hii scienter voluerit unde miseri essent quantum magis qui habitant domos luceas id est quanto magis homo passibilibus et voluptibilis inflammationibus ad peccatum illatus ymmo nec poenis nec poenitentis nec temporalibus nec aeternis retrahitur quando homo ab illecebris nec amoris nec timoris sicud nimis docet experientia ubi tamen est certa notitia quod hic fecit se dignum privari istis et torqueri illis hoc etiam declarari potest exemploillius de quo refertur ambrosius super lucis libro 3o quod cum oculorum incommodo laboraret et amaret uxorem interdicta sibi a medico facultate coeundi cupiditatis inpa?ns atque inpetu libidinis captus moderavi nequivit sciens enim quod esset oculos amissurus prius quam corret uxori in isto aestu fruentis cupiditatis vale inquit amicum lumen et cum magna miseria est ex natura invita ista privari visu iuxta illud chob quale gaudium mihi est qui lumen dei non video ex omnibus istis patet quod nec indubitata notitia vel timor aeternae miseriae vel temporalis nec etiam periculum ammittendi gaudium sempiternum necessitat hominem ad non scienter peccandum

ad argumentum dicendum quod ista revelatio non necessitaret sortes ad non peccandum mortaliter quia posset non cogitare de sibi facta revelatione et quia non posset assentire firmiter quod esset revelatio licet esset et etiam aestimando firmiter quod esset revelatio sicud probatum est adhuc peccare potest quia credens ex articulis fidei per divinam revelationem poenam aeternam deberi peccantibus mortaliter et vitam aeternam amitti ad hoc sicut quibus experitur posset peccare mortaliter nam si talis peccare non posset non mereretur vitando peccatum quando actu attenderet poenitentiae trina peccato debitam et pari ratione nec faciendo bonum peccatum propter beatitudinem op?dam si non posset non facere non enim videtur quod plus necessitat poena aeterna nota debere peccanti vitare peccatum quam praemium aeternum notum deberi bene operanti necessitet ad faciendum opus naturae

Et tunc ad anselmum dicendum quod licet nullus posset propter se vel per se velle esset miser cum potest velle aliquid unde sequitur quod erit miser praecise si concupiscentia vehemens ad idem volendum inpellat nec anselmum absolute dicit quod non posset posset si sciret se puniendum dato quod potest peccare velle t unde miser esse sed dicit quid si scivisset non poni volens etiam habens beatitudinem sponte velle unde miser esse et intelligit sensum compositionis scilicet quod haec est inpossibilis angelus volens et habens beatitudinem scienter vult sponte id est libere unde miser esset et si loqueretur de beatitudine si nali quae est fruitio beatifica dei manifeste clara visione verum diceret planum est quia sic beatus non potest peccare scienter stante ista beatitudine si etiam non loquatur de ista beatitudine sed de tali qualem secundum eum et secundum augustinum habuerunt angeli ante casum quorumdam ad hoc verum dicit quia volitio beatitudinis firma et fruens non tamen naturalis sed libera qualitatem tunc habebat exclusis omne actu scitum repungnare beatitudini firmiter volite sicut et efficax amore libere vite excludit amorem cuiuslibet rei quae si sciretur mortem deberet inferre et efficax amore libere sanitatis necessitat ad recipere herbam amaram scito quod sine eius pura?one non potest sanit?is naturaliter optim a e et quod haec sic intentio anselmi patet ex quaestione dicens in fine praecedentis capituli quomodo inquit si sciebat se debere puniri si iustitiam deseret potuit sponte velle unde miser esset qui acceperat inseparabiliter velle ut beatus esset ex quo patet quod non vult nisi quod stante velle inseparabili beatitudinis sumptu concor?te etima amori libero non potuit velle scitum tollere debere beatitudinem et quid mirum ex quo non potuit simul velle habere illam efficaciter etc velle unde sciret se istam perdere sed dicet sicut tu supra in Responsione tetigit angelus non peccavit ex ignorantia ymmo scivit quid deberet velle et quid non sicut et vult et probat anselmus capitulo alio 22o et aliud ibi opposit ibi discipulus magistro si sciebat se non debere deserere quod acceperat utique sciebat nihilominus debere puniri si desereret quomodo ergo sponte potuit velle verum miser esset qui acceperat inseparabiliter velle ut beatus esset haec ille et cum de sancto voluit unde miser devenit igitur vel ignorantia quod videtur falsum esse vel scienter cuius oppositum dicit anselmus et tu cum ipso in casu verbi amore electivus concordaret naturali

ad illud respondet anselmus in principio capitulo 23 concedo assumptum sicud inquit certum est quod se debere puniri si peccaret ignorare non potuit ista quod puniretur si peccarent scire non debuit et hoc consequenter versus finem capituli probat sed haec videntur de contraria Responsio vult de quod angelus satis habuit ex natura sua unde haec advertere et deducere posset et ideo non ignoravit sed vel non fecit deductionem huius vel si fecit scivit quod contra non erat necessaria nec formalis unde discipulus ex falsa parte rationis magistri sequi quod angelus ignoranter peccasset ait quomodo haec ignoravit si ista rationalis erat ut eius rationalitas non inpediretur veritatem cognoscere sicud saepe nostra inpeditur generante corruptibili corpore

ad quod anselmus quia rationalis erat potuit intelligitur qua si iuste peccaret puniretur sed quoniam iudicia dei abissimus merita et investigabiles viae eius nequivit comprehendere an deus faceret quod iuste faceret posset et consequenter dat aliam responsionem iam tactam quod forte non cogitavit actualiter de hoc et assignat modum et rationem qualiter hoc esse potuerit cum omnibus tum istis semper stat quod scienter peccavit id eset quod scienter deservit et sponte quod acceperat et quod sciebat se debere non deserere

3a difficultas est iuxta praecedentes quia si deus possit homini vel angelo existenti in caritate revelare casum suum et vitam aeternam poenam sibi futuram pro culpa in qua cadet videtur esse contra anselmum de casu dyaboli capitulo 21 ubi probat primo in principio quod angelus non potuit praescire casum suum scientia proprie dicta et circa medium capituli accipe inquit ad hoc aliam raitonem quae non solum praescientia sed et aestimatione aut quilibet supitione suum esse praesensisse casum excludit nam si inquit ad hoc in bona voluntate stans praesciebat se casurum aut volebat ut ita fieret aut non volebit si cum praescientia voluntatem habebat aliquando causandi iam ipsa mala voluntate ceciderat Si autem praesciebat se casurum et nolebit tantum miser erat dolendo quantum stare volebat sed hoc est inconveniens ut probat consequenter quia iustimor erat tanto quanto magis volebat stare et quo erat iustimor eo debeat esse felicior ergo so volendo praesciebat se casurum tanto erat miserior quanto debeant esse felicior quod non convenit haec ille

praeterea id eodem capitulo arguit anselmus sic quia si aliquo modo ante putasset futuram suam praena?rem aut ergo coactam aut spontaneam sed nec ullatenus erat unde se aliquando cogi suspicaretur nec quam diu voluit in veritate persevere ullo modo putare ponit se sola voluntate iam deserturum supra naturam iam martum est quam diu rectam voluntatem habuit in hac ipse voluntate vo?se perseverare qua propter volendo tenere perseveranter quod tenebat nullo modo videndo unde potuisset vel suspicari nulla alia attentete causa sola se illud deseruitur voluntate haec est

Sed dices ad hoc possibile fuit quod illud deseret et hoc esse est possibile non am ignoravit et ex quo scivit illud esse possibile potuit dubitare an ista possibilitas fieret in effectum sed hoc non satis facit sibi ?oc nego inquit scivisse illus quod posset mutare voluntatem quam tenebat sed dico illum non potuisset putare quod aliquando omni alia cessante causa sponte mutaret voluntatem quam perseveranter tenere volebit igitur ut concluditur in fine capituli nullo modo scire vel putare ponit angelus malus se futurum quod male fecit

Praeterea sicut dicit anselmus in 22o capitulo ipse sciebat se puniri debere si desereret bonam voluntatem et non ponit velle unde miser esset qui acceperat inseparabiliter velle ut beatus esse haec ille ex ore discipuli et statim in principio 33 capituli approbat idem Responsio ergo non potuit velle peccare ergo non erat peccaturus ergo non sciebat se peccaturum nec etiam credebat si hanc incompossibilitatem attendebat ergo hic sibi revelari non ponit

Item augustinus super genesem ad litteram 1o 7o capitulo 33 dicit quod si anima adae fuisset praescientia sui operis iniusti et numquid non est credibile eam potuisse inclinari voluntate propterea ad corpus vin?dum ergo multo fortius ut videtur non posset ista vel creatura alia rationlis inclinari ad peccandum scito quod si peccaret aeterno supplicatio puniretur Sed forte dicetur quod argumenta concludunt verum quod homini vel angelo existenti in caritate non posset revelari sua finalis dampnatio tum quia eo ipso desperaret ut supra tactum est et per consequens perderet caritatem cum quia ista potentia et iste capitulus sic praescitus inducere n t si staret caritas in eis cum tali praescientia dolorem et poenam non meritum quia ponatur sicut fuit sse quod ante primum capitulum non fuerunt lapsi dicit enim augustinus in libro retractionum quod omnis poena si iusta est peccati poena est

sed contra ista poena iste capitulus sunt contingentes et revelabiles sicut alia futura contingentia ergo si deus potest alia revelare poterit et illa

Item deus certissime scivit ista fore quare ergo non posset ista eis e revelare sicut ab eo scita foris

praeterea deus ponit angelo non ea casuro revelasse casum casuri ergo et illi qui fuit casurus ista probatur quia simile inconveniens sequitur facta revelatione alteri angelo sicut si fieret sibi ipsis sicut patet applicando argumenta anselmi quae praecise monent nam si unus non dum confirmatus praescivit casum alterius aut ergo voluit quod caderet et tunc fuit iniustus aut voluit et tunc doluit et miser fuit ut sequitur maxime cum quilibet teneretur et nos modo diligere alium sicut seipsum

Similiter de alia ratione anselmi arguitur de revelatione facta gabrieli et de privatione alterius angeli futura quia aut gabriel putasset illam fore spontaneam aut no nspontaneam sed coactam neutrum ponit gabriel magis aestimare quam iste arguam per media eadem per quae prius ergo si potuit talis revelatio fieri alteri angelo sequitur quod posset qui debet cadere et puniri

praeterea christus de facto revelavit iudaeis quod in peccato suo morientur et de facto etiam revelavit petro existenti in caritate quod rueretur in negationem christi ergo a pari potuit similem revelationem facere angelo existenti in caritati et praeter ea ista instantia de petri negatione prae revelata probat intentum directe

Sed huic responderi posset leviter per illud quod dicit firaf in praesenti difficultate quod respectu innocentis qui numquam peccavit licet non reputaret potentiae dei nisi secundum quod est potentia revelare existenti in caritate suum futurum peccatum et poenam suam aeternam propter illud repugnat peccatum hoc tamen sum me dei iustitiae et summe eius minime quod deus faceret suam creatam rationalem causa miser i am sine culpa eius non enim posset praescire talem poenam sibi futuram tunc quin esse misera sed secus est de existente in caritate qui de facto est vel fuit peccator sicut fuit petrus et nos summus qui pro gratibus praeteritis peccatis non satis fecimus iuste enim deus posset mereri qui meruisset tanta poena puniri quanta sequitur ex praescientia possibili suae ruinae et poenae aeternae sibi pro culpa futura infligendae istam poenam sibi infligere revelatione huius mediante quia tantam poenam meruit pro praeteritis culpis quanta est ista quae sequitur praescientiam istam naturaliter sine ista

Sed contra hanc viam arguam proxima sequenti quaestione probando 4am conclusionem ibi tenendam

Et praeterea deo non erit in possibile omne verbum in omne quod contradictionem non includit et hoc non est huius scilicet quod poena quae est una forma causetur in suo naturali receptivo

praeterea omnis dampnati peccant continue iuxta illud superbia eorum ascendit sibi sed deus posset poenam alicui iniuste infligere si vellet pro futuro peccato sicut secundum meritos prius praemavit angelos pro merito eorum futuro sicud patet ex 2o sententiarum

praeterea paulus dicit ad Romanos "o homo inquit qui tu es ut respondeas deo numquid dixit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic an non habet potestatem singulus luci ex eadem massa facem aliud quid vas in honorem aliud vero contumeliam" si haec sic vera non videtur quin deus de potentia absoluta posset unum parvulum sublunare ad beatitudinem et aliud deprimere in potentiam ergo

praeterea alias deus non posset aliquem quem praemiabit non praemiatur nec puniendum aeternaliter non punire aeternaliter quia dicetur pari ratione quod licet posset hoc de poena non tamen de iustitia vel misercordia summa et ista nullum libere libertate ad opposita praemiaret vel puniret et tunc deus non contingenter operabitur quae aget ad extra ceteris paribus quod non videtur mihi concedendum nam per tales congruentias defenderetur operari inevitabiliter quidquid operatur sicut posuit eum philosophus operari necessario et nihil libere extra se quod tamen est erroneum

Et propter has rationes et tangendas in probatione quartae conclusionis quaestionis proximae secuturae positio hanc conclusionem primo hoc quod deus posset alicui homini vel angelo innoscenti et caritatem habenti suam spontaneam praevariationem futuram revelare et haec etiam in alia difficultate fuit probata aliter quam hic tangatur

2o dico quod hoc non posset secundum legem communem statutam qua ex misericordia vult nullum pati poenam nisi on propter culpam praecedentem vel propter exercitium patientiae meritorium ad bonum suum si velit iste cui infligitur agere sicut debbet sic enim regulat suam misericordiam praebens se misericordem et puni quod non omnem eum nisi libere et contingenter vellet

3o dico quod non ponit angelus ex pure naturaliter cognoscentibus praeestimare casum suum propter rationem primam anselmi et propter causam perlixiorem quam tangit ibi capitulo 23

4o apparet mihi quod mediante revelatione potuisset quia potuisset plus credidisse deo quam proprie stabilitati in beato contra secundam rationem anselmi et cuimisse etiam potuisset de propria inperseverantia propter mutabilitatem cuiuslibet voluntatis non confirmatae in bono imobiliter licet per anselmum non posset dubitare quin perserveraret quam diu staret in priori voluntate perfecta et firma perserverandi

5o mihi videtur quod stante amore actuali libero non solum naturali angeli ad seipsum vel hominis in statu innocentiae ubi ex concupiscentia qualem experientiam non propelleretur seu inclinaretur quodammodo violenter quod ad malum et simul cum hoc cognito quod poena aeterna et privatio boni aeterni infligeretur si peccaret non esset in eius potestate naturali scienter simul cum hiis peccare vel libere male factae malo ex quo sciret actualiter et firmiter credret actualiter sequi tantum malum poenae et perdi tantum commodum quia ille amor sui non inpeditus ab activitate sua per temptationem vel alio modo cum scientia tanti mali secut ur i sufficienter tum communi dei adiutorio voluntatem peccandi scienter exclu deret sissent sicut satis tant?t et arguit 3a ratio anselmi et ratio augustini 4o loco adducta et cum hoc alias hoc est satis declaratum per illud tuum et per principium quod volitio efficax finis alicuius facit velle scitum requiri et nolle scitum debere inpedire si adesset

6o mihi videtur dicendum quod si non simul hoc haec attenderet revereri possit et sic respondet anselmus in principio capitulo 23 ut prius

Sed contra istud potest argui fundamentum positionis firaf tentis contrarium in lectura sua de anima separata et angelo quia ips non habent volubiles cogitationes sicut homines si simul in actu cogitant de omnibus cognitis habituris ab eiset licet homo quia volubiliter cogitat nunc sciret se dampnandum propter peccatum aliquod si illud committeret et ideo dum hoc acut cogitat non posset velle peccare quia posset de hoc non cogitare et per consequens illud quod esset peccatum velle non cognitando de poena consecutura tamen hoc non esset naturaliter possibile de angelis et animabus separatis quia illi uno intuitu simplici et simul actualiter cogitant omnia quae ipsi sciunt in habitu ideo illi qui praescirent in habitu poenam secuturam si peccarent non possent peccare et ista non peccarent et ideo quod praescirent se existentes sic beati peccatoris et ex peccato finaliter dampnandos includeret contra dubia manifesta secundum eum nam ex prima parte sicud dicit anselmus de casu dyaboli capitulo 23

Si dyabolus praescivisset se aeternaliter puniendus si peccaret non potuisset sponte habens beatitudinem velle unde miser esset scilicet potest carere quia ex hoc quod haberet totam suam scientiam in actu et tamen ex alio probat si praesciret se peccaturum peccaret ergo non peccaret

Sed huic potest dici quod secundum m?tos assumit falsum quod ipsi sciant deficiente semper omnia in actu quae scivit in habitu sed semper scivit id est cogitant vel vident omnia n actu et uno actu simplici quae ipsi faciunt habitualiter quo ad ea ex quibus eorum obiective pendet essentialiter beatitudo sicut enim nitere habet verbum illud quod tamen forte seu dubitative dicit augustinus multa enim confuse in hoc et etiam invisibili sciunt beati illi de quibus non semper determinate et actualiter cogitabant infinitis aut modum posset malo fieri scientia etiam nec univeralis nec habitualis sine actuali demonstrata sufficit ad vitandum vel excludendum peccatum in nondum confirmatis ex 7 ethicorum in finita autem actualiter et determinate a creatura simul cogita non possunt

praeterea de qualibet beatis loquitur ille de dixit quod habens beatitudinem non potest velle unde sciret quod fieret miser si de beatis iam confirmatis hoc non est ad propositum nec ad difficultatem quia contradictio est quod aliquis sic confirmatus et cum praesciret se peccaturum quia ista confirmatio non est nisi donum impeccabiliter ita quod sequitur est confirmatus ergo non peccabit et ge?tur praescit se peccamur igitur peccabit et haec contradicunt si loquitur de beatitudine tali qualem habuerunt angeli mali a non rumina tunc non est verum quod omnia sciverunt actu quae habitu virtuali sicut planissime patet per anselmum de casu dyaboli capitulo 23 in principio ubi plane dicit quod ipsi non potuerunt ignorare se puniendos si peccarent quia cum de hoc quod sic punirentur non actualiter cogitaverunt ista scientia suum casum non exclusit quia cum probabile est mihi quod omnia actu considerent respectu quorum sunt in habitu determinato et particulari licet non unico actu solum modo in habitu in quam inpresso vel acquisito non dico de habitu virtuali quae est ipsamet substantia aniame habituata simplicibus notitiis realiter ideo intelligo anselmum aliter cum dicit quod non ignoraverunt id est habuerunt habitum virtualem non oportet quod formalem quanod actu peccaverunt de poena secutatur habuerunt enim satis unde cogitare potuissent et si peccarent digni essent puniri sed vel haec cogitaverent et si ymaginabantur hic actu non credebant actu rum futurum

ulterius etiam ad argumentum firaf dice quod non habuerunt tunc talem beatitudinem nec unquam habebunt qua actualiter simul sciant omnia ab illis scibilia nec etiam habitu formali tamen habitu virtuali qui est verbum dei cum substantiis propriis omnia scibilia sciunt de habitu sed de tali habitu non eset verum quod omnia sciunt distincte et in actu secundo quae sic sciunt in habitu et virtute unde ad propositum breviter quidquid fuerit in causa quando ruerunt non actu cogitaverunt firmiter credendo ista fore qualiter punirentur si peccarent

argumenta ad primam partem concludunt quod non ponit scire vel suspirare naturaliter et sine revelatione quod revelarent et quod non erat in naturali potestate eorum de duraret in eis amor electivus et libertas bene agendi non velle aliquid unde actu scirent vel firmiter crederent sequi dampnationem eorum et poenam perpetuam et quod dei secundum potentiam ordinatam nunc non potuerunt inotentes aeternaliter punire

ad formam ergo primi medii anselmi dicendum quod angelus non potuisset voluisse tandem si bene se habuisset facta sibi revelatione super casu suo si illi assensisset et etiam conditionaliter vel absolute noluisset et verum est quod poenam ex hoc in ter isset sine culpa sua praecedente vel tunc habitam nec hoc esset inpossibile doe secundum absolutam potentiam non plus quam bruta sine sua culpa suscipiant poenas de facto cum deus aliter ordinavit

ad 2am formam dicendum quod si talis credulitas fuisset sibi impressa a deo ipse reputtassent se posse vitare casum simul cum hoc tamen reputasset quod de facto casum huius non vitaret

ad alia satis est antecedenter dictum

ad argumenta in contrarium prima duo concludunt verum de potentia dei absoluta alia etiam concludunt verum nisi quod in quibusdam plus concedunt quam oporteret non enim oportuit quod hoc ante casum unus angelus alium tantum dilexerit quantum sicut seipsium id est ad tantum hominum sicut se ipsum quod ista firmiter et ita tenere eum dilexerat et per consequens non oportuisset quod ita doluisset praescito casu alterius per revelationem sicut praestito casu proprie Cetera patent qualiter procederent ex iam dictis

ad argumentum principale neganda est prima consequentia secundum aliquos quia non sequitur deus fecit sortes credere quod deampnabitur ergo desperat summendo desperationem proprie quia desperare ut pertinet ad intellectum est credere quod et si faciat quod in se est pro statu ad habendum beatitudinem adh u o c non haberet eam si autem sumatur pro diffindentia habendendi beatitudinem quae forte diffidentia necessario sequitur ex credulitate inpressibili sibi quod non saluaretur non oporteret in illo casu quod huius desperatio esset peccatum quia non oportet quod esset in potestate sua immo posset multum dolere quod haberet in se talem diffidentiam et posset simul velle rogare deum et orare quod tolleret sibi et credulitatem istam et desperationem istam et rogare quod non eveniret sicut credit vel timet firmiter quod eveniet et si faceret quod posset ad non a habendum talem diffidentiam diffidentur in vice habita post esset sola poena in tali casu quam culpa ista est de multis fidelibus qui vexantur per invincibiles sibi quasi haesitationes seu citibationibus in quibusdam articulis specantibus ad fidem qui tamen sunt in statu bono quam diu displicent habentibus et laborant orando et aliis modis possibilibus ut evellant huius citibationes volendo firmiter libenter sentire in omnibus sicut ecclesia dei sentit ista ibi de desperatione et timore dampnationis sibi non inputabili.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6