Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 7

Quaestio 7

Septimo circa hanc distinctione 14 quaero utrum animae christi vel angelo bono possit in verbo revelari aeternitas suae beatitudinis

et videtur quod non quia nichil est possibile ex quo si ponatur in esse sequitur inpossibile sed ex tali revelatione sequitur inpossibile ergo minor probatur quia cum aeternitas beatitudinis illius apprehendatur sub conceptu declarabilis et commodi magni ex tali assecuratione naturaliter sequitur delectatio cum delectatio sequatur apprehesionem sicut umbra corpus secundum commentatorem 12 metaphysicae commento 39

Sic igitur delectatio ista naturaliter sequens a et ipsa aeternitas beatitudinis revelatae sic b et arguo tunc post revelationem factam sic iste angelus non erit aeternaliter beatus ergo non fuit b sibi revelatum in verbo et ultra ergo a non fuit sed ulterius consequens est inpossibile quia deus non potest facere illud quod praeteritum est non fuisse sicut dicit anselmus prosologion capitulo 7 et in de concordia omnis et philosophus 6 ethicorum capitulo 3 haec solutio privatur deus etc inpossibile est ergo haec modo a non fuit ergo et primum antecedens haec scilicet b fuit in verbo revelatum et consequentiae patent esse necessariae si talis revelatio sic facta prima quia non potest in verbo aliter revelari quam erit si revelatio sic de futuro secunda similiter patet quia a non fuit causatum in illo angelo nisi quia ibi fuit revelatio in verbo quod foret aeternaliter beatus idem argumentum potest fieri de sanguineo sudoris christi ex praevisione mortis pro tempore medio inter sudorem emissum et tempus mortis et de eius naturali dolore etiam ex praevisione eiusdem sic christus non in morietur ergo non praevidit se mori?tmur ergo nec iste dolor fuit nec iste sudor quia solum ex ista praevisione causabantur Idem similiter argumentum potest fieri de gaudio accidentali quod habet aliquis beatus propter hoc quod revelatum est sibi quod aliquis criminosus convertetur ad poenitentiam et finaliter salvabitur et in multis casibus consimilibus eadem forma arguendi habet locum

contra n on isi posset angelis revelari quod forent aeternaliter beati non posset de hoc assecurari et nisi essent de hic assecaturi non essent beati sicud dicit augustinus et de duter 12 de civitate dei ubi dicit in fine quod hic eset de beatitudine angelorum ut est et bono in commutabili quod deus est sine ulla molestia per fruantur et in quo se in aeternum esse mansuros nec ulla dubitatione conceditur nec ulo errore fallantur et 13 de trinitate capitulo 7 loquens augustinus de beata felicitate omne inquid quod ibi erit bonum erit et summus deus summum bonum erit atque ad fruendum amantibus praesto 3a etiam quod et omnino beatissimum ita semper fore certum erit beatitudo igitur requirit certitudinem aeternitatis ipsius beatitudinis talis igitur revelatio non solum videtur esse possibilis sed necessaria ad beatitudinem

In ista quaestione patet quid habeam tenere ex praecedentibus scilicet quod sic licet in contrarium faciat difficultatem hic tractandam argumentum principale unde concesso quod hoc ipsum quod angeli sint beati requirat certitudinem aeternitatis suae beatitudinis videtur sequi quod ex certitudine talis aeternitatis ex aeternitate talis beatitudinis pendet quod ipsi beati sint et tunc sequitur quod haec sic contingens angeli fuerunt beati quia deus posset eos adnihilare consequens videtur inconveniens quia ut videtur quod haec sit modo necessaria iste fuit beatus demonstrato gabriele

Conceditur communiter et bene quod consequens est verum non loquendo praecise de beatitudine pro actu visionis dei vel fruitionis sed supponendo quod istud nomen beatitudo connotet aeternitatem talis actus et in credulitatem firmam veram quod actus ille vel ille in quibus illi consistit essentialis beatitudo donabit sine fide sed contra haec est necessaria ista beatitudo fuit demonstrata beatitudine tota gabrielis ergo et haec est necessaria gabriel fuit beatus Sed huic dicendum est sicut prius quod haec non est necessaria ista beatitudo fuit sumendo vocabulum beatitudinis ut connotet modo praenotato quamvis haec fuit necessaria haec fuit demonstrata ista beatitudine

Sed contra illud arguit firaf sic supponatur sicut est verisimile quod ista securitas sic clara notitia in christo in verbo et supponatur etiam quoe ista securitas auget gaudium beati secundum auctoritates praeacceptas augustini vel quod sic esset gaudium aliquod speciale igitur propter illam securitatem gabriel habet maius gaudium intensive quam haberet si non haberet istam securitatem vel gaudium aliquod superadditum gaudium suae essentialis beatitudinis ergo ex opposito si gabriel non habuit illam securitatem sequitur quod ipse non habuit gaudium istud demonstrato gaudio quod ipse habuit vel saltem sequitur quod non habuit gaudium in illo gradu si daretur quod augeretur propter hoc gaudium praecedens aliter enim habens illam securitatem et non habens talem securitatem ceteris paribus aequaliter omnino gauderent quod est inpossibile quia tunc securitas ista non actuasset gaudium gabriel contra augustinum ut prius et secundum veritatem

sed nunc est ista per te et secundum veritatem quod antecedens est contingens gabriel habuit hanc securitatem quia contingens est quod sua notitia sic secuirtas cum contingens sic eam esse veram et nulla falsa notitia sit securitas ergo et sic haec erit contingens gabriel non habuit illd gaudium demonstrato toto gaudio quod habuit prius post assecurationem

hic pono in primis conclusionem negativam per dicta difficultate solvenda quod non sufficit dicere quod idem omnino actus sine omni addito qui est gaudium remissum potest esse gaudium intensum et econverso hanc pono contra quosdam dicentes quod contra iam facta non valet quia ipsi dicunt quod idem actus voluntatis qui primo eset intensus postea est remissus vel econverso et similiter quod idem omnino aliquando gaudium est intensum aliquando remissum et ideo demonstrato toto gaudio gabriel dicunt quod haec est necessaria haec fuit vel a fuit posito quod a sic proprium nomen illius gaudii nec sequitur gabriel habuit istam securitatem ergo a non fuit sed bene sequitur ut dicunt quod a fuit remissius quam in b gradu posito quod natura b sic ille gradus a gaudii gabriel quod ipse habet et habuit et conte?nt quod haec est contingens gabriel habuit a gaudium in b gradu 12 haec sic necessaria gabriel a gaudium

Sed contra hanc responsionem argui potest sicud arui contra hoc in materia de intensione formarum et similiter per media primae quaestionis huius distinctionis 14ae praecise per illud de transitu a contradictorio ad contradictorium et alia multa et per media quibus alias probavi quod eadem qualitas dum informat potentiam cognitivam non potest primo esse cognitio et postea non esse cognitio vel econtra

praeterea sicud arguit firaf si haec sic nunc contingens gabriel habuit gaudium in b gradu tunc posito quod fuisset aliquis angelus qui nullum gaudium habuisset nisi propter talem revelationem quod postea foret habiturus gaudium aeternum et quod ex illa revelatione sola in verbo haberet iste angulus gaudium c sequitur quod nunc esset haec contingens iste angelus habuit gaudium c et haec similiter iste angelus habuit gaudium vel delectationem consequens est inpossibile et consequentia patet quia secundum isam responsionem quia sicut sequitur de gabriele quod si non habuisset revelationem istius securitatis non habuisset gaudium in b gradu ita sequitur de isto qui non gaudet nisi propter illa revelationem c quod si non habuisset eam non habuisset c nec omnino aliquod gaudium quia nullam causam gaudii habuisset inpossibilitas autem consequentis huius valet quia haec sit nunc contingens angelus gaudebat probatur demonstrato gradu suo haec st necessaria scilicet hoc gaudium c fuit ergo haec est necessaria ille gaudebit contra manifestata est et similiter assumptum quia deus non potest facere nunc quin c gaudium fuerit

sed hic respondet quidam moderni ut dicit firaf et bene dicit quod deus est gaudium istius qui videt in verbo tantum et quod deus est sua cognitio et sua volitio et sua declaratio et ideo haec propositio tunc haec est necessaria ut dicunt c gaudium fuit sicud et haec gaudium quod est deus fuit et tamen haec est contingens ille angelus gaudebat ut dicunt sicud probat argumentum sicut et haec est contingens ista revelatio fuit facta isti angelo sed hanc viam inprobavi prima quaestione huius distinctionis

praeterea illud sicud dicit firaf non videtur sane dictum quia si deus sic talis volitio talis angeli si nihil videt nisi in verbo et sua delectatio tunc si deus alteri angelo noviter creato revelat in verbo poena et miseriam suam futuram ex qua ista revelatione ille doleret sequitur pari ratione quod esset tristitia illius angeli et eius miseria quod non est concedendum ab aliquo christiano ergo non oportet dicere quod quilibet angelus qui gaudet vel tristatur habet aliquam formam creatam in ipso receptam per quam formaliter denominatur gaudens vel tristis et ista redit argumentum prius factum scilicet quod si illud gaudium c fuit ergo ille angelus gaudebat sed illud alias est modo necessarium posito casu priori scilicet quod c gaudium prius fuit in illo angelo propter illam revelationem ergo consequens est necessitare et per consequens sicut prius fuit probatum haec est nunc necessaria gabrile habuit gaduium in b gradu verumptamen ista ratio parum laederet istos quia dicerent quod deus non est tristitia in se et ideo nulli potest esse tristitia etc

Praeterea ista responsio si esset vera non solveret nisi quantum ad actus intrinsecos menti quod illi possunt non fuisse sibi tales actus et stat argumentum de sudore christi qui processit a dolore intrinseco quod si potus sudorem fuit possibile quod christus non praescivit suam mortem tunc in medio ante mortem possibile fuit quod non doluerit et ista fuit tunc possibile quod iste dolor sudor non fuerit

Item stat difficultas similis de factis gabriel existentis circa denuntiationem incarnationis

Item ponatur quod ex aliqua tali revelatione propter dolorem vel deletionem sequentem et non alia de causa aliquis occidisset se vel alius vel construxisset castra vel civitates ante eventum istius revelati tunc sequitur quod ille potest non fuisse occisus et ista castra possunt non fuisse constructa quia potest esse quod ille nomen gaudium vel dolorem habuit ergo non evaditur difficultas et si ponatur omnis actus interior esse divsus ergo ista ponatur tam est falsa quam inpertinens

2o principaliter arguit firaf contra dictam responsionem quae dicit quod haec est nunc contingens gabriel habuit a gaudium in b gradu quia supponatur quod quando gabriel habuit gaudium in b gradu sicut nunc habet et semper habuit post suam confirmationem quod deus praecepit sibi quod declaraetur in b gradu haec enim bene potuisset sisi praecipere et ad hoc posset quia alius bene posset illud praeceptum inplere nam de facto factis illud quod tunc praeciperetur quo posito arguitur sic si hoc sic contingens gabriel habuit gaudium in b gradu ergo et sua contradicta est contingens isto casu posito gabriel peccavit mortaliter consequenti patet ex posito quia si gabriel non gaudebat in b gradu peccavit mortaliter quia tunc omittit facere praeceptum dei et alias est contingens ergo consequens sed consequens illud illa tamen est inconveniens dato quod numquam aliud fecerit nec faciet nisi quod positum est ergo oportet dicere contrarium supradictae rationis scilicet quod si quis habuit gaudium in b gradu vel quovis vel conclusionis alio quod haec nunc est necessaria iste habuit gaudium in illo gradu et per consequens non poterit rationabiliter dici quod haec sit necessaria gabriel gaudebit et haec contingens gabriel gaudebat in b gradu in quo scilicet de facto gaudebat

// praeterea sequitur quod istam responsionem quod si tales duo consimiles per omnia fecissent actiones duas exercitas secundum ultimum posse sicut sortes et plato sequitur in quam quod haec sit possibilis mortaliter potentes secundum ultimum posse suum fecerunt actiones aequales sive aeque fortes consequens inpossibile materiam et contra probatur quia delectatio circa opus auget et fortificat potentiam agendi iste enim qui delectatur circa ad fortius operatur illo qui non delectatur circa illud ceteris paribus et qui magis delectatur fortius illo qui minus delectatur sed secundum dictam rationem in talibus duobus per omnia aequalibus est possibile post actiones factas secundum ultimum posse quod delectiones fuerint inaequales et per consequens quod illi duo fuerunt inaequaliter potestates et necessariam est quod actiones fuerunt aeque fortes ergo etc

praeterea cum magis pendet delectatio quo ad gradum suum a futuro quam pendeat a futuro secundum suam essentiam quia causa determinatus est gradus eius quam determinata est essentia eius ergo si est a delectatio non potest non fuisse sequitur quod a delectatio non potest non fuisse in isto gradu in quo secundum veritatem fuit a c

praeterea nulla forma existens in aliquo gradu potest esse in minori gradu vel maiori nisi per mutationem sui vel subiecti tenendo etiam quod sic quod eadem forma quandoque maior intensive quandoque minor seu remissior haec videtur manifesta cum non possit probari motus quod ista forma quae nunc ex ista sub b gradu fieret sub alio gradu nisi mutare ipsa vel eius subiectum ad minus cum ergo a sit sub c gradu in certo instanti vel sit in hoc praesenti instanti potentia sequitur quod non possit esse sub alio gradu nisi mutetur sed inpossibile est quod deus vel creatura post hoc instans in quo a est sub c gradu mutet a in hoc instanti sicut manifestum est ergo inpossibile lapso hoc instanti in quo est sub c gradu ut a fiat in eodem instanti sub alio gradu quam c ergo a non potest magis non fuisse ab c gradu quam omnino non fuisse

Praeterea ponatur aliqui habita tali delectione puta a egisse opus extrinsecum secundum ultimum potentiae suae sicut unum cursum velocem quam non potuisset fecisse nisi habuisset delectionem tantam ceteris partibus est non est hic possibile cum delectatio augeat potentiam agendi ut praetactum est et sequitur quod iste actus exterior non potest fuisse a minori virtute quam a tota virtute agentis cum delectior c vel a in c gradu

Sed secundum hanc responsionem a potest non fuisse sub c gradu ergo iste potest numquam novisse lapidem vel non sit velociter concurisse quod non capit fieri

Confirmari posset argumentum loquendo de actu amoris respectu b delectabilis re?ci et de actu extrinseco qui non potest prote?re ab actu voluntis nisi in certo gradu sit c vel supra sicut elevatio alicuius ponderetur ponderis arguetur quod ista elevatio potest non fuisse si actus amoris potest nunc fuisse in minori gradu quam in c

Ex hiis igitur infero praetactam conclusionem quod scilicet non sufficit ad istam difficultatem evadendam dicere quod an gaudium gabrielis habitum ex assecutione aeternitatis suae beatitudinis essentialis potest adhuc nonquam fuisse gaudium in illo gradu in quo de facto fuit

/ 2o mihi videtur quod non sufficit ad difficultatem solvendam dicere confir in sua littera licet contradixerit in quaestione biblica quod ille idem conceptus creatus in beato qui est et fuit firmum in deum quod sua essentialis beatitudo perpetuabitur potest ad hoc numquam fuisse tale iudicium pro quo notandum quod secundum eum religio in verbo erit unus simplex conceptus repraesentas essentiam divinam qua clare apparente apparent clare istius futura contingentia in ipsa quae futura ipsa vult illi comprehendari et quod ille unus conceptus est securitas et certitudo illius comprehendentis respectu omnium futurum quae apparent sibi in essentia ista quod ista cognitio sive visio simplex est securitas de aeternitate beatitudinis illius beati in quo est ista visio beatifica et quia haec visio est una pars totalis beatitudinis includentis ipsam et dilectionem fruitivam et delectationem sequentem secundum eum ideo dicit quod haec est contingens demonstrata tota ista beatitudine haec beatitudo fuit proprie loquendo de beatitudine et quia ista cognitio vel visio quae est securitas de aeternitate beatitudinis potest non esse securitas quia potest fieri si deus voluerit quod essentia numquam repraesentaverit istam beatitudinem fore aeternam quia potest facere quod ipsa desinat et si ista beatitudo unquam in futuro destrueretur sicut posset destrui et per consequens ipsa non tunc semper esset futura di?na essentia numquam repraesentaverit istam semper fore ergo potest deus facere quod sua essentia numquam repraesentaverit istam beatitudinem foris aeternam et per consequens quod illa visio beatifica non fuerit securitas de aeternitate totius beatitudinis includentis 3s actus praedictio nis et per consequens quod illud quod agregatum numquam fuerit beatitudo pro ut vocabulum beatitudinis connotat illud agregatum esse securitatem aeternitatis beatitudinis et per hunc modum salvat hanc esse contentem haec beatitudo fuit et tamen hanc esse necessariam haec fuit demonstrato isto agregato quod secundum veritatem licet contingenter et fuit beatitudo

contra hanc responsionem fuit posita conclusio ande?tur quam probatio quia isto actu posito in apu? creato quia potest esse prius assensus et prima adhaesio quod perpetuo durabit delectatio habita in deo quaero an ipse necessario si est sub me in tali intellectu est talis assensus vel potest esse in eo et non esse talis assensus si primum detur ergo si talis actus fuerit defecto sive vocetur visio sive alio nomine non potest fieri quin ipso sit iudicaverit iste cui infuit et licet est propositum et tamen non est mirum sive vere iudicaverit sive non quod habuit gaudium causabile mediante tali iudicio

Si detur 2m hoc non potest stare quia licet aliquod iudicium postquam non fuerit verum fieri possit verum sine omni mutatione iudicii vel iudicis propter variationem apte rei significatae per aristotelem in praedicamentis et docet satis experientia tum quod primo non iudicans ista fore in creaturis post ita iudicet ista fore sine alia novitate formae vel nova inhaerentia formae existentis pari ratione qua haec diceretur de iudicio in proposito ex solo dei velle directe quod deus posset facere quod prius numquam habens albedinem fieret albus sine novitate albedinis et sine novitate inhaerentiae albedinis praeexistentis

Ratio est principium illud commune de transitu a contradictorio ad contradictorium quod fit sine alia sex causarum alibi expressarum scilicet productionis destructionis motus localis et temporis propter causam finalem et efficientem

hic autem non occurrit alia istarum per quam hic possit dari ratio huius transitus ergo etc

// praeterea si aliquis actus vel qualitas posset dici inhaeret animae nunc esse cognitio talis obiecti sui per se et modo non est in?to fortius hoc esset et rationabilius in primis pondendum de ipsa non intellectuali in?to enim rationabilius hoc tribueretur animae quam ai tali formae qua inhaerente non oportet animam sic cognoscere si enim alia forma posset inhaerere parieti sine hoc quod paries esset albus per illam praet?ue inhaerentem parieti non plus unquam foret paries albus quam per se ipsum

Et per eadem media probandum est quod idem actus beatificus nu?o qui semel est visio solius dei non potest unquam esse cognitio creaturae puta lapidem vel alterius creaturae in verbo sicut et superius tactum prima quaestione huius distinctione 14

Praeterea si sic hoc esset potissime per viam quam tangit iam posita responsio firaf quia valet divina essentia praesentat sibi conc?rit quod a erit vel simile futurum sicut enim est contingens quod a erit etiam dato quod erit ista divina essentia contingenter repraesentat illud fore quia potest repraesentauisse illud fore sicud et illud potest numquam fore stante penitus eodem actu creato et increato sed haec non sufficit quia licet essentia divina de ad hoc est a futurum contingenter repraesentat a fore sibi ipsi tamen nulli creaturae per notitiam qua ipsa creatura formaliter agit com propter 2 contingenter repraesentatur a fore pro tempore quo a ad hoc est futurum propter 2i iam immediate factas secus autem esset si angelus vel anima posset cognoscere a fore non solum obiective sed etiam formaliter per cognitionem quae deus est tunc enim illa contingenter iudicaret ista intelligibilia creata a fore sicut deus contingenter iudicat a fore scilicet deus contingenter iudicat sed antecedens est inpossibile sicud probavi prima quaestione huius distinctionis

arguo tunc sic per nullam notitiam creatam eandem omnino potest sufficienter iudicari nisi quod de facto si est per eam iudicatur sed notitia qua creatura formaliter iudicat a fore est notitia creata ergo nulla talis notitia est contingenter ipsa existente et potentia qua prius informante iudicium quod a est

praeterea si simplex dei visio posset sufficienter per modum formae sive formaliter repraesentare unum tale futurum fore pari ratione aliud sicud etiam concedit ista Responsio quod ipsa formaliter cognoscuntur fore ea quae deus vult tali comprehensioni ostendere et omnia quae sibi apparent in essentia visa fore et per consequens de quibus licet omnis veris per essentiam repraesentatis pari ratione poterit repraesentari illi creato intellectui medianto verbi tali simplici visione vel quodlibet vel nullum et si quodlibet ipsa esset virtutis infinitae sit enim alias demonstratur quod cognitio divina est perfectionaliter infinita quia potest esse eadem existens divina cognitio cuiuslibet infinitorum ergo similiter in proposito

Et istud confirmatur quia illud iudicium creatum arguit sic est iudicium quod a erit quod manens non potest esse iudicium quod a erit et habetur propositum quia illud iudicium non est contingenter iudicium quod a erit

Et praeterea ille non potest hoc dicere quia secundum illud ille actus simplex non est notitia clara quod a erit nisi quia a fore repraesentatur in essentia divina clare visa essentia autem divina per eum tantum contingenter repraesentatur a fore vel 2o illud iudicium potest esse et non repungnare a fore nec esse iudicium quod a erit et pari ratione de quolibet alio futuro quod divina essentia fore repraesentat contingenter vel non fore et tunc sicud prius arguam illius actus perfectionalis infinitas vel si d quod infinitas non argueretur nisi daretur quod actualiter esset infinitorum determinata distincta cognitio sed haec non datur sed solum quod possit esse singulatim non tot quin plurium

contra iste actus qui potest sive simul is sive non simul is aeque distincta cognitio duorum sicut una alia alterius terminus eorumdem solum est duplo perfectior in essendo cognitio quam illud et si trium triplo ergo si infinitorum infinite

praeterea si dicta responsio quod idem actus posset esset iudicium quod a erit et etiam posset non esse iudicium quod a erit actu illo in potentia eadem permanente sufficiat haec potissime videretur propter causam quam tangit scotus et ille ponit quod scilicet eodem actu permanente libere potest divina essentia velle tali comprehensiori ostendere quod a erit vel non ostendere quod a erit nam dato quod non libere sed necessario in ipsa si videretur clare apparerent osua fore quae per eam sibi ipsi fore repraesentantur et non fore quae ibi non fore repraesentatur evidentissime sequitur conclusio prius deducta de infinitate actus creati beatifici quia infinitae partes alicuius concipi vel fore habentis latitudinem distincte quaelibet repraesentantur per illam fore et infiniti homines quilibet distincte non fore sed haec tam quod libere non sufficit quia deus prius non volens ostendere sortes a fore nisi vel aliquid causando in sorte quod prius in eo non causavit vel noviter essendo cognitio sortis 2m est inpossibile etiam apud eum in multis locis licet in quaestione an spiritus sanctus sit nostra caritas teneat oppositum ut alias tetigi in suo loco et etiam quod noviter fieret nobis in caelo sine alia 6 causarum transitus de contradictorio ad contradictorium est impossibile et si primum debetur habetur inten tale tum quod iste actus praecise non ponit esse cognitio quod a erit quia constat quod non oportet aliquid novum in sorte propter hoc causari nisi actum aliquem quo cognoscatur a sorte a fore vel quae iuvet ad haec quod cognsoccat a fore et per consequens prior actus non sufficit

Assumptum patet quia non est ibi per aliam viam assignare causam rationalem transitus a veritate in falsitatem scriptis praedictis propositionibus magis quam qui de anima non habendo formam istam fiat habens eam per solum divinum velle sine omni novitate rei vel novitate inhaerente rei prioris solus enim transitus temporis non sufficit non plus igitur in exemplo ymmo nec deus potest velle hoc non prius quam possit velle quod de sententia esse ens vel incipiens esse ens in omnibus uniformiter se habentibus sine rei novitate vel mutatione vel destructione qui utrobique fit denominatio ab extrinseco utpote quod de accept deo fieri for te non posset non acceptus et de deo voluntate sortem salvari posset fieri non volens sortes salvari propter solam omissionem actus alicuius praecepto a magno tempore pro a instanti et tamen transitus temporis non sufficieret sine plurali transitus temporis cum omissione executionis praecepti dati nec oporteret aliquid praeexistens corrumpi nec novum generari nec sortem in aliquo mutari de necessitate absoluta licet de necessitate legis perderet gratiam et ista in mutaretur

Sed secus est totaliter in proposito de iudicio sortes quod sit sic vel quod non sit sic iudicium quod a erit et similiter de velle quod sortes sic iudicet et non haec velle ubi est denominatio sortis ab aliquo sibi intrinseco ergo

praeterea ista ratio necessitat ad fugam non intelligibilem nec ymaginalem habere potestatem aliam scilicet quod gabriel propter securitatem habet intensius gaudium quam haberet si non assecuraretur et tamen pro ceteris paribus gabriel haberet illud gaudium et in eodem gradu etiam si non haberent hanc securitatem contra tamen patet ex argumento superius ad haec deducens tamen ex responsione firaf ad argumentum ipsum ulterius respondentis propter enim auctoritates augustini quae dicit quod securitas est optimum in beatitudine concedit quod securitas est optima pars beatitudinis inter cognitiones quod tamen secundum veritatem est falsum quia cognitio deitatis est multo beatior cum sit in infinitum obiecti melioris et concedo inquit quod gabriel propter istam securitatem quando fuit confirmatus magis quam prius et quod habuit maius gaudium quam haberet si non haberet hanc securitatem et nego inquit consequentiam ergo si gabriel non habuit hanc securitatem non habuit istud gaudium quia antecedens est mere falsum contingens sed consequens est falsum inpossibile gaudium enim illud ibi est una passio facta in voluntate et ideo inpossibile est illud non fuisse nec potest fuisse unus gaudium quam in b gradu sic beatus gradus sicut superius deduxit principalis ista reductio argumenti et ideo inquit dico quod stant simul de forma quod gabriel non habuit illam securitatem et modo quod habuit gaudium in b gradu et cum concluditur quod tunc esset possibile quod habens securitatem istam et non habens istam ceteris omnibus operibus in utroque haberent aequale gaudium sicut supra arguendo fuit deductum concedo inquit conclusionem quod in casu tali ubi gaudium huius maius provenit et causatur a cognitione in verbo est possibile quod securus et non securus aequaliter gaudeant sed augustinus loquitur secundum cursum negatur quod securitas addita addit gaudium quia deus potest nunc facere quod gabriel non habuit securitatem praedictam et tamen necessariam est quod habuerit tantum sicut raphael sic raphael alius angelus aequalis et ceteris omnibus paribus habens securitatem de aeternitate suae beatitudinis ergo inquit haec copulativa est nunc contingens gabriel habuit aequale gaudium cum raphaele et gabriel non habuit securitatem et sequitur quod si adderetur gabrieli certitudo quod non plus gauderet quam raphael quia forent tunc aequales in omnibus ergo possibile est in isto casu quod securitas nihil faciat ad augmentum gaudii in gabriele et haec ille secetur deductio est satis bona praesuppositis ab eo dictis sed illatum est apud me intollerabile absurdum et non bene contemp?le praeter hoc etiam quod est contra augustinum ergo data Responsio istius ex qua haec sequatur absurda videtur

prima ipsemet rationem istam totaliter laterat in quaestione sua biblica ibi arguens multipliciter ac tenens quod isto actu quo videtur verbum nulla in verbo cognoscitur creatura nec scitur fore vel non fore ergo licet ista media non cogant sicut petebit insequenti alia quaestione quia cum illud ibi cognoscendo istam viam quam in lectura tenuit repudiat igitur propter media iam tacta et similia non autem pro suis mediis illis quibus unam inprobat veritatem secum abitio viam istam unde etiam ibi credit differentia quod inpossibile est revelari in verbo aliquid fore vel non fore et hoc esset satis contra hanc Responsionem si esset verum quia tamen haec non credo esse ideo illis suis mediis ad propositum non innitor

3o videtur mihi quod non sufficit dicere quod gaudium gabriel quod est et fuit gaudium in b potest ad hoc numquam fuisset gaudium sicut et securitas mediante qua causabatur potest nonquam fuisse securitas

hanc pono contra Responsionem quorumdam modernorum dicentium sicut recitat firaf quod hoc est ad hoc contingens gabriel hunc gaudium in b gradu immo et quod gaudium habuit et ad argumentum superius factum in contrarium scilicet quod posito quod esset unus qui non gauderet nisi praecise quia videret in verbo se postea habiturum gaudium aeternum responderet quod haec est contingens iste habuit gaudium et quod est possibilis nunc iste non gaudebat et tamen necessarium est quod ista res sive passio fuerit quae nunc est gaudium suum sed potest non fuisse gaudium nec hoc potest videri inpossibile eo quod talis passio non est delectatio nec gaudium nisi quando coniungitur cum comprehensione mediante qua causatur ergo sicut est possibile ad hoc quod iste non habuit securitatem ita possibile est quod sua passio quam habebat in mente non fuerit gaudium sicut nec foret gaudium dato quod ista passio esset in mente et ipsa nichil cognosceret nam mens gaudere non potest absque cognitione haec inquam responsio non sufficit tum quia fundat se in falso ut itam probatum est valet quod iste qui de facto habuit iudicium firmum de aeterntate suae beatitudinis potest ad hoc nonquam iudicasse probatum enim est hoc esse inpossibile de omni iudicio creato

dices hoc non dicit dicta responsio sed quod qui de facto habuit securitatem potest adhuc numquam habuisse securitatem

Contra illud dictum licet sit verum quod nihil tamen valet ad propositum quia quod securitas ista aut securitas super firmum iudicium et adhaesionem non addit nisi quod ipsum firmum iudicium sit verum iudicium verum est autem quod iste qui vere firmiter iudicavit et assensit quod sua beatitudo perpetuabitur potest numquam potest vere haec iudicasse sed inpossibile est quin iudicaverit firmiter sicut iudicavit istud autem firmum non iudicium etiam si esset falsum augeret gaudium sicud si esset verum quia ex hoc quod verum est nichil causat quia totaliter contingens et accidentale est ei in eo quod causat gaudium quia sicut potest numquam habuisse securitatem ita possit numquam habuisse istud gaudium pro hoc quod ipsa fuit securitas sed per hoc quod ipsa fuit firmum et indubitatum iudicium de perpetuitate beatitudinis

praeterea gaudium istud per casum praecise fuit tantum ex hoc quod firmiter aestimavit suam beatitudinem futuram debere perpetuari ergo si non quam habuit istam aestimationem numquam habuit passionem istam consequens est inpossibile ergo antecedens quod ipse numquam habuit istam aestimationem

Sed hic dicetur forte quod ista passio causabatur a deo ex eo quod in eo relucebat incomplexe vel conplexe apprehensive solum aeternitas talis gaudii futuri dato quod secundum veritatem sua cognitio non esset securitas

Sed haec responsio recedit a casu certum est quod et p?r hoc possibile est gabrieli quod primo ostendatur verbum et quod non ita intense gaudeat et postea intra hic quod incomplexe vel etiam complexe absque tamen assensu aliquo ostendatur sibi perpetuitas suae beatitudinis et quod ad hoc non gaudat ita intense et quod divinum tenetur in eo firmum iudicium quod perpetuabitur ita quod experiatur recte sicud est quod ideo crescit gaudium suum quia sic assecuratur id est quia sibi inpriitur tale iudicium indubitatum de perpetuitate suae futurae beatitudinis ergo non potest dici quod intentio finalis sui gaudii provenit firmitate iudicii circumscripto

praeterea sicut arguit firaf secundum dictam responsionem sequitur quod delectatio non sit essentialiter delectatio potentiae cui formaliter inhaereret sic quoniam possit inhaerere sibi sicut accidens subiecto et non esse eius delectatio et similiter pari rei nec arguit illa rei quae est visio et illa rei quae est volitio possent inhaerere voluntati et intellectui absque hoc quod ista potentia vellet aut videret consequens est apud me inpossibile qualitercumque aestimet iste circa hoc quia ap me sicut parieti album est ipsum habere albedinem formaliter inhaerentem ista in proposito intellectum intelligere vel videretur est praecise ipsu habere visionem vel intellectionem soli inhaerentem seu illam rem quae potest esse intelligentem etc licet enim sicut albedo potest remanere albedo et non esse qualitas quia ipsa est qualitas a qualificando et remanere albedo et non esse accidens quia non est accidens nisi ab accipiendo ista possit istam res quae est visio ma?eris extra subiectum et non esse visio tum quia informet potentiam visivam et non sit illi potentiae visio ista est inpossibile apud me sicut quod ista res quae est albedo inhaereat subiecto et quod subiectum non sic album per eam vel non sic tale per eam

Et confirmatur illud per supradictam quia si omnia eadem manifestant quae prius et praecise eadem sicut ponuntur in casu proposito et quod nec deus aut potentia nec obiectum nec aliquid in potentia esset aliquid noviter nec aliquid noviter destruat non est in proposito assignare quare illud quod ante fuit cognitio vel dilectio vel delectatio fiat noviter non delectatio vel cognitio vel dectatio ipsa uniformiter manente et potentiae inhaerente sicud ante cum in proposito sic denominatio ab intrinseco sicut et actum fuit supra secus autem esset si daretur quorumdam evasio quod obiectum destrueretur et ideo actus cessaret esse visio quo tamen falsa est cum a deo videantur quae non sunt etc Si tum qualitas ista remaneat quae prius erat visio vel si daretur quod cognitio praesupposita delectioni destrueretur quae tamen evasio non esset vera quia delectatio est cognitio ex primo distinctione primi sed sic non est in proposito quia licet possibile sic quod non sic aestimatio sicut prius secundum dictam responsionem tamen eadem res manet eadem secundum illam responsionem et tamen etiam ista evasio quam hic tangit firaf scilicet quod nunquam voluntas vult per aliquem actum nisi quando voluntas est causa efficiens illius non solum subiectiva et sic est de intellectione et visione quod et si esset subiective in intellectu non esset visio nisi intellectus active principaret ipsam sine dubio aliquo haec evasio sufficienter evaderet argumentum de transitu a contradictorio ad contradictorium sive de transitu eiusdem propositionis a veritate ad falsitatem tamen evasio ipsa simpliciter falsa est quia tunc deus de omni potentia sua non posset facere quod alia potentia sensitiva vel intellectiva cognosceret vel appareret ipsa nihil efficiente quod non videtur verum quia etiam secundum commentatorem ut alias aliter contra eum intelligere non est nisi intellectionem recipere quia tamen tunc alibi arguit contra simile de non amico fieri posset amicus sine muttatione voluntatis contra augustinum libro de trinitate capitulo ultimo tum quia non est de ratione intellectionis vel volitionis quod ipsa efficiatur a cognoscente ad hoc quod ipsa sic cognitio sicut patet de cognitio divina quae a nullo efficitur secundum veritatem et de augementa secundum philosophos non efficitur a cognoscente per eam secundum est substantia intelligentiae secundum philosophos tum etiam quia entitates mansive essent tunc plures passiones et non in continuo de praesente ab intellectu adhuc ut sint cognitiones quando essent cognitiones sed cum intellectus sit causa activa mere naturalis non habet in potestate sua quod ante agat et nunc non agat rem sine eius actuali actione naturaliter mansiva non plus quam edi?tor potest iterum efficere iam donum factam prius non destructa sed manifestatem dum manet tum quia dato quod sit evasio non sufficeret ad propositum quia licet intellectus posset nunc quantitatem in se continue manifestantem principiari et non nunc tamen si principiat platone principiat et secundum ultimum potentiae suae exactione ergo intellectus qualitas in intellectu non poterit manere cognitio dei vel visio dei et cum cessare esse cognitio quia beatitudo perpetuabitur per actionem enim intellectus intellectus tantum agit istam qualitatem et non facit ulteriori factione eam esse cognitionem istius alioquin posset eam facere et tamen quod nullius esset cognitio igitur

tamen etiam propter aliud non esset ista evasio ad propositum quia etiam dato quod qualitas illa non esset grai gaudium vel delectatio non efficeretur a potentia in qua est tamen si semel efficiebatur ab ea non est possibile ex tunc quin fuerunt effecta ab ea non plus quam deus modo non possit creasse mundum ergo nec potest ex nunc ista qualitas non fuisse gaudium

praeterea actus beatificus non causatur active forte a beato cuius est si enim sit ut videtur potentia esset activitatis infinitate quia omni habitudine sibi in habente posset habere visionem duplo alioquin meliorem non posset si inssi?m plus et plus teneretur in via duplum praemium mereri ad illud quod de facto habebit quod enim active potest causare tantum et duplum et 4lum et sic in infinitum est virtutis infinitae si igitur intellectus ita possit ergo etc

Item sicut arguit firaf si secundum istam rationem posito quod aliquis habuerit gaudium propter talem aestimationem beatitudinis futurae et non aliunde haec nunc sit contingens iste sit huius gaudebat ergo pari ratione si deus revelaret alicui dampnato quod ipse esset habiturus poenam aeternam ita quod propter istam aestimationem sive securitatem doleret et non propter aliam causam sequitur quod postea erit haec contingens huius doluit quia haec est ad hoc contingens

linus habuit hanc aestimationem et ista sequitur quod si linus ex ista tantum causa habuisset a principio tantam poenam sicud dyabolus sequitur inquam quod ad hoc nunc sit possibile quod ipse numquam doluit et quod deus possit nunc facere quod punitus a principio mundi poena gravissima numquam fuerit punitus quod videtur inpossibile manifestum et consequentia patet quia nunquam potest habuisse causam crescere istius seu poenae / nec sufficit respondere sicut respondet firaf ad 2m proportionaliter dicendo quod sola apprehensio sicud tristalis sine aestimatione potest adhuc creasse a principio istam poenam quam de facto causavit aestimatio sempiterne poenae sibi imminentis quia apprehensio rei tristalis non naturaliter et necessario causa tristitiam nisi fuerit aestimatum alioquin sortes ita intense tristaretur apprehensa simplici apprehensione re tristali sicut si firmiter aestimaret eam sibi imminere consequens falsum quia aestimatio talis simul cum apprehensione fortius agerent quam simplex apprehensio vel composita sine aestimatione cum utraque mere naturaliter agat quantum potest

Et praeterea haec cavillo non iuvaret modum respondendi contra quam iam ponitur postia illa conclusio quia ista responsio tenet quod possibile est illud quod fuit gaudium non quam fuerit gaudium ergo a pari ratione habet sic tenere quod illud quod a principio mundi fuit tristitia ex tali causa potest ad hoc numquam fuisset tristitia sicut et potest numquam talem aestimationem sicut talis habuisse secundum istos quod si illi concedant conclusionem videlicet quod qui doluit a principio mundi praecise ex tali causa potest adhuc numquam doluisse

Contra ponatur quod ex tali dolore talis se suspenderet sicut iudas fecit constat quod iste non posset ex tunc se non suspendisse ergo ex tam et non dabitur alia nisi quia doluit ergo non potest modo non doluisse quando doluit nec ergo non aestimasse quod aestimavit quia non ex alia tam doluit per casum vel si ex alia causa hoc non est communiter dictum secundum concedo quod ista qualitas praefuisset sed quod non fuisset gaudium seu dilectio quaero a quo produceretur ista passio et non inveniretur a quo nisi a verbo viso et hoc quidam ex illis concedunt sed hoc inprobat firaf in conlusione sua biblica quia ex ista ratione sequitur quod creatura potest necessitare deum egisse in praeterito sive in praesenti ista quod de a delectione esset in potestate creaturae facere quod deus eam egit vel quod deus eam non egit et consequentia patet quia potest inpedire b ante adventum b revelati sic b tale aliqud fore quod in verbo ponitur hic ostendi fore cuius fore potest per liberam vel voluntatem creature inpederi et si inpediat b ergo b non ostendebatur fore in verbo et tunc sequitur deum produxisse a secundum illam responsionem

praeterea si aliquod agens egit in de consequenti non cessando ab ista actione sed cessando ab actione a non potest non produxisse a cum ex cessatione sequatur quod egit a erog non potest non produxisse a lapso tempore in quo produxit a

praeterea causa determinatum est a parte rei a quo a fuit quam determinatum est quod a fuit ergo non magis non potest fuisse productum ab ista revelatione quam non potest fuisse productio

praeterea si aliquis per talem actum voluntatis vel delectionis meruisset vel demeruisset sequitur quod potest nunc meruisse vel non demeruisse quod non videtur intelligibile immo sequitur quod si propter meritum tale fuisset unus praemiatus et alter propter demeritum tale punitus quod nunc posset alter non fuisse punitus vel quod posset fuisse punitus sine culpa et quod alter non posset fuisse praemitatus vel saltem fuisse praemiatus absque merito quae sunt nimis absurda et patent consequentiae quia nullus potest videri per actum qui non producitur ab eo

praeterea si creatura ex tali revelatione habuisset voluntatem occidendi hominem et occidentibus sequitur quod iste potest non fu?se homicida et quod nunc potest iste facere quod deus istum occidit quod videtur inconveniens sed forte diceret aliquis quod iste qui praevideret aliquid in verbo foret beatus necessario et ideo non posset male facere et ista illa convenientia non sequuntur nisi ex impossibili ista fuga est quod sit sermo de occisione licita ex causa ostensa in verbo

praeterea et si esset necessarium de facto quod non credo inquit iste et bene quod videns aliquid in verbo sit bonum ista quod non possit peccare verum tamen hoc est inpertinens per se ad hoc quod praeteritum potest non fuisse et ideo posito quod talis posset peccare stante visione non sequitur inpossibile illud ratione illius suppositi et ideo potest supponi secundum modum arguendi philosophi et commentaris capitulo de vacuo commento 11 et de tempore commento 7 ad probandum enim motum naturalem non posse fieri in vacuo supponit medium cuiuscumque subtiliter esse quod tamen est impossibile sed inpertinens

Et ad probandum tempus non esse essentialiter motum caeli supponitur plures caelos esse quod tamen est inpossibile sed inpertinens et de tali modo arguendi dicit commentator in fine illius commenti 7i frequenter utitur aristotele et plato haec responsio non sufficit

4o videtur mihi quod sufficit ad solvendum dictam difficultatem dicere quod haec sit necessaria angeli fuerunt beati hanc contra viam quorumdam et modernorum et etiam antiquorum dicentium quod hic deus potest angelos destruere qui sunt de facto beati nec etiam ab eis auferre istam rem quae defecto eorum est beatitudo quia adnihilare creaturam iustam vel sibi subtrahere sine culpa sola sua et alia talia facere ut dicunt et si non repungnaret potentiae dei inquantum est potentia repungnat cum potentiae dei inquantum est summa bonitas summa benignitas et summa misericordia et pro hac responsione facit ut videtur illud quod dicit magister libro 1 distinctione 43 capitulo 3 nam dicit quod augustinus ex primis ista universalia dictum loquentis ad loth genesem 19 non possum quisquam facere donec illo introeas dicit sic non posse se dixit quod sine dubio poterat per potentiam non per iustitiam hoc inquit non sufficit quia aeque faciliter defenderem errorem prohibitum dicentem quod quidquid deus agit agit necessitate negatur nec quod in uno iocha possit aliquid aliter quam de facto operatur et operabitur consequens est falsum quia iste est error quem in proposito reprobat magister quidam inquit de suo sensu gloriantes dei potentiam sub mensura coartare c?onati sunt cum enim dicunt hoc usque potest deus et non amp? quid hoc est eadem quam eius potentiam quae infinita est concludere et restringere ad mensuram aiunt enim non potest deus aliud facere quam faceret nec modo facere quod illud quod fecit vel aliquid praetermittere de hiis quae facis

Et ponit rationes multas sic opinantium et solvit etiam probat in fine de auctoritatibus et rationibus conclusionem contrariam probatio primae consequentiae pari enim ratione diceretur quod necessario salvavit petrum et dampnavit iudam quia licet oppositi posset de potentia quatenus potentia est non tamen de misericordia et licet potuisset salvasse iudam vel non dampnasse de potentia quatenus potentia est vel misericordia non tamen inquantum iustitia est et sic de singulis et quod licet potuisset mundum non creasse quatenus voluntas non quatenus communitatam bonitas scivit melius mundum fieri quam non fieri

praeterea haec via includit opposita sicut est via platonis qua ponit mundum necessario ab alio et possibile non esse de se si enim deus potest aliquid de potentia sua quatenus est potentia ergo deus potest illud nam ex opposito si non potest illud nec de potentia quatenus potentiam nec quatenus non potentia potest illud nec undecumque sed si non potest aliquid per iustitiam vel bonitatem quatenus bonitas cum non possit aliquo modo non esse bonus nec etiam non esse iustus et si debet operari huius nullo modo poterit facere illud poterit ergo et non poterit facere illud quae sunt opposita

praeterea voluntas dei et potentia et misericordia idem penitus ergo sic si aliquid potest de potentia inquantum potentia absolute poterit illud nec obstabit ipsamet inquantum misericordia vel iustitia

praeterea sic arguit firaf licet respondeo in scolis tenuit illam responsionem haec responsio in proposito puncto non solvit materiam argumenti quia dato quod deus non possit facere quin angeli qui de facto fuerunt beati fuerunt beati prius iam et quin semper habituri fuit securitatem suae beatitudinis cum deus revelaret alicui creaturae rationali aliquod aliud futurum contingens propter quod ista creatura hanc gaudium et reddit totum argumentum quod illud gaudium potest numquam fuisse quia possibile est illud non fore ad hoc quod tamen de facto fuit revelatum et per consequens post revelationem possibile est ad hoc quod ista creatura non aestimavit illud fore et ita sequitur quod possibile sit aestimationem futuri boni nichil apponere de gaudio secundum primam responsionem vel secundum aliam quod gaudium de praeterito potest adhuc numquam fuisse gaudium et quod iste qui maxime doluit etiam a principio mundi potest adhuc numquam voluisse quae sunt prius improbata

praeterea ad conclusionem illam arguo levi modo quia omnem rem quam deus libere produxit et libere conservat potest adnihilare quia quaecumque voluerit dominus fecit etc sed omnem rem a se distinctam libere etc ergo minor probatur quia si non libere mere naturaliter et ille est error philosophicus et a patet ex articulo fidei de omnipotentia et ex multis scripturis

Item augustinus de libero arbitrio capitulo 8 dicit in principio quod deus totam substantiam quam de nihilo fecit potest redigere in nihilum

Iuxta dictum istorum pono conclusionem quae videtur dicto illi similis sed est multum dissimilis valet quod deus non potest destruere bonum angelum nec aufferre beatitudinem nec angelus nec aliquis beatus potest beatitudinem suam amittere nec desinere esse beatus et sic de similibus quaelibet istorum probatur in propositionibus de possibili praedicatum appellat suam formam ergo si haec vel ista alia similis esset vera deus potest isti angelo auferre beatitudinem oportet quod ista posset aliquando fore sicut significat haec de praesenti habens formam praedicati prioris deus aufert angelo beatitudinem haec autem includit contradictionem igitur et prior probatio assumpti quia si non ponatur in esse constat autem quod huic angelo non aufert beatitudinem nisi iste angelus habeat beatitudinem et si iste habet beatitudinem ipse est beatus et si est beatus nunquam carebit beatitudine vel desineret esse beatus hic enim ex supra positis significat affirmatio huius termini deus de aliquo et pari ratione habet dici quod nullus potest finalem perseverantiam amittere st sic de multis aliis

Et si dicas quod ad oppositum videtur esse augustinus 11 de trinitate 12 capitulo quis enim inquit se in actione proven c tuque iustitiae perseveraturam usque in finem sciat nisi aliqua revelatione ab illa fiat certus qui de hac relantenti iustoque iudicio non omnis instruit sed neminem fallit

Sed si non finalem posset perseverantiam amittere non esset dictum esset istud verum Responsio non vult plus dicere nisi quod nemo scit utrum finaliter perseveraturus iniustitia nec de hoc habent assecurationem nisi per revelationem assecuretur sed ex hoc non sequitur quod haec sit possibilis aliquis amittit finalem perseverantiam amittere et quod in talibus ut praedixi praedicatum appellat suam formam

2o probo idem sic quia licet perseverantiam possit quis amittere et licet beatitudinem possit quis perdere et licet beatus possit a deo anihilari probatio tamen quod beatus non potest perdere beatitudinem quia haec non diceretur nisi praecise propter hoc quod ille vel ille potest perdere hanc rem et haec res est beatitudo ergo ille potest demonstrato beato perdere beatitudinem sed haec ratio non valet cum sic ibi figura dictonis quia ista arguitur ibi per omnia sicut in multis casibus ubi notum est esse figuram dictionis non enim sequitur deus se solo potest in sorte causare actum dilectionis super omnia et iste actus est meritum ergo deus se solo potest in sorte causare meritum nec sequitur deus potest totaliter causare in sorte istam volitionem et ista volitio est peccatum mortale ergo deus potest totaliter id est sine coactione sortis causare in sorte peccatum mortalem similiter in illis de praeterito et futuro demonstraretur aliquis qui nunc primo sit albus vel nec primo sic ep?c qui tamen prius fuerit non sequitur iste fuit ille hoc et iste hoc est albus vel ep?c ergo iste homo fuit albus vel fuit ep?s et sic de similibus et tamen constat quod utrobique est similis defectus ergo non plus valet sic arguere in proposito quam in talibus Causa autem in omnibus istis est quia arguitur ab absolutis ad connotativa posita prius verbum de possibili vel de praeterito vel de futuro et in talibus non est necessarium discursum tenere ex forma ergo ratio illa nulla est

Contra ponatur quod aliquis voveat quod numquam perdet perseverentiam in virginitate vel in religione de modo semel labatur informationem vel in aposta?am quaero aut perdit perserverantiam quam permisit vel non si sic habetur propositum quod aliquis potest perdere perserverantiam quia pari ratione posset per dei beatitudinem scilicet angelus vel non et tunc talis non fregisset votum suum quo dest absurdum

Praeterea pari ratione deus non posset revelare aliquid fore quod non erit quia eo ipso quod non erit non esset revelatum haec enim est inpossibilis aliquis est revelatum fore et non erit sicut et haec aliquid quod est futurum non erit sed consequens est falsum quia deus potest revelare antichristum fore et antichristus non erit sit ita igitur potest revelare antichristum fore qui non erit

Praeterea stant simul quod aliquid revelatur fore et tamen quod illud possit non fore ergo pari ratione stant simul quod aliquid non erit et quod possit revelare fore sic tale a poterit ergo deus revelatum a fore quod a non erit et tamen secundum praedictam hic non esset possibile sicud nec haec est possibilis deus revelat aliquid fore quod non erit quia licet stent simul quod non erit et tamen revelabatur / fore quia potest esse quod iam fuerit vel sit cum non stant simul hoc revelabatur fore et tamen hoc non erit

ad primum dicendum quod si talis in vovendo intenderet tantum facere votum sicut praetendunt verba ad uim sermonis talis nec frangeret votum suum nec frangere posset votum illud nec votum esset sit rationale sed di?sorium solummodo quia tum si meritorie et laudabiliter aliquis ita voveret talis non solum iret ad vim vocis sed obligaret se ad semper continendum et ad propter totam vitam suam in religione permanendum et certe contrarium huius in uno lapsu vel una aposaia faceret et ideo frangeret votum suum

ad 2m assumptum est distinguendum secundum 9 et 8 et verum in sensu composito et falsum in sensu diviso et contrarium non probatur nisi in sensu diviso nam copulativa istum tantum sensum exprimit et per idem omnino patet ad 3m

aliter ergo dicendum est ad difficultatem principalem sicut supra in principio argumenti quod haec non est modo necessaria sed contingens gabriel fuit beatus et quod similiter est ad hoc contingens ista beatitudo fuit

Et ad argumentum in contrarium cum supponitur primo quod ista securitas non sit aliud quam clara notitia in verbo dicendum quod satis possibile est quod ista securitas sic notitia non in verbo et etiam forte possibile est satis quod securitas beati sic notitia in verbo non autem per illum modum superius insentum inprobatum valet quod eadem simplex visio verbi nunc sic notitia quod aliquid erit et nunc non vel quod eadem notitia manebit possit esse iudicium quod a erit et non esse iudicium quod a erit quia hic est inpossibile sicud est superius probatum

Securitas aut igitur est ponenda vel unum iudicium a deo bono inpressum vel aliter mereantibus signis exterioribus modo communis revelationis tam cum quod iudicium non sit visio verbi vel alio modo unum iudicium huius quod etiam sit visio verbi sed tunc illud iudicium quod simul est huius iudicium et visio verbi non posset alias solummodo esse visio verbi propter causam superius tactam et illud iudicium est firma et indubitata credulitatis beatitudinis non autem evidens notitia nec ab aliud poterit dici clara notitia nisi quia nihil dubietas habet admixtum et nisi quia est clara dei visio non autem est clara et evidens adhaesio eo modo quo scientia proportionatur dicta vel intellectus principorum est evidens et clara adhaesio illud autem iudicium non potest simul esse in potentia nata iudicare per eam et non esse huius iudicium potest tamen esse et non esse revelatio vel esse et non esse securitas quia si sic revelatio vel securitas vera est adhaesio hoc autem est ad hoc contingens scilicet haec notitia si est verum iudicium vel securitas vel revelatio sed gaudium vel gradus gaudii non ex igitur veritatem sed sufficit primitas iudicii excludens omni haesionem et dubitationem et bene volo quod sit iudicans habet maius gaudium quam sit non iudicaret sicud dicunt auctoritates beati non quidam quo magis gaudeat beatifice essentialiter quia secundum augustinum si te et ista non pp?a illa beatior sed magis beatifice gaudebit accidentaliter sine gaudio actualis beatitudinis quod est gaudium de animis a deo sicut est gaudium propter securitatem beatitudinis essentialis perpetuendae et quia illud crementum gaudii vel gaudium proveniens ex assecuratione non provenit ex illa ex eo quod ipsa est securitas sed per hoc quod ipsa est firmum iudicium potest autem illud iudicium esse securitas et potest non esse securitas et ideo satis est possibile quod habens securitatem huius et non habens talem securitatem ceteris paribus hanc aequale gaudium quia duo tales possunt habere gaudium quia duo tales possunt habere aeque firmum iudicium de perpetutitate beatitudinis et posset esse quod unus vere et alias erroneae sic iudicaret sed ad hunc intellectum non fuit istud ab animis praeconcessis sicut patet unde planum est ap? istam responsionem tuam quod haec consequentia nichil valet haec est contingens haec securitas fuit ergo haec est contingens illud gaudium fuit vel ergo in tali gradu fuit

Ex hac responsione sequitur haec finalis conclusio quod licet aestimatio praehabita respectu futuri non possit non fuisse nec etiam non fuisse aestimatio quod illud foret potest tamen non fuisse securitas quod illud foret nec praevisio nec praescientia et sic de similibus sed contra hoc arguit firaf in questione biblica sit si per solam visionem verbi praesciatur aliquod futurm delecabile fore sive b tunc nulla causa est aestimandi b fore sive ipsum esse adeptimur b nisi quia relucet in verbo ergo si sic non reluceret in verbo omnino non et aestimatum ergo si tollatur praescientia tolletur aestimatio Item si ista aestimatio non potest non fuisse aestimatio et praescientia tolletur aestimatio

Item si ista aestimatio non potest non fuisse aestimatio et praescientia potest non fuisse praescientia ponatur tamen utrumque scilicet quod ipse non praescit b fore nec se adepturum b et tamen aestimat hoc et haec dico semper per simplicitate visionem in verbo et sequitur quod aestimat illud quod non apparet sibi verum quod est impossibile et consequentia patet quia ablata praescientia et ponendo b non fore non apparet sibi verum quod ipse adipiscetur b cum nullam evidentiam habeat ad hoc quoniam potius deberet dici quod hic appareret sibi falsum et suum oppositum verum

praeterea quando aestimat se adepturum b et non ex visione in petro autem aestimat illud tamquam aliquid per se apparens et hoc non cum sit falsum aut aestimat hoc propter aliam cognitionem et hoc non sicut ponitur quia non habet cognitionem nisi in verbo et mediante ista non aestimatio cum ista non repraesentet b fore sed magis b non fore aut aestimat hoc libere quia vult et sequitur quod aestimatio sic in libera potestate contra philosophum 2o de anima in fine immo sequitur quod homo potest libere aestimare quod tamen est falsum quodcumque falsum quod manifeste falsum est

ad primum istorum neganda est consequentia quia visio in verbo non est isto modo quo iste ymaginatur quod homo legeret quasi in libro per unicum actum simplicem videndi Sed alio modo sicut post tangam in una quaestione ille enim ymaginatur quasi cuilibet videndi verbum offerentur clare cognoscenda sine alio actu omnia deo nota complexe et ita ipsemet tenuerat in lectura sed istum modum nego et tunc nullam habet evidentiam argumentum

ad 2m dico quod non sequitur quod aestimet illud quod non apparet sibi verum si tamen de hoc cogitet utrum sic verum vel non quia sau aestimatio seu iudicium est apparentia quae est ibi et non alia et constat quod tunc iudicat illud esse verum ergo sibi apparet quod sit verum si quaeras unam apparentiam quae sit evidentia talis omni est ibi tamen illud iudicium ex praecedenti quaestione tantum sic quaedam fides seu credulitas quae nullam quaerit evidentiam sed firmitatem dubietatis naturaliter exclusivam

ad 3m dicendum quod aestimat illud personam aestimationem a deo sibi inpressam sibi apparens si solummodo sive pluri tradita dici debeant illa apparentia sed ap?us loquitur modo contrario non quod termini compositionis conformis tali iudicio seu aestimationi nati sint facere aliam evidnetiam quod sit illa sicut illa propositio significat sicut ille ymaginatur debere esse unde sibi dicendum est quod ibi nulla est apparentia obiectiva seu ex parte obiecti praevia illi iudicio ex qua oriatur ille error et oppositum ille ymaginatur quasi ista esset in proposito sicut cum ad visionem baculi cuius una pars est intra aqua alia extra supra apparet nobis velimus volumus baculum frangi et in expertus contrario conformiter illi apparentiae iudicaret sed in proposito non est sic deus enim immediate non ut ista loquatur per modum praecise obiecti sed sicud causa voluntaria omnipotens causaret sine omni medio causali in illo casu visionem sui quae simul esset iudicium vel aestimatio huius et dico ulterius quod ista visio repraesentat b fore nec potest oppositum repraesentare sicud ille credit et accipit quia cum sit signum mere naturaliter significans non potest et per se significare nisi quod per se significat et repraesentat nec est etiam in potestate voluntatis stante ista visione in ipsa subiectiva aliter iudicare sive b erit sive non

ad argumentum principale satis patet 2o ex responsione inferente 6am conclusionem

ad formam vero neganda est 2a consequentia argumenti et causa satis extitit assignata

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7