Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 8

Quaestio 8

Octavo quaero utrum gabrieli potuerit in verbo verbi incarnatio revelari

et videtur quod non quia si sic sit igitur ista quod deus revelaverit suam incarnationem suam gabrieli et hoc praecise in verbo ista quod ex ista revelatione gabriel venisset ad mariam et non ex alia causa et quod locutus fuerit ad eam sicud dicit scriptura tunc arguitur pro tempore medio inter salvationem beatae virginis et cuius in quo ipsa concepit sub hac forma christus non est incarnandus ergo gabriel non vidit christum fore te incarnandum ista consequentia patet et in illo tempore medio erat necessaria quia verbum non repraesentavit gabrieli aliquid fore nisi illud quod fuit futurum et antecedens fuit contingens in illo tempore medio quia tunc incarnatio fuit futura et per consequens tunc illam potuit deus libere non fecisse et non tunc voluisse omnino ergo hoc consequens in isto tempore medio fuit contingens gabriel non vidit christum in verbo esse incarnandum et si hoc ergo gabriel non venit nec venire voluit ad mariam nec salutavit eam haec consequentia patet per positum quia gabriel aliam causam veniend ad mariam non habuit nisi quia vidit in verbo dei fi?m incarnando ergo si non vidit hoc non venit ad eam et illud alias in illo tempore medio loquamur ac si nunc esset hoc contingens ut articulum est ergo consequens est contingens scilicet quod venit ad materiam vel quod eam salutavit sed ultimum consequens est inpossibile certum est ergo primum antecedens de potestate dictae revelationis haec primo mihi videtur quod non sufficit dicere quod licet de facto venerint quia vidit etc tamen in isto medio satis est possibile quod venerit ex alia causa contra istud fuit tunc futurum contingens extrinsecum revelationi ergo potest revelari exprehabuit

Respondet enim aliqui quorum unus est firaf in lectura quod nullo tempore medio ista consequentia non valet gabrile non vidit in verbo christum fore incarnandum ergo non venit nec voluit venire ad beatam virginem nec eam salutavit quia licet de facto non venerit ex alia causa semper tamen in tempore tempore medio possibile est quod alia de causa venerit et ex hac quae est contingens ex ista tam non venit non sequitur haec quae est inpossibilis pro tunc gabriel non venit ad eam nec eam salutabiliter et ideo concedit ulterius firaf sicut oportere frequenter quod in illo tempore medio fuit haec contingens gabriel fecit ista facta non videndo nec aestimando deum fore incarnandum sed auctoritate propterea ex simplici cognitione incarnationis et mariae et aliarum realiter visarum

Sed quod ille modus probandi non sufficiat probatum est in quaestione praecedente quia constat quod gabriel non fecit ista sine cognitione alia si ergo possibile est ad hoc quod sine ista possibile est adhuc quod alia alia vel ergo quod alia complexa vel alia stu aliis incomplexis id est non componendo nec dividendo si alia complexa arguitur sic si illud peritus in oppositum esset praesens si haec nunc sic possibilis gabriel heri propter aliud iudicium fecit haec fecit quantum illud iudicium quo quod secundum veritatem iudicavit filium dei fore incarnandum sic quod secundum veritatem non habuerit herit aliud iudicium complexum quam istud vel aequivalens ergo ad hoc est possibile quod gabriel heri habuerit aliud iudicium quam illud et non nisi per visionem in verbo quia quidquid iudicasset alio iudicio non posset ex tunc non illo modo iudicasse etiam secundum quod ille ergo possibile est ad hoc quod gabriel heri habuit aliud iudicium quam illud et mediante visione verbi et non est hoc modo magis possibile de uno tali iudicio quod secundum veritatem non habuit quam de alio scilicet quod haberi iudicasset mediante visione verbi cum verbum omnia aequaliter futura repraesentet fore ergo sequitur quod nunc sic possibile de quodam in deo possibile mediante visione verbi quod secundum veritatem heri non iudicavit quod ipse heri iudicasset per visionem in verbo et ista sequitur quod haec non sit contingens gabriel heri vidit in verbo vel iudicavit fore suam poenam vel miseriam aeternam et per consequens quod heri doluerit et fuerit miser consequens videtur inpossibile Similiter pari ratione sequitur quod haec nunc sic contingens gabriel vidit heri in verbo vel iudicavit filium dei non esse incarnandum et per consequens haec est nec possibilis gabriel est mentitus cum asseruit contrarium et secundum hoc contra conscientiam suam quia non potest esse quoniam ipse dixerit ma?e filium dei esse ex ea incarnandum consequens videtur absurdum et inpossibile ergo alias non est contingens ergo non est possibile quod propter aliam causam venerit quam quia vidit vel iudicavit filium dei fore incarnandum sicut patet secundum veritatem fecit a iudicavit

Et illud confirmatur quia si ille qui alia vidit vel iudicavit in verbo pro tempore huc usque praeterito vidisse potest in illo tempore alia quam vidit vel iudicavit non vidisse nec iudicasse nec est possibile quod ille qui vidisset a principio mundi vel iudicasset aeternam suam miseriam sibi futuram posset semper vidisse vel iudicasse se semper futurum esse verum et per consequens esset adhuc possibile quod iste qui semper fuisset beatus semper fuisset miser a principio mundi et econtra

praeterea secundum praedictam responsionem sequitur quod etiam isto tempore medio fuisset in potestate beatae virginis quod gabriel praehabuisset aliam notitiam complexam quam habuit quia potest non assensisse nuntio forte quia non videtur quod venisset propter aliquam notitiam complexam sicut arguere in alia parte argumenti ergo si beata virgo potuit fecisse quod non venisset propter hoc quod sic iudicavit complexe quod scilicet christus sit incarnandus sed propter aliam ergo beata virgo potuit post salvationem fecisse quod aliam notitiam complexam habuisset quam habuit vel aliter complexe iudicaverit quam iudicavit quod videtur inpossibile quia non videtur maior ratio ut prius argumentum est de uno alio iudicio tali quam indifferenter de quocumque etc

praeterea tunc beata virgo post salvationem angeli ponit fecisse quod gabriel numquam praecredidisset filium dei incarnandum consequens est falsum ut videtur ergo

Si alia incomplexa solum hoc argueret gabrelem vel fatue fecisse vel ignoranter vel mendaciter talia verba virgini expressimisse nullus enim recte et secundum bonam conscientiam potest fingere se nuntium multa nuntiando et crede faciendo auditores ab eo nuntiantis nisi sciat vel credat ita fore sicut nuntiat vel nisi habuerit super hoc praeceptum dei de sic faciendo ergo gabriel non potuit talia rationabiliter nuntiare ex sola notitia incomplexa sine dei praecepto quod taliter nuntiaret similiter ipsemet repudiavit hanc responsionem sicud irrationalem in sua quaestione biblica sed hoc forte aliter dicetur sicut tenuit magister migellus quod eadem actu videndi quo videtur creatura in verbo vel praescitur esse futura potest videri non esse futura et breviter quidquid placuerit verbo in se ostendere formi vel non fore sicut deus videlicet istam creaturam esse futuram et tamen pro eodem instanti et per eandem visionem potest praevidere eam non esse futuram sive suam privationem esse futuram similiter etiam quantum ad delectationem consequentem praescientiam alicuius futuri dici potest et habet dici consequenter quod ista delectatio quae est respectu obiecti beatifici est etiam respetu istius re?ti et similiter respectu cuiuscumque alterius delecta vel visi in verbo et similiter de actu amoris et ideo volitio et similiter delectatio quae est respectu alicuius talis revelanti potest non fuisse respectu illius ymo potest fuisse respectu sui oppositi sive privationis sicut potest esse visio et tunc ad difficultatem cum concluditur quod a potest non fuisse sic a gaudium vel delectatio quam angelus habuit ex hoc quod praevidit filium dei incarnandum dicitur quod non sequitur sed solum sequitur quod a non potest non fuisse delectatio respectu b obiecti sic revelanti et idem dicitur de actu amoris

Sed haec responsio non est vera nec simpliciter sed solum secundum quid evacuat difficultatem nec differet ab ista supra posita quae posuit hoc fieri per verbum met formaliter ubi in hoc nisi in hoc quod illa ponit quod talis visio est verbum dictum et idem dicit de actu amoris proportionato illi visioni et etiam de delectatione

Sed ista responsio ponit quod ista non sunt verbum divinum sed accidentaliter in mente beati et minus consequentis quoad hoc

Quod autem non sit vera probatur primo quantum ad hoc quod dicitur quod beatus moriente visione potest nunc vidisse heri oppositum sive sive privationem istius quod praevidit heri fore ergo iste potest nunc vidisse heri aliud quam ista demonstrando omnia quae vidit per talem visionem heri nec est maior ratio de uno non viso heri ab ipso quam de alio scilicet quod modo potest illud vidisse tum verbum aequaliter repraesentet omnia et sua visio possit esse respectu cuiuscumque visibilis secundum hanc rationem ergo poterit beatus modo vel statim vidisse heri se fuisse dampnandum perpetuo ex quo sequitur quod potest fuisse heri miser ex deductione anselmi de casu dyaboli capitulo 21 sive voluntatem suam dampnationem praevisam sic sive voluntatem non videtur possibile secundum cursum naturae esse quod aliter aliquis certitudinaliter cogit sibi magnum et displicibile malum imminere sine tristitia et displicentia immo non curans de hoc fatuus uteretur vel potest immediate argui nam ex datis nam ex quo ista visio quae fuit respectu contingentis ante ad eventum illius futuri potest esse respectu sui oppositi sequitur quod beatus per visionem qua videt se semper fore bonum et fore et vidit potest vidisse se semper fore miserum sive dampnandum cum dampnatio sit privatio beatitudinis et aeterna dampnatio privatio aeterne beatitudinis et ita potest nunc heri fuisse sicut deducit anselmum immo sequitur quod potest nunc heri doluisse cum naturaliter ex praevisione miseriae sequatur dolor sed hoc non videtur intelligibile scilicet quod ille qui heri non doluit potest nunc heri doluisse quia tunc quod heri quis doluisset vel gauvisus fuisset penderet a futuro quod non videtur intelligibile nec valet dicere quod deus non potest dampnare istos angelos quia saltem hoc non repungnat divinae potentiae inquantum talis sed potentiae dei inquantum huius non repungnat facere praeteritum non fuisse ergo inconveniens illatum non sequitur propter illud positum sed propter datum Item anselmum de casu dyaboli capitulo 8 vel praeargumentum fuit dicit quod deus creaturam quamlibet fecit de nihil adnihilaret potest

Item sequitur quod postquam ex tali visione gabriel dicit beatae virgini ecce concipies etc ante contemplationem fuit possibile quod gabriel mentitus fuisset beatae virginis affirmando falsum scienter hoc patet quia in illo tempore medio fuit possibile quod gabriel illa hora qua sic dixit beatae virgini praevidisset deum non fore incarnandum secundum istam potentiam et ista affirmasset sibi falsum scienter et per consequens pecasset cum mendacium sic peccatum enchiridion capitulo 13 et 16 et 17

Praeterea sequitur de christo pro tempore medio inter tempus sudoris sanguinei et tempus mortis et tunc non potuit non doluisse quia potuit non habuisse causam doloris ponit enim secundum illam potentiam praescivisse se non habiturum aliam poenam et ille sequitur quod iste sudor tunc potuit non fuisse productus et ista praeteritum tunc potuit non fuisse

Praeterea non suppono quod naturaliter ex aestimatione vel saepe delectabilis et commodi sequitur delectatio et ex aestimatione privationis illa naturaliter sequitur tristitia si igitur sic possibile post aestimationem habitam respectu talis delectabilis quod iste non habuit aestimationem istius sed aestimationem respectu suae privationis immo praescientiam ut ponitur sequitur quod post talem delectationem factam sic possibile quod iste non fuerit delecatatus aliunde nisi ex ista aestimatione respectu istius delectabilis vel tristitiam ex simili causa tantum

Item isti dicunt quod consimili modo potest deus communicare actum amoris proportionalem praedicto actu visionis de quo etiam proportionaliter secundum eos dici habet sicut de actum visionis praenotato quantum ad actum voluntatis qui ponitur conformis voluntati dei ista quod per illum possit quis nolle quod voluit sicud deus potest per se ipsum videtur sequi primo quod habens talem volitionem potest primo esse amicus respectu alicuius et postea immo tunc erit eius inimicus sine omni mutatione suae voluntatis et quod non videtur intelligibile nisi de deo cum hoc quod est contra augustinum 5 de trinitate in fine et tamen secundum istam ista esset quo ad hoc de volitione creata conformi visioni in verbo de qua prius respectu obiectorum saltem de possibili sicut de volitione divina ergo illud non est dandum

praeterea stat difficultas de sudore christi quod ille non potest fuisse quia christus potest non doluisse seu mortem non sit i?et imminere timuisse et loquor pro tempore medio ante mortem et similiter sequitur de factis gabrielis quia illa possunt non fuisse quia ipse potest istos non voluisse facere secundum istam responsionem Similiter sequitur quod occisus potest non fuisse occisus quia potest esse quod occisor non habuerit voluntatem seu volitionem respectu occisionis similiter sequitur quod castrum editum ex tali volitione potest non fuisse quia potest illa voluit non fuisse respectu illius sicut fuit argumentum supra contra consimilem responsionem et ista essent cuilibet homo rationali causa theologo quam philosopho irrationabilia ad concedendum n isi on ut dicit firaf aliquis esset ita fatuus et stultus quod diceret de occisione praeterita quod posse non fuisse occisio et de motu quod posset non fuisse motus postquam factus est et sic de similibus quae dicta erat nimis puerilia et asimma et ideo ab omni homine rationali repudienda

praeterea ponatur aliquem meruisse per talem volitionem et sequitur quod potest meruisse quia semper argueretur pro tempore medio ante productionem revelanti voliti et cuius revelationis

praeterea ponatur aliquem voluisse illud revelatum non fore contra illud quod sciret diu velle et sic cecidisse a caritate et sequitur quod potest recte voluisse quod potest esse quod sua voluntas fuit conformis divinae voluntati et ista potest ut sua caritas non fuisse corrumpta quod est manifestus et inpossibile

Sed hic posset dici sicut respondet firaf in simili in lectura quod nullus deberet aliquod tale futurum revelatum velle absolute et si videret deum illud velle quia non est in potestate sua utrum volitio sua sit recta vel non recta cum hic dependeat a futuro contingenti et ideo peccat sive illud velit sive illud nolit

Sed contra secundum illud nullus posset velle suam beatitudinem quod est nimis absurdum cum nullus possit esse beatus qui non velit suam beatitudinem secundum anselmum de casu dyaboli capitulo 12 et consequentia patet quia illud quod habet sicut beatitudo pendet a futuro quia si non erit semper beatus numquam fuit beatus cum non sit beatitudo vera nisi sic aeterna 5 de trinitate distinctione et 11 super genesem et 13 de trinitate capitulo et 7 et locis infinitis

praeterea ex quo ista volitio quae sit est indifferens quod ista probat esse volitio alicuius obiecti et etiam potest esse et fuisse voluntatio eiusdem sicut et potest divina volitio est pura creatura secundum hanc viam sicud quaelibet alia nostra ista videtur de qualibet alia volitione qua volimus aliquid fore quod ipsa possit esse et fuisse pro tunc quando sic volumus volitio oppositi sicut propositi et sequuntur inconvenientia multa maxime si talis volitio sequatur iudicium similiter indifferens ad utrumque oppositorum de possibili illud posset patere volenti deducere perm?tas speciales similes ante tactis

contra istam responsionem possunt dici m?ta media superius tacta contra alias evasiones in hac mandata similiter ipsemet repraesentavit hanc responsionem sicut irrationelm in sua quaestione biblica

dicendum ergo sicud prius quod dev et revelare in verbo gabriel filium dei esse incarnandum non est nisi causa re i in gabriele unum actum qui simul sic visio et firma credulitas vera quod filius dei fuit incarnandus et hoc concedo potuisse a deo fieri hoc est ergo videre in verbo videre verbum et per illam visionem vere sine omni haesione iudicare ista fore et tunc veraciter ad si propositum quod gabriel ex ista causa scilicet ex hoc quod ita vidit in verbo venerit ad beatam virginem et eam salutaverit potest in illi dupliciter vel scilicet quod ideo venit quia sic credit indubitaliter et firmiter iudicavit et tunc est suppositum rationale nec aliquid inconveniens sequitur dummodo etiam crediderit et voluntatem dei fuisse quod ista nuntiaret

aliter potest intelligi quod ita venerit quod sic vere iudicaverit id est et quia sic iudicaverit partialiter partialiter et quia si suum iudicium erat verum hic enim est dicere quod venit quia vidit quod scivit vel assecuraturus fuit et tunc est suppositum irrationale quia non est in potestate sua scire an potentiam rei an vere iudicet et tunc ultra ad argumentum iusto primo in hac consequentia gabriel non vidit etc ergo non venit sufficit quod firmiter crediderit ita fore ad hoc ut veniret et negatio illam aliam causam non habuit quam quia vidit habuit enim hanc causam quod per visionem verbi quatenus iudicium suum erat firmiter ita foret credidit et haec causa semper fuerit eadem sive viderit hoc in verbo sive non

Et contra hanc responsionem nullum sequitur inconvenientem superius illatorum contra priorem responsionem sed tamen potest argui contra me quod pro isto tempore medio fuerit haec possibilis gabriel erravit gabriel fuit falsus minitius gabriel erroneae et falsae iudicavit in verbo et est dicendum quod licet conclusio non sit possibilis secundum ordinationem dei factam non est tamen inpossibilis secundum dei potentiam absolutam ponendo iudicium in verbo modo a me concesso Sed si poneretur quod verbum posset esse iudicium creaturae quod tamen est apud me simpliciter inpossibile responderem aliter quam respondi et tamen non sequitur quod haec sit possibilis gabriel fuit mendax nuntius positis praecise hiis quae prius est huius ratio quia non dixisset aliquid suam contra conscientiam suam quod tamen requiritur ad hoc quod aliquid mentiatur et ideo si quis concipieret idem per falsum initium et per mandacem non esset concedendum dato quod aliter evenisset quam gabriel nuntiavit quam ipse fuisset falsus nuntius sed solum quod erroneae vel quod errasset

Contra istam tamen responsionem restant adhuc difficultates aliquae propter quas visum est firaf in questione sua biblica quod ostensive demonstrari valeat quod intellectus creatus non potest in verbo cognoscere aliquid fore vel non fore nec etiam aliquid apprehendere praeter verbum id est nihil praeter deum et hoc arguit ipse sic quod nulla videtur res ex eo solo quod eius ydea vel ymago videtur sed per actum visionis verbi quo ad creatam sola eius eius yda vel ymago videtur ergo etc minor patet quia non potest intelligi alia causa videri creatam per actum visionis verbi nisi quia eodem actu quo videtur ymago videretur etiam ymaginatum sed hoc est falsum quia visa ymagine cesaris non propter hoc videtur cesar nisi assumit alia cognitio nec propter hoc quod aliquod speculum videretur et si speculum esset naturalis ymago faciei videretur facies sed sola eius ymago ymmo si propter hoc quia oportet necessario quod principium immediatum cognoscendi sic actus aliquis incognoscente Cum igitur verbum non possit creare esse actus cognoscendi inpossibile est quod verbum divinum sit creaturae immediatum principium intelligendi creatam vel ponendi vere vel false

Praeterea anselmum de libertate arbitrii capitulo 7 voluntas quae est usus tam nervosa est quam nervose volumus sicut visus causa nvervosa est quam nervose et quam nervose videmus et voluntas quae est visus causa multiplex est quam manifesta et quam saepe volumus

sed istis non obstantibus videtur mihi quod oppositum istius conclusionis praeambulae satis est possibile ut creaturas cognosci in verbo intelligitur aliter quam hic ymaginetur quomodo enim aliter salvabitur divisio cognitionis realiter in verbo a earum cognitionibus in genere proportio vel cognitio earum in accidentia ab earum cognitione vespertina et hoc sonant auctoritates innuere augustinus 4 super genesem in multis causis unde capitulo 35 mens angelica pura caritate in hiis verbo dei prius cuncta vidit in verbo facienda quam facta sunt

Item augustinus de similitudinibus capitulo 58 libro 2 bonus perfecta quae deus est sapientia replebitur quam tamen ista perspexerit creare totius naturam videbit

Item habuit 1o posteriorum capitulo ix intelligentiae recipientes irradiationem alium est primo vident in eo omnes res scibiles universales et particulares infinita sunt talia alia huius dicta in originabilibus sanctorum unde videtur irrationabile multis quia animalis audet dicere huius oppositum de igitur cum istis sanctis et doctoribus omnibus et creaturae possunt videri in verbo sed per quem modum est difficile assignare dico tamen ut supra saepe quod per hoc quod a verbo causatur cognitio causa verbi quam creaturae repraesentativa videntur igitur in verbo sicud in causa visionis per eam visa et species in lumine increato sine quo vel cuius illustratione vel intellectu aliter videtur in verbo vel non verbo quia verbum et "lux vera est quae illuminat omnem homo" etc unde etiam res in verbo tamquam in increato speculo non quod in verbo sint quae videntur specialiter verbo sed quod per verbum visum visione verbi appre n ant intuenti nec mirum cum specialem coram oculis positum confitiat visionem realiter positarum visione qua forsan videtur et ipsum specialem videntur et res in verbo in ydeata quia mediate huius visione potest perperendi qualiter res in verbo praedictis modis visa est mutatio quaedam longinqua ac remota verbi sicut ydeatum vel extratum suae ydeae vel exemplaris videntur etiam in verbo sicut insupplente vicem speciei ve habitus respectu creaturae cognoscendae et hoc stricte loquendo quando etiam ipsa cognitione videtur ipsum verbum large autem sive videatur sive ipsum verbum sive non sed iudetur in verbo tamquam in speculo est modus nobis perfectius cognoscibilis pro eo quod hic videntes res per speculum vix non habemus speciem eius in speculo secundum perspecti vos sed potus speculum informatum speciei rei aliter tunc non videndum est mirabiliter actum principium rem videndi etc

et ad primum in contrarium neganda est minor si capiat quod oporteat ista esse potest enim falsa esse sed hoc erit quia tunc vicem obiecti quod ad efficientiam non alio modo eo modo quo posset immediate supplere vicem albedinis in causando visionem albedinis quod albedo immediate videretur a me sine omni actione albedinis ita potest in proposito agere visionem in me quae sic causa verbi quam creaturae alicuius sicut obiecto verbo solo iibi agente visionem et illum modum dicendi nec tangit nec inprobat

ad 2am dicendum quod illud iudicium foret simplex et verum iudicium non falsum licet bene possit esse et fore sit apprehensio falsi sicut etiam dei visio apprehensio est multorum falsorum sed quia non iudicat false ideo non est falsum iudicium simplex in essendo quo iudico hominem non esse asinum est apprehensio quod homo non est asinus sed iudicium contrarii nec etiam iste actus simplex propter hoc quod est apprehensio aequivalens propositioni falsae quoad repraesentationem est falsa vel melius exemplum de sensu quo apprehenditur homo esse asinus et dissentitur eodem actu sed habet modum dicendi non ymaginatur iste in arguendo posse poni tota autem ulterior deductio soluta est in simili in materia alia primae dicendum p an una persona vel essentia possit cognosci alia in cognita

ad c?m concedendum est quod tale iudicium quando causatur naturaliter in quo casu exponendus est commentator et philosophus praesupponit iudicium ipsa et quae habet partes 3 vel duas ipsum tamen individuum simplex est ect

ad 4m concedendum est quod infertur esse possibile et ad primum in contrarium neganda est consequentia et ad probationem fundatur super falsa ymaginatione sicut satis clare est ex praecedenti quaestioni qui non pono esse sed refugio quod idem actus sic primi primo maior unus obiecti et post fiat isto modo fiat maior alterius sicut ymaginatur et per eadem dicta patet quod nec 2o probatio aliquem colorem habet contra meum modum solvendi quia supponit falsum apud me unde haec 4a ratio non fuisset ponenda inter ostensivas quia tantum contra male opinantem procedit

et patet ad 5 procedit enim contra ponentem eundem actum posse nunc esse cognitione huius nunc non esse ipso stante in potentia cognoscitiva cuius oppositum firme teneo de personae obiectis actuum sive amndi sive cognoscendi

6a ratio quam putat ineva?lem nihil omnino valet contra me quia respondebo sibi sicud ad primam contra quam responsionem nihil arguit sed nec aliquid valoris potest arguere sicud credo licet de se probasse alibi idem actus non potest esse distincte diversorum quo habito bene argueret cuius oppositum ego scio esse verum de omni iudicio quo quod iudicamus c distingui ab a b et etiam de actu quo beatus videt deum et iudicat patrem distingui a filio et cum etiam secundum illum omni actu quo beatus intelligi patrem intelligit filium dico iterum quod in praedicto assumit a falsum scilicet quod actus aliquis non possit esse immediate respectu creaturae quo tamen videtur verbum et quod dicis quod nullus potuit hoc dicendo quod hoc falsum est quia okam ponit hoc et nego et quilibet rationalis homo hoc ponere esse possibile fieri deo et quod arguit denominationem illius conceptus nimis pu?lis est contra cum aequivocato solum sit in vocibus vel in signis voluntariis sed sequitur perfectio talis conceptus unde ista ratio solum procedit de iudicio naturlaiter causabili etiam in verbo viso per idem patet per ad confirmationem suam quod nihil omnino tangit me

7a ratio quam accipit ab an?no quod respectu cuiuslibet entis creati potest esse distincta et propria cognitio et propria appetitivo sed non probat quin possit a deo creari actus unus amoris et cognitionis quo distincte plura cognoscatur immo quo si sic in potentia cognitiva oportet ut plura cognoscantur ymmo distincte cognosci nec oppositum dicit an?ns

Ex responsione illius quaestionis et proxime praecedentis sequitur solutio illius communis difficultatis contra possibilitatem revelationum qua concessa solet argui quod tunc esse possibile quod aliquis ista ferventer amaret rem non separatam ab eo sicut unus alius amaret similem rem ab eo separatam ceteris omnibus circumstantiis existentibus paribus consequens est inpossibile quia tunc species aliquid adipiscendi non augeret amorem vel dilectionem quod est falsum et contra augustinum 10 de trinitate capitulo 5 de parvis et capitulo primo de magnsi ubi dicit quod cuiuslibet rei speciem quisque non gerit aut omnino non amat ait tepide amat quamvis quam pulcra sic videat haec ille et quod dicta conclusio sequatur probatur quia ponatur quod sortes et plato sint plures in omnibus conditionibus et quod deus revelet in verbo uterque unum bonum sibi futurum et consimile m et hanc uterque illorum causa intensum amorem respectu sui boni si parati sicut potest ex sua cognitione et specie sua et sic amore sortes a et amor platonis b isto posito haec esset necessaria a et b fuerunt vel sunt amores aequales vel aeque ferventes manifestum est ex posito et hoc esset contingens separatum a sorte non erit et sequitur si paratum a sorte non erit igitur sortes non videt illud fore igitur non sperat illud fore tum quia non sperat illud nisi quia vidit in verbo illud esse futurum tum quia secundum magistrum sententiarum distinctione 26 capitulo primo "spes est certa exspectatio futurae beatitudinis" etc Si eset certa exspectatio futuri igitur si non est futurum non expectatur et etiam capitulo proximo sequenti dicit d magister quod spes non est nisi futuram realiter quae non sunt futura non sperantur et per consequens sicut haec est contingens haec est futurorum ista est haec contingens sortes sperat illud esse futurum vel fore et haec est necessaria a et b sunt amores aeque ferventes igitur haec copulativa est possibilis sortes et plato similiter respectu dispositi amant duo 2m ultimum suum posse aequaliter et tamen unum est speratum ab uno et aliud non est speratum ab alio ceteris omnibus paribus quae conclusio est inpossibilis sicut probatum est igitur primum ex quo sequitur eset inpossibile scilicet quod deus possit revelare futura contingentia

hic proportionaliter respondet firaf in lectura de aequalitate amorum in sperante et non sperante ceteris omnibus paribus sicut respondet ad difficultatem quaestione 7ae de aequalibus gaudiis cum securitate et sine ceteris paribus utrobique cuius ratio tangitur ibi in 6a regula pro conclusione 2a istius difficultatis unde dicit hic quod per se post se est de omni potentia dei absoluta quod sortes et plato aequaliter gaudebant vel amabant cum similibus circumstantiis omnibus omnino nisi quod unus habuit specie et alius non immo quod uterque amat secundum ultimum potentiae suae in tali casu ubi ponitur amor esse ex cognitione praecisa in verbo sed augustinus loquar secundum legem ordinatam et de cursu communi ubi dicit quod illud bonum quod quis non sperat vel omnino non amat vel tepide amat Sed hic potest arguit in contrarium quod haec via sic falsa sicud et ista in distincta simili difficultate quae ponit aequale gaudium haberi cum securitate et sine securitate aeternitatis beatitudinis quod enim vocas cum specie vel actu animae conclusio quo firmiter et indubitabiliter exspectat aliquod bonum sive sua exspectatio talis sit praesumptio et confidentia una seu exspectatio frustranda sive non frustranda vel pro tali exspectatione et cum hoc quod oprtimebitur quod sit exspectatur si per nomen speciei debet quis intelligere ambo haec in secundo sensu in?tta quid mirum quod aeque intense habeat amorem qui sperat bonum aliquod optinere et qui non sic sperat dummodo enim quis habeat istam credulitatem firmam et indubitatam exspectationem alicuius aeque amabilis illud etiam si sic fustrandus sicut si optime bit nam pulchra promissa laetificant fatuos hoc non nisi sperans quod non sperandum esset eo ipso ista immutaretur ad positiones consequentes sicut si foret illud quod sperat quia quod illud bonum habebit vel non non agit illud amorem vel gaudium sed tam iam praesens qui est actus iste subtractus qui vocatur spes si optinebitur illud quod est bonum totale illius actus si autem specie voces talem absolutum actum quo indubitaliter exspectatur tale bonum constat falsum esse quod dicit ille quod talis sperans et non sperans bonum opta n t um sibi futurum poterit ex naturis suis causare essentialem amorem vel desiderium respectu talis boni si cetera omnia sint paria ymmo si cesset sperare ista naturaliter refrigescet et remittetur eius amor respectu talis boni habitus dum sic sperabat sicut remittitur intentio effectus alicuius de praesens a causis pluribus ad subtractionem alicuius istarum causarum ex hac deductione et distinctione patet quid dicendum sit ad difficultatem illam principalem consequens enim illatum tamquam inpossibile est verum et non inpossibile de spe vel speratione 2o modo dicta sed bene est inpossibile secundum naturales causas de spe primo modo dicta sicud bene satis probatur per experientiam quae ponitur in auctoritate augustini ista enim est veritas experta dato etiam quod non esset auctentica quod autem consequens illud sequitur non probatur ad illum sensum sed tantum sumendo sperare pro ut hoc vocabulum significat bene actum talem animae et cum hoc quod anima sic disposita non sit frustranda expecta n to bono i nillo enim sensu satis deducitur conclusio ista et sive es tipsa conclusio vera ut visum est et nihil mali sequitur ex eadem in priori aut sensu sumpto vocabulo eius conclusio in conveniens ab ipsomet s?natur in quaestione beatifica habita pro impossibili ad quod dutit inferendo ibi contra responsionem huic suae similem esse possibile quod duo consimiles habeant naturaliter aequalem dilectionem de eodem pro consimili obiecto quorum tamen alter habet specie adipiscendi illud et alius non sed tantum nudam apprehensionem hoc tamen inquit est manifestum inpossibile quia tunc spes adipiscendi aliquod delectabile non augeret naturaliter delectationem contra experientiam cuiuscumque satis enim experimur quod aliquando non delectamur vel parum de obiecto aliquo delectabili apprehendo simplici cognitione et tamen si illud speraremus adipisci vehementer gaudemus quis enim tantum delectantur cogitando de regno franciae sicut delectaretur si speraret illud adipisci ex quo manifestum est quod spes adipiscendi auget delectationem igitur inpossibile est quod aliquis naturaliter aequalem delectationem habeat de delectabili sperato non sicud alios de delectabili sperato ceteris omnibus paribus in utroque

Praeterea et consimiliter posset argui de dolore scilicet quod alius dolet tantum propter terribile apprehensum non aestimatum sicud alius propter aestimatum et hoc dico naturaliter omnibus aliis conditionibus ex parte utriusque esse aequalibus quod non videtur intelligibile quia si non aestimati illud terribile sibi adveniens adderetur aestimatio naturaliter magis dolet quam prius sicut cuilibet scientia experibilis sibi dicit

Praeterea fiat argumentum de aliquo delectabili quod apprehensum non causat delectionem sine spe adipiscendi illud et reddit argumentum quod ista delectatio sic a potest non fuisse scilicet aestimatio vel praescientia illius obiecti vel etiam fiat argumentum de tristabili quod non causat tristitiam ex sola apprehensione nisi credatur etiam sibi a futurm et procedit argumentum

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8