Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 9

Quaestio 9

Nono quaero circa istam distinctionem 14 utrum per revelationes possibiles fieri in verbo possit quis sufficienter dirigi involendis

et videtur quod non quia si sic sit sermo pro tempore ante mortem christi pro isto tempore creent deus unum angelum et praecipiat sibi sub poena adnihilationis quod non discredat alicui revelando sibi a deo nec quod credat oppositum actus revelandi sed omne et solum revelandum sibi pro aliquo tempore certo credat et revelet sibi deus quod morietur christus in a quo facto assentiat credendo iuxta illud quod sibi praecipitur quo facto credat tempus adhuc haec est vera christus potest non mori in a ponatur igitur in esse quod non morietur in a tunc quaero aut iste adnihilabitur aut non si sic et non nisi pro peccato suo igitur peccat exequendo sibi praeceptum a deo si non igitur christus non morietur igitur non est sibi revelatum quod morietur etc credidit quod morietur igitur credidit non revelatum sibi pro tempore quo sub poena adnihilationis hoc facere non debuit igitur meretur adnihilari

praeterea si sic tunc praeceptio alicui quod conformaret se deo in volito et revelato tali quod deus velit sortem dampnari teneretur sorte velle dampnari quod est falsum sequitur igitur novit sortes dampnari et sortes non dampnabitur igitur ergo iste contra caritatem noluit sortes dampnari nec conformet se et deo involito et per consequens peccat contra praeceptum dei de diligendo proximum sicud seipsum praecesse enim iste sunt possibiles et compossibiles

Praeterea et redit quae in idem si sic ponatur igitur quod deus esset unum angelum perfectum in naturalibus in cognitione creaturarum non tamen confirmet ipsum et revelet sibi deus in verbo quod sortes est peccaturus et recepturus poenam aeternam pro suo peccato futuro et supponatur etiam quod deus praecipiat illi angelo quod nihil credat velit circa dampnationem sortis vel non credat dampnationem nisi quod videbit deum velle vel quod apparuerit sibi rationabile hoc posito habeat iste angelus volitum respectu poenae futurae sortis quam vidit deum nunc velle in a instanti et transeat a instans in praeteritum et sic peccatum sortis ad hoc futurum arguo tunc sic sortes non peccabit n ideo deus non vult ipsum punire pro suo peccato futuro ista consequentia est necessaria manifestum est et antecedens est contingens ad utrumque quia pendet a voluntate libera sortis igitur consequens est contingens ad utrumque et sequitur deus non vult punire sortes et in futuro igitur ille angelicus in a instanti non vidit in verbo deum velle sortes istam poenam futuram ista consequentia nota est quia verbum divinum non repraesentat deum ad velle sortis nisi quod ipse nonluit noluit et antecedens est contingens ad utrumlibet ut probatum est prius igitur et contingens et sequitiur ulterius ille angelus non viderit in a in instanti deum velle istam poenam sortes igitur ille angelus in a instanti voluit aliquid quod non vidit deum velle nec aliunde apparuit sibi rationabile ista consequentia patet quia tenet per medium nunc necessariam scilicet per hoc medium ille angelus in a instanti novit hanc poenam sortes primarum sicud suppositum est et alias est contingens ad utrumlibet igitur et consequens et sequitur ulterius ex supposito iste angelus in a instanti voluuit aliquod quod non vidit deum velle nec aliunde iudicavit rationale igitur in illo instanti egit contra praeceptum dei quia habuit praeceptum quod non vellet aliquid circa poenam sortes nisi quod videret dum velle vel quod iudicaret rationale aliunde et ista sequitur quod ille angelus in a instanti peccat mortaliter et alias est contingens ad utrumlibet igitur et consequens et hoc est falsum quia haec est impossibilis nunc iste angelus peccavit mortaliter in a instanti quia ponatur quod iste angelus statim primo instans a in quo instanti ipse bene voluit fuisset confirmatus propter illam bonam voluntatem conformem voluntati divinae qua voluit istam poenam sortis futuram u tunc si haec sit contingens quod ista nolitio in a sit peccatum mortale igitur hoc est nunc contingens iste angelus propter peccatum mortale est confirmatus iniustitia et beatitudine quia ut suppositum est propter istam nolitionem fuit confirmatus in iustitia et beatitudine sed consequens est falsum et inpossibile ergo et antecedens

ad oppositum per cognitionem acquisitum potest homo regere se in talibus igitur multo fortius per notitiam taliter inspiratam

Circa istam difformitatem potest dubitari primo an sufficiat dicere quod haec consequentia non valet iste angelus in a voluit quod viderit deum velle igitur iste angelus in a instanti fecit contra praeceptum et videtur quod ymmo igitur in a quod non vellet nisi quod videt deum velle et ita videtur rep Nam quod depraeceptio dato a deo postquam fuit praeceptum contingat illud non esse praeceptum probatu quia sicut beatus petrus ponit fecisse quod illud quod christus asseruit numquam illud asserit ita possibile fuit quod illud quod fuit vel est praeceptum a deo numquam fuit ab eo praecpetum sed arguit in contrarium si ra quia ex ista responsione sequitur posito casu possibili quod haec positio sit contingens aliquis fuit dampnatus a deo et punitus tantum sicud dyabolus sine sua culpa quod est inpossibile et probatur consequentia supposito sicut prius quod iste angelus habeat illam revelationem poenae futurae sortis et illud praeceptum similiter scilicet quod non velle nisi quod videbit deum velle et quod ipse voluerit sortes non dampnari nec puniri contra praeceptum et quod propter illud peccatum fuisset punitus sicud dyabolus nunc punitur

hiis positis si haec sit nunc contingens ut dicit haec Responsio ille angelus non habuit hoc praeceptum nam cum haec sit nunc necessaria iste angelus tantum est punitus sicud dyabolus quia secundum veritatem iste non peccavit nisi quia fecit contra praeceptum stante positione prioris casus et ideo sequitur quod haec sit nunc contingens retento semper casu aliquis est punitus sicut dyabolus sine sua culpa quod falsum videtur

Sed huic leviter respondet rep quod concederet conclusionem si illud argumentum firaf non est in realiter natura et hoc arguitur sic posito quod aliquis in principio ecclesiae credidisset non esse futuram ressurrectionem non confirmam et propter illam credulitatem ecclesiae contra articulum fidei de ressurrectione futura per multos iam annos fuisset dampnatus ad hoc posset deus facere quod resurrectio numquam foret ponatur igitur inesse quod deus ita faciat et sequitur conclusio quod ipse iuste punitur et tamen sine culpa puta quia credidit verum sed illud non potest stare in casu argumenti quod nullus scienter transgreditur praeceptum dei sine sua culpa sed a principio ecclesiae fuit praeceptum dei quod crederetur futura ressurrectio igitur qui scienter hoc credere noluit sed con?m peccavit per inobedientiam contra praeceptum igitur si propter hoc fuerit iam in inferno punitus quidquid deus ordinet in futurum de resurrectione tamen pro culpa sua fuisset talis punitus et tamen arguis quod non fuisset talis punitus nisi quia credidit unum verum falsum est sed quia non credidit quod praeceptum sibi fuit ut crederet unde dato quod numquam eveniret resurrectio nos tamen meremur credendo quod erit et demerentur discredendo propter mobe?am quo ad primum et inobedientiam quo ad 2m dico igitur ad dubium quod Responsio illa non sufficit nec illud quod praeceptum est potest a modo numquam fuisset praeceptum quia praecipere non est nisi causare quaedam signa efficaciter praecedentia deum velle sit fieri a visio cui praecipitur aliquid et obligantia ad hoc ipsum

ad argumentum in contrarium dicendum iuxta superius declarata quod petrus non potuisset medio tempore fe?se quod christus non asseruit ipsum negat?um deus deum si christus hoc asseruit assertione creata si increata solum seu conformi suae notitiae vel no li tione in creatae tunc non est simile verumptamen argumentum firmiter non concludit inpossibile potentiae dei absolute quia non appareret repungnantia aliqua vel contradictio quin deus de potentia absoluta posset punire innocentem ista graviter sicud vellet sine omni in iustitia licet si hoc faceret non appareret nobis iustitia aliqua talis facti secundum leges iustitiae quas evitabiliter concipimus modo humano instans esse hoc nisi solum sumitur sic congrue quia deus est et potest de creaturis suis disponere sicut placet sibi maxime tamen natura angeli peccare et innocentis possit esse eiusdem speciei et per consequens quidquid natum est recipi in una natum est recipi in alia igitur cum deus causet poenam in tali posset similem facere in innocente in natura simili

Sed illud non evaderet difficultatem argumenti quia illud procedit secundum iustitiam dei modo omni correspondentem nisi quod deus faceret numquam fuisset praeceptum quod cum de facto praecipiebatur sicud concedit ista responsio posse fieri ponatur igitur huius solum in esse et habebitur vel haberi poterit secundum legem institutam nco a deo quod aliquis diutissime sic iam in inferno punitus sine omni culpa sua quia iam m?ti sunt in inferno praecise quia fuerit contra dei praecepta ita quod non habent culpam aliam igitur si praecepta illi possunt ad hoc numquam fuisse eis praecepta ponatur in esse et nullam culpam habuisset quia tunc numquam egissent contra dei praecepta igitur tunc erunt sine omni culpa praeterita et non potest alio modo esse quin fuerint in illa passione et poena igitur stabit secundum praesentem iustitiam illa poena sine omni culpa haec solutio solvo quod ad praesens formae iustitia non praemitteret praeceptum in praeterito numquam fuisse praeceptum ymmo de natura potentia esset hoc possibile est male detur ab opinante et ideo illud argumentum aliter quam respondeatur difficultati principali satis cogit et ideo aliter n responsio sicut prius

ad est hic dubium an sufficiat ad difficultatem istam principalem respondere quod deus non potest dare tale praeceptum absolutum isti angelo et videtur quod sic quia observantia talis praecepti si daretur penderet a futuris contingentibus quae non essent in potestate huius angeli igitur non iuste praeciperetur ei talis observantia contra quidquid iste angelus de potentia sua naturali cum dei adiutorio potest adinplere potest sibi rationabiliter praecipi dummodo illud libere adinplere non necessario sic peccare sed si deus possit ist u o angelo ostendere in verbo deum velle in futuro dampnatur sortes post casurum mortaliter in potestate naturali huius angeli cui hoc vel simile futurum contingens ostenderetur esset deo conformare se involito nec hoc libere velle est necessario peccare ergo hoc potest rationabiliter sibi praecipi sed aliud non praecipitur in casu principali et argumentum supponit deum posse revelare futura contingentia igitur supra dicta responsio non est bona sed huic potest responderi quod licet iste angelus de facto posset illud praeceptum inplere et etiam si deus vellet eo modo quo angelus se deo conformaret in volendo et poneretur super dictum praeceptum de facto inpleret illud praeceptum tamen hoc non obstante praeceptum illud non esset rationale quia praeceptum obligat sub poena peccati mortaliter ad eius observantiam et eius inpletionem et per consequens ad hoc quod ipsum sic rationabile non sufficit quod causaliter variat ilel cui praecipitur vel si alia eveniant quae non sunt in eius potestate ipsum inplere immo vel rationaliter praecipit aliter pro alio instanti vel mensura nisi ipse posset ex hiis quae sunt tunc vel habere potentiae sub est eius facultati illud inplere quacumque mutatione facta in futuro circa alia sed sic non est in proposito quia in voluntate contingenti futura sortis pendet an ille conformet se nunc divinae voluntati et per consequens an ille exequetur nunc quod sibi pro nunc praecipitur et ista futura voluntas sortes non est nunc in illius angeli potestate per consequens non est rationabile quod iste angelus obligetur nunc ad illud sub poena peccati mortalis quod plene dependet a futura contingenti in voluntate sortis cum igitur deus non possit dare praeceptum irrationale sequitur illud quod prius dictum est et haec positio videtur ponere opposita sicut arguit rep et dicendo sciliet quod potest inplere illud praeceptum et tamen quod non est in eius potestate inplere contra nihil potest quaevis inplere nisi quod est in potestate sua et papa de facto datum est praeceptum ecclesiae de futuris contingentibus quae numquam fuerunt in potestate eius sicud de resurrectione ultimam et de finali iudicio futuro sed iste instantiae nullius sunt momenti

praeterea non quia licet quilibet de plebe possit generare unum filium qui futurus sit papa vel rex tamen non est in potestate quod talis sit futurus rex vel papa et ideo licet posset talis generare futurum regem vel papam et tamen non est rationale quod sibi praecipiatur sub poena culpae mortalis quod generet futurum regem vel papam quia non est in eius potestate deducere huius praeceptum ad effectum Similiter quilibet nostrum posset esse papa et tamen constat quod in nullius nostrum potestate est quod ipse numquam sit papa igitur similiter possibile est quod aliquid inpleat quis quod non est in eius potestate inplere quia prima pars negat solum possibilitatem 2a pars requirit quod talis ex parte sui cum communi dei adiutorio satis habeat unde deducere tale quid ad effectum ita quod sibi plurale sit inputabile si non deducatur ad effectum et ista instantia non procedit 2a multo minus quia sumit plane falsa nihil enim praecipitur ecclesiae nisi idem cum communi dei adiutorio in eius est potestate et ideo nullum futurum contingens quod cum communi dei adiutorio in eius potestate non sit sibi praecipitur aliter irrationabiliter obligaretur Et cum sumitur oppositum de resurrectione et de finali iudicio falsum est negutrum enim praecipitur sed credere quod erunt sibi praecipitur et illud credere cum adiutorio dei ecclesiae concesso et facto satis est in potestate ecclesiae

Aliter igitur d? mihi videtur ad illud dubium quod satis rationaliter posset praecipi angelo huic quod non vellet complexe circa potentiam sortis nisi quod videndo verbum indi uidi caret per istum actum divini velle et quod utlra ex hoc quod iudicavit deum sic velle et iuxta praeceptum in eo dandum quantum in eo vellet conformiter vel non conformiter divinae v?i voluntati vel inconveniens sequeretur ut patet superius ex similibus sed cum non videtur mihi quod posset sibi rationabiliter praecipi quod non vellet nisi quod non verbo videret dum velle vel nisi quod in dicendo verbum vere iudicaret per illam visionem deum velle quia non potest sibi esse evidens quod vere iudicat nec in potestate sua est tantum velle quod vere iudicat deum velle respectu talium contingentium futurorum sicut satis iam deducitur arguendo igitur nec est rationabile quod ad hoc praeceptione sub poena culpae mortalis obligetur

3m dubium est utrum sufficiat ad difficultatem principalem respondere sicut respondet firaf in lectura quod quandoque ex tali revelatione alia creatura rationalis vult aliquid absolute esse futurum vel absolute non esse futurum si illud sit futurum contingens dependens a libertate arbitrii tunc ti tenuere vult et non recte sed discorte et peccat et videtur quod sic quia ex quo dep?nt a futuro contingenti mere a s et an sua volitio quam in praesenti eliceret sic recta vel in recta exponit se dubio seu periculo ac temeriae volitioni cuius rectitudo sic pendet contingenter a futuro absolutam eliciendo et per consequens sic volens peccat velle enim absolute quod non est volendum nisi on sub conditione est peccare sed sortes dampnari non est a creatura volendum nisi sub conditione si sortes peccabit mortaliter sine poenitentia finali vel nisi deus velit eum dampnari quod non vult nisi sortes sit mortaliter sine poenam peccator igitur non est a creatura cui non determinate actio praecipitur sic velle volendum absolute sortes esse dampnandum quia postquam quis noluerit non potest non voluisse et cum ad hoc in libera potestate sortes est non sit finaliter peccare igitur ad hoc est in potestate sortes quod qui noluit eum dampnare male voluerit et si hoc noluerit absolute

praeterea velle contra praeceptum de dilectione proximi aliquem dampnari sine dispensione expressa dei vel sine praecepto expresse de sic volendo est peccare sed velle absolute sortes dampnari in casu principalis difficultas est huius velle igitur sic absolute velle est peccare probatio minoris quia posito isto praecepto quod ibi ponitur ad hoc est in potestate sortis cum communi dei adiutorio quod non dampnetur et quod deus numquam voluerit eum dampnari cum igitur praeceptum non fuerit angelo nisi quod vellet conformiter deo igitur in potestate sortis est quod numquam iste habuerit praeceptum vel dispensationem de volendo sortis dampnari igitur cum ex prius facto et ante peccatum sortis non sit in alicuius potestate etiam dei quin iste angelus absolute voluerit sortis dampnari in potestate ad hoc sortes est quod iste egerit contra caritatem seu contra praeceptum dilectionis proximi ponatur igitur in esse et sequitur quod egit contra illud praeceptum de diligendo caritative proximum et sive ponatur in esse sive non sequitur quod egit absolute contra praeceptum illud sine absoluta dispensatione vel sine absolute dei praecepto expresso de sic volendo nam si deus absolute vel expresse hoc praecepisset vel sic velle hoc nunciasset sequitur quod non fecisset contra die praeceptum quidquid postea contigisset de facto sortes

et si obicias quod secundum hanc responsionem non posset quid licite absolute velle effectum aliquem necessario futurum 2m causas naturales quod videtur inconveniens et consequentia patet si enim licite possit absolute velle a effectum secundum causas naturales futurum reddit totum argumentum stante casu primo quia deus ad hoc post instans volitionis potest facere istum effectum non fore et sequitur ultra quod deus potest adhuc facere unde sequatur quod iste angelus in a instanti peccavit huic Respondet firaf concedendo conclusionem si volitio illius angeli fuit absoluta immo etiam sequitur quod ille angelus peccavit si voluit illud absolute et addit etiam quod sibi videtur quod si aliquis angelus l?ctus ex alia talia ostensione velit absolute aliquod fore quod non videt deum necessario et immutabiliter velle fore eo ipso peccavit propter quod si ex tali sola ostensione vellet sortes ad aliquem effectum naturalem fore volitione absoluta nisi videret cum hoc quod non deceret deum non velle illum effectum fore peccaret temere absolute volendo illud quod non deberet sic velle haec iste sed contra secundum hoc nullus posset aliquid operari vel agere licite exterius ex tali revelatione quia nullus movet se propter hoc solum quod conditionaliter vult se movere et ista angelus non venisset ad virginem similiter secundum hoc nullus posset absolute velle semper fore beatus dato quod tantum in verbo videret suam beatitudinem perpendam quod non videtur verum et etiam pari ratione nullus posset absolute velle humanitatem christi semper unicam fore verbo nec virginem beatam semper in futuro rei gratiae sicut regnabit et ista de mentis similibus de satis enim posset deum decere aliter velle secundam suam potentiam absolutam et si dicas quod hoc est verum quia non debet velle nisi sub hac conditione si placeat deo posito enim quod placeret deo per unum diem vel per unum momentum discontinere beatitudinem propriam alicuius angeli vel alterius beati sicut posset et potest velle talis angelus teneretur acceptare et patienter velle fieri beneplacitum dei sed illud non solvit quia m?ta absolute volumus fieri in futuro et tamen nescimus ita deum velle nec placere deo an talia fiant immo saepe perpenditur de talibus ex effectu inpedito per mortem voluntatis vel alio modo quod talia fieri non volebat deus et cum nos absolute volumus talia fieri aliter numquam aliquid tale inciperemus exequi cum adh u o c nesciamus an complebimus et per consequens an placeat deo quod ipsa compleamus si autem solum conditionaliter vellemus huius facere non exequimur donec sciremus conditionem esse volumus igitur absolute sed tamen prompti sumus non sit velle si sciremus deo talia displicere vel probabiliter dubitaremus an deo displiceant igitur a simili igitur ista poterit esse in beatus quod possunt absolute velle perpetuationem non incorruptam proprie luminis et aliorum et alia multa dum tamen parati essent aliter velle si crederent vel scirent quod talis continua perpena?o deo non placeret

Praeterea possumus absolute velle fore sine temeritate omnia nobis convenientia a deo absolute promissa et absolute revelata sed huius sunt m?ta putata fuissi futura resurrectio et finale iudicium et aeterna praemiatio bene viventium igitur talia evenire possumus desiderare et velle et sperare ymmo dato quod numquam evenirent tamen in sit volendo non peccaremus sed ex obedientia plurimum merentur igitur etc

praeterea confirmatur hoc quia deus absolute vult salutem alicuius creaturae igitur potest absolute revelare se absolute velle eam sed non videtur quin creatura sine omni temeritate possit absolute velle illud quod omnis sibi revelat deum absolute velle dummodo sic sibi commodum et nulli incommodum illud quod absolute sic optaret

Praeterea aliter anima christi et ceteri beati non aliter vellent aliquem via?rent ma?ret salvari nec licite velle possunt quam ipsum dampnari quod videtur falsissimum et consequentia patet quia non est aliquis via cor quin velit eum dampnari si placeat deo ipsum dampnare igitur si non debeat velle absolute ipsum dampnari sed solum conditionaliter si placeat deo quod salvetur igitur a pari curritur utrobique

Praeterea quicumque aliquid voluit et adhuc optat aliquis aliter sub conditione statim cum scit vel indubitaliter firmeque creditur sibi competitive talis conditio absolute vellet sibi sicut patet de episcopo volente aliquem permovere efficienter si esset bene moveri geratus scito vel firmiter de credendo quod ista conditio ad est illi absolute vellet istum promovere sed sic est de beatis quod quilibet istorum vult se et alios in perpetuo beatificari si deus hoc velit et absolute hoc credunt firmiter istam conditionem aliquid esse igitur absolute volunt ista fore et velle habent

praeterea praeceptum caritatis obligat absolute desiderare salutem cuius licet viatore et regnare deum absolute et pro salute talis et dolere quod aliquis finaliter in peccato dampnabili perserverat nam quidquid velit deus de talibus facere ipse nos erga quaelibet viatorem obligat etiam pie velle nec multum nos in talibus semper secum invocato tenemur quod concedo ad primum in contrarium dico quod non pendet a futuro quod praesens volitio secundum casum argumenti sic recta vel non recta ymmo si ista volitio sit firma credulitas quod deus vult sit fore et praecipitur mihi quod conformiter velim deo qui scientia proprie dicta de futuro contingenti meretifica esse non potest possum satis licite me conformare deo involito quidquid postea eveniret secus autem esse si idem iudicium sortis posset numquam fuisse tale iudicium respectu alicuius quale fuerit secus est de divino iudicio seu scientia respectu futuri et sicut credit etiam in lectura licet falso ille firaf de iudicio istius quae iudicat de futura futuris mediante visione verbi et ideo consequenter dicit quo ad hoc sed fundamentum malum est sicut superius visus fuit et sicut ipsemet inprobat in quaestione sua beatifica illud quod tenuerat in lectura ymmo sic est de iudicio creaturae sive in verbo sive aliter quod postquam vidit non potest non sic iudicasse

ad 2m dicendum responsionem ad secundum dubium quod praeceptum illud si sic rationale non cadit super conformiter velle sicut videt deum velle quatenus videt deum velle sic quia ipse nescit an videat deum sit velle quia videre in verbo tale for est vero iudicio quod sit supra verbi visio ista iudicare an vel iudicet non sub est potestate creaturae sed quatenus sua visio est firmum iudicium quod deus ita vult et ideo sufficit sibi quod velit illud quod firme tradit per suam visione dictum sic velle et de hoc habet expressum praeceptum vel dispensationem in casu principali difficulter si praeceptum debeat esse rationale et a deo sicut debet observare nec in aliquo sibi nocebit si aliter eveniat in futuro

4m dubium posset esse an sufficiat ad principalem difficultatem respondere sicut multi respondet quod iste qui in praeterito conformiter voluit deo aliquod decretum fore possit ad hoc numquam voluisse illud fore et videtur quod sic quia qui vidit inpraeci?o in verbo aliquid fore potest ad hoc numquam vidisse illud fore quia d hoc potest contingere quod illud non eveniret et si huius non viderit in verbo illud fore igitur a simili postquam mediante tali visione in verbo voluit quod foret poterit ad hoc numquam vo?se illud fore sed contrarium videtur in alia una difficultate principali sufficienter inprobatum supra

Et prima contra illud arguit firaf bene primo sic quia contra istam responsionem sequitur sicud contra primam quod haec sit contingens nunc secundum divinam legem quae nunc currit nullo variato nisi iste quod dat haec responsio aliquis est dampnatus et tantum punitus sicud dyabolus sine sua culpa et probatur consequentia quia si haec sit contingens iste angelus voluit in a instanti istam poenam sortis igitur suum oppositum est s? contingens haec scilicet angelus non voluit in a istam poenam sorti et ex hoc sequitur ille angelus non peccavit in a et antecedens est contingens ut dicit haec responsio igitur et contingens et ponatur quod iste angelus habuit praeceptum a domino nolendum hanc poenam sortis et quod ille contra illud praeceptum istam poenam noluisset sorti et ex h oc iis habensque modo fuisset dampnatus et punitus sicud dyabolus tunc enim haec eest necessaria iste angelus tantum fuit punctus sicud dyabolus et tamen haec est contingens illud angelus peccat igitur et haec est contingens iste angelus absque culpa sua et peccato est dampnatus et tantum punitus sicut dyabolus consequens est falsum et per consequens haec non est nunc contingens sed necessaria iste angelus in a noluit hanc poenam sorti

Praeterea retento casu priori quod iste angelus in a contra praeceptum voluit istam poenam sortis et sit peccavit mortaliter et amisit caritatem quam prius habuit tunc si haec sit contingens ille angelus in a noluit hanc poenam sorti et eius oppositum similiter si iste angelus in a non voluit hanc poenam sortis igitur et haec iste angelus in a non peccavit sed inplevit praeceptum posito sicud in casu ultimo quod in a habuisset praeceptum ad notandum istam poenam sortis et per consequens haec est etiam contingens iste angelus habuit caritatem in a instanti sed hoc est inpossibile quia ex quo in a fuit caritas illius angeli corrupta per suppositum sequitur quod haec nunc sit im possibilis ille anglus habuit caritatem in a quia deus non potest nunc facere quia res quae fuit corrumpta in a et fuerit in a m?m est sit igitur patet contradictam responsionem quod haec non est necessaria posito casu difficultatis principalis iste angelus in a novit hanc potentiam sortis quod concedo sicut etiam superius in quaestione alia huius materiae extitit declaratum

et ad argumentum in oppositum patet satis ex dictis qualiter non est simile aliter igitur dicendum mihi videtur ad difficultatem principalem sicut prius tactum est in solutione 2i dubii et 3ii praeceptum illud si erit rationabilem non cadet super hoc quod velit sicut videt deum velle quatenus actus qui est visio quod deus ista vult fore quia super hoc non potest cadere praeceptum dei vel saltem non est in eius potestate cui praecipitur non transgredi quod sit praeciperetur sed tale praeceptum erit rationale supra actum istum quatenus est prima adhaesio quod sit erit ita quod praecipiatur sibi velle sicut fuerint per visionem verbi credet firmiter deum velle quod certius in deum de hoc habere non potest nisi firmam fidem ut saepe dictum est et tunc patet quod nichil sequitur mali contra iustum angelum quidquid post de sorte eveniat in futurum unde secundum hoc concedatur totum argumentum 3m principale usque ad illam consequentiam iste angelus in a instanti voluit aliquid quia non vidit deum velle igitur egit contra dei praeceptum quod esset in eius plena potestate non transgredi non decet debet autem deum dare praeceptum inobservabile quia si sic tunc ultra non sequatur iste egit contra tale praeceptum igitur peccavit quia non peccaret transgrediendo praeceptum inobservabile ex ea parte qua non posset ipsum observare et per hoc ut dixi solvitur argumentum 3m principale ad primum dicendum quod revelatio multipliciter ut supra tactum est potest fieri uno modo per inpressionem assensus factam immediate a deo respectu alicuius futuri et certe quam diu placuerit deo huius assensus observare et per hic ut dixi solvitur non est in potestate sic asserentis diffinire quia sic posset causare contrarium cum suo contrarium in eodem subiecto quod repungant creaturae et isto modo credo multipliciens factas fuisse revelationes prophetis de futuris

2o modo potest fieri revelatio non sic causando assensum sine medio sed dicendo sibi cui fit revelatio quod sic erit vel alias exprimendo scriptis vel alio signo ad plurium instituto sicut cum dicebatur abrahae quod haberet filium de uxore et sic de multis aliis prophetis revelationibus sine praecepto de assumendo absolute illi quod tales expressiones significant

3o modo quod tales praenuntiationes fiant cum praecepto de absolute asserendo sic expressis sicut in proposito casu fore quia alias ille cui fieret revelatio licite ut videtur posset non assentire sed dubitare rationaliter utrum esse revelatio vel non quia non absolute quacumque praenuntiatione absoluta cum aliquo futuro adhuc possibile est quod ista praenuntio non sit revelatio donec res fuerit ponenda et ideo dico de assensu quem deus immediate inprimeret respectu futuri quod iste contingenter esset revelatio uque ad positum revelati in esse ratio est quia ut supra habitum est revelatio idem est quod praenuntatio vera de futuro igitur sicut a re futura pendet quod praenuntiatio alia sit vero ita etiam quod sit revelatio

ad propositum dico quod si reveletur alicui quod christus morietur in a licet detur praeceptum de assentiendo revelando ille habet rationabiliter dubitare an illud sit revelatum nisi aliter assecuretur ut pote quod deus ipse imprimat sibi assensum quod sic erit vel praecipiatur ei expresse quod assumant sic fore absolute se sicud ista propositio significat christus morietur in a et utrolibet horum facto iste tenetur assecurere si sic verisimile quod revelans sit mit nuntius dei vel deus ipse quod satis foret notum clare dem videnti vel cui in verbo fieret revelatio quo facto concedo quod ad hoc potest contingere quod non morietur in a et si ponatur dico quod ille non ad nihilabitur et tamen verum est quod talis credidit non revelatum sibi quod cum credidit fuisse revelatum et credere oportuit de necessitate salutis ne c o continuo sibi facta fiebat a communiante sub intentione exequendi istam poenam sicut nec praeceptum fuit abrahae quod immolaret filium sub intentione quod ista fieret sed potius ut abraham haec exequi vellet

per id ad aliud dicendum quod revelatio aliter quod deus vult sortes dampnari et praecepto sibi quod conformet se deo invocato si revelatio fiat tali primo modo vel 3o tactis in responsione ad 6m argumentum praecedens talis habet velle sortes dampnari conditionaliter si deus omnino ita velit si sic incertus vel dubius de nuntio vel praecise absolute si sic certus de nuntio sicut etiam esset de indicente verbum et excusatur a peccato dato quod oppositum eveniret sed revelato sibi 2o modo quod dampnabitur non tenetur credere absolute nec absolute velle quod dampnetur sed solum conditionaliter si deus hoc velit omnino immo et tenetur optare quod deus hoc non velit

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9