Quaestio 11
Quaestio 11
Undecimo circa 8 hanc quaeritur utrum anima christi possit in verbo cui unitur distincte cognoscere minimas partes accidentium sibi inhaeserim vel minimas particulas corporis quod informat
¶ Contra si argumenta esset minima illa esset indivisibilis et ista forma aliqua habens gradium latitudinem vel continuum ad componeretur ex indivisibilibus contra philosophum 6 physicorum et circa declarationes plurimas contra hoc positas in 3 londiniensis 13 distinctione
¶ ponam igitur primo 4 argumenta chaton tenentis continuum ex indvisibilibus finitis componi nobi?ra et ponderis melioris
¶ Tenet igitur chaton in quadam determinatione exo?n quod continuum non componitur ex partibus divisibilibus semper primo quia non contingit infinita pertransire sicud arguebat zeno nam si toto sunt partes secundum longum in isto spatio finite quod sunt fuit cognitiones angelorum quod quidam dicere oportet nisi stetur ad indivisibilia cum conditio sic omnes sumptas cognitiones angelorum possibiles esse pertransitas igitur et in proposito erit simile inpossibile
¶ 2a ratio est zenonis pro eodem quod tunc velox numquam attinget tardum quia si nunc tardum sit ante velox antequam velox quod est retro veniat ubi nunc est tardum tardum ulterius movebitur et per consequens tunc distabunt aut per divisibile et sic semper argueretur iretur aut per indivisibile et habetur propositum quia si primum tunc non nisi per tempus veniet velox ubi nunc est tardum et per consequens interim tardum acquisivit ultra divisibile etc
¶ 3a ratio zenonis potest ad idem damnandum duci quia sint duo mobilia aequalia in omnibus et spatia aequalia super quae debent transire probatio quod unum non posset moveri velocius et aliud tardius isto dato quia praecise sunt tot spatia aequalia uni mobili in uno spatio quod alteri in alio et praecise toto instantia in tempore eodem mensurante mortum utrumque quia eodem omnino igitur vel mobile tardum quisceret per tempus vel mobile velox simul erit in multis spatiis sibi aequalibus quod est inpossibile per naturam vel aeque velociter movebuntur
¶ Item deus potest facere lineam indivisibilem secundum latum et divisibilem secundum longum similiter punctum indivisibilem simpliciter igitur ex talibus componitur continuum contra probatur quia unum tale indivisibile potest deus alteri applicare in situ in medito et tamen distincto et tunc mensurae plana cui sic supponerentur corresponderent immediata indivisibilia necessario igitur alias probatur quia tale quid esse non album evidenter contradictionem includere igitur tale quid posse facere non est negandum a dei potentia
¶ praeterea deus istam longitudinem quacumque demonstrata potest facere esse sine latitudine quia potest facere eius partes secundum latitudinem non distare similiter deus potest facere angelum in mundo esse et tamen quod non sic in pluribus locis igitur aliquis situs est indivisibilis et idem argui potest de intentione et volitione angeli nam diversi effectus sunt facere intentionem separatam et facere istam in diversis locis igitur unum potest a deo fieri sine alio
¶ Item spera tangi planum in solo puncto igitur punctus est antecedens probatur quia aut ipsius sperae sunt aliquae duae partes immediate ad planum et tunc non esset spericum aut non tunc propositum
¶ Item aliter deus nesciret quod partes huius continui produxisset nec quid esse medietatis huius continui quia hoc continuum non haberet ultimum intrinsecum nec extrinsecum
Item ipse ponit condensationem et rarefactionem quae salvari non possunt absque admixtione corporum aliorum nisi ponendo indivisibilia quae quandoque sint simul secundum situm quandoque fiet condensatio et in diversis sitibus quando erit rarefactio ad haec est etiam in praedicamentis et primo posteriorum
¶ Sed huius oppositum multipliciter declaravi in 3o londiensis et exclusi istius ubi probavi quod indivisibilia huius secundum situm nec sunt nec esse possunt Nec valet eius responsio ad argumenta quia de quadrato et costa et dyametro quilibet inquid respondere haberet quia fiant a deo et si ponantur immediate lineae indivisibiles quadrato et ideo inquit responderem hic sicut tu de virgine et filis araneae sit dispositis secundum situm Sed haec responsio stare non potest sicut ibi probatum est tum quia non sunt huius nec esse possunt cum quia si essent non possent poni in sitibus distinctis indivisibilibus in medietatis sicut sufficienter ibi praedicatum est cum quia si essent cum ibi demonstratum sit ea non esse partes continui posset continuum a deo conservari omnibus illis quae ab ipso totaliter distinguitur adnihcilantis et tamen hoc inpossibile esset isti dicere quia talium continuo cuius omnia indivisibilia adnihilarentur posset ut aeque supponi indivisibilia immediate si hoc esset possibile sic alterius cuius indivisibilia non essent destructa
Item tunc dyameter quadrati si componeretur ex indivisibilibus finitis sicut iste ponitur in se continuaret bis aequle costae cuius probatio est per hanc figuram quae est de puncto lineae a b immediato ipsi a angelo protraheret lineam ad punctum lineae a c immediatum eidem angelo a et sic sphera continue donec consumatur utrumque latus constat quod nulla istarum linearum cadunt in dyabolo in eodem puncto cum alio et tamen non consumitur si medietas dyameter igitur
¶ Item quod non valeat responsio de tactu obiecto patet quia tunc quanto obliquius causaret linea recta super lineam vel rectam tanto plura eius eius puncta tangere n t consequens est inpossibile quia ponamus tunc lineas a b a d constituentes angulum recte et immediate rectum et immediate sicut dem? intelligatur linea 3a scilicet a c quae primo intelligatur subiacere lineae a b et dem? continue moveatur versus lineam a d immotam et tunc si obliqui c facit tangere in pluribus punctis sequitur quod statim tum c movebitur ad aliud punctum versus d quod ex alia parte tangeret lineam a d in duobus punctis et tamen ad 3m in 3bus et cum in 4m in 4 et sic deinceps et tunc sequitur inpossibile quod linea recta habebit duo extrema contra geometriam id est quod duas linearum rectarum tangentium se vel existentium in eodem situ secundum alias partes ad istam differentiam positionis distabit secundum alias partes per modum furche quod si linea a c non tanget lineam a d nisi puncto in toto illo motu donec una spponatur alteri tunc sequitur quod obliquitas non plus facit ad tactum in pluribus punctis quam tactus perpendicularis
¶ praeterea signetur unus punctus alicubi puta punctus a nulla est repugnantia quin saltem deus posset si dentur lineae indivisibiles et puncta trahere ad a punctum duas lineas oblique inti?tates quae sollumodo in puncto a currant scilicet lineas a b et c d et eadem ratione ex alia parte possunt duae lineae similes trahi aque oblique ad a quae solummodo in a puncto concurrant et tunc duae totales lineae secant se obliquae et tamen in solis duobus punctis tangerent se sic quod in solo uno puncto tadet una super aliam igitur obliquis non facit in pluribus punctis tangere
¶ 2o arguit iste contra se quod tunc circulus minor descriptus intra miorem haberet puncta tot et partes sicut exterior descriptus super idem centrum secundum deductionem communem sancto et aliorum
¶ Sed huic respondet quod non sequitur quod infertur quia linea inchoata ab aliquo puncto circuli exterioris coincidit in eandem situm cum alia linea protracta a peccato immediato priori puncto in centro exteriori bene antequam veniat ad centrum
¶ Sed certo hoc dato sicut inevitabiliter petebit in quadam quaestione tractanda in 4o distinctione materiae ent?iae concluditur contra ipsum quod partes quantitates quam ponit esse rem distinctam a substantia et qualitate non habent naturalem in comp?tm essendi simul secundum situm eundem adaequatum et per consequens frustra poneretur huius quantitatis apud eum cum secundum eum ad aliud non serviat
¶ probatio consequentiae quia ille nunc dicit licet hoc non diceret legendo sententias quod condensatio non potest fieri naturaliter nisi sicut hic dicit indivisibile unum ingrederetur situm alterius ita quod ambo sint in eodem situ igitur nec condensatio fiet per naturam nisi unum indivisibile naturaliter secum compatiatur aliud in eodem situ et qua ratione hoc diceretur de hiis 2bus indivisibilibus hoc diceretur de aliis 2us immo oportet hoc dicere de quolibet quod habet secum aliud dato quod condensatio sit uniformis et certe non propter hoc oportebit totum aerem huius esse actu divisum ad indivisibilia igitur indivisibilia quaedam compenentia actu sr?em unam vel corporeitatem unam simul su sunt actu situ cum componentibus aliam vel aliud corpus et ita una quantitas naturaliter cum alia erit secundum sitio quia ego loquor de indivisibilibus quantitatis distincte a substantia secundum eum et quam ponit in corruptibilem quam diu remanet prima materia eadem
¶ praeterea absurdum est inge?a et etiam apud ymaginationem quod duae sint hae rectae et secundum quasdam partes divisibiles sint in eodem situ et secundum quandam occupant sicus distinctos secundum latum et falsa esset ista diffinitio equidistantiam linearum quod si in infinitum protendantur non concurrere sicud quilibet potest evidentissime demonstrare data ista responsione
¶ praeterea tunc si moveretur linea recta circulariter manens recta moveretur secundum unum punctum crescendo secundum aliud exeundo situm priorem secundum unum peccatum et non secundum aliud planum est includere repugnantiam apud naturam quia quando extremitas illius lineae mota acquirit novum punctum quaero an ista faciat punctum proximum sibi et sic de aliis usque ad punctum centrale vel non si sic igitur tot puncta nova acquiret quilibet punctus illius lineae proximor centro sicud remotior et sicud extremus et ita quilibet circulus interior ibi de scriptus a puncto sibi correspondente ex tot componeretur punctis sicud extremior quod negat ille si non tunc patet quid inferebatur
¶ Praeterea quaero utrum sit dare aliquem circulum immediatum centro vel non si non igitur infiniti possunt protrahi inter circumferentiam exteriorem et centrum et per consequens quaelibet linea exciens a centro ad circumferentiam componeretur ex punctus quod iste negat nec potest dari circulus centro immediatus quia circulus iste haberet ad minus 8 partes scilicet extremitas dyangulorum orthogo?tis se secantium et puncta intercepta et locus excederet et per consequens lotatum ipsum scilicet centrum indivisibile
¶ Praeterea tunc sequitur quod tot essent puncta in dyangulo subtenso semicirculo sicut in ipso semicirculo cui subtenditur quod est inpossibile secundum illum probatio consequentiae quia volo quod a quolibet peccato semicirculi protrahatur ad cordam dyameter sive orthogonaliter linea una scilicet a punctis prioribus immediatis lineae aliae sic de omnibus et patet quod infertur
¶ 3o arguitur contra istum quia capiantur mobile velox et tardum et incipiant simul moveri et probatur quod velox nunquam attiget tardum immo quod tardum tantum transibit in eodem tempore sicut velox quia dum utrumque movetur in quolibet instanti utrumque acquirit novum indivisibile alioquin motus non esset continuus et praecise unum indivisibile alioquin simul esset velox in duobus locis sibi aequalibus Ram detur quod mobile sic indivisibile
¶ hic respondet quod licet tardum moveatur continue motione respective de genere motionis passionis non tamen in omni instant acquirit novum indivisibile sed hoc solum contingit in motu velocissimo possibili
¶ Sed dices igitur quiescet dicendum inquit quod non sequitur loquendo de quiete opposita motioni passive quae est in continuo fieri sicut paries recipit prius in se pulsionem passivam quam fiat extra locum priorem bene tamen tardum quiescit quiete opposta acquisitioni novi loci vel deperditioni loci praeoccupati et per idem respondet de puncto exteriori scilicet interiori in circulo quod interior diutius moratur in eodem loco sibi aequali quam exteriori
¶ Sed ista responsio non valet propter rem alias in lectura nor et 3 londiniensis factas contra istud cum quia error esset dicere et contra augustinum 11 confessionum quin caelum primum motum motu velocissimo velocius moveri posset quam de facto moveatur et haec etiam a virtute creata quia omnem virtutem creata motiva caelo posset deus de novo creare fortiorem nam oppositam huius non staret cum dei omnipotentia igitur secundum hoc per virtutem creatam nisi detur intentum potest simul dii ratione fieri mobile in mille spatiis sibi aequalibus successive successione locali ita quod non simul simultate locali et tamen simul duratione quod esset absurdum
¶ praeterea sequitur quod deus de omnipotentia sua non posset in dividio die vel iuxta diei circularis totum motu continuo contra veritatem dei omnipotentiae et contra augustinum 11 confessionum ubi probat quod tempups diurnum non est motus diurnus caeli
Item tunc deus de omnipotentia sua non posset movere solem motu continuo et uniformi tard i us quam primum mobilemoveatur sic quod non per 2o instantia moraretur in eodem in situ eodem omnino consequentia patet sed ostendens derogaret omnipotentiae dei
¶ Praeterea si una spera inferior moveretur motu uniformi tardius in sexquialtera proportione quam primum mobile sicut constat quod deus posset ipsum in tali proportione uniformiter movere sequitur quod dum istud sic tardius motum acquireret 2o indivisibilia secundum longum mobile primum acquireret spera 3a sed tunc quidam dum mobile primum in duobus instantibus acquirit duo indivisibilia quidam acquirit tardius istud spera si tantum unum tunc non esset motus eius tardior in sexquialtera proportione sed in sub 2la si per 2 aeque velox si unum conditio ergo indivisibile esset divisibile nec est evasio nisi quod semper staret incresta?tis per 2 instantia in uno indivisibili et per unum tantum in sequenti sed hoc esset contra casum quia tunc motus non esset uniformis
Item sequeretur quod aliquid continue movetur localiter diu et posset in perpetuum localiter moveri et tamen semper permanere in eodem situ secundum se et secundum quodlibet sui consequens est absurdum videtur consequentia patet quia aliquis motus localis est plus quam centuplo tardior motu velocissimo primi igitur primum et quodlicet sui plus quam centum instantibus remanet secundum hanc responsionem praecise in eisdem sitibus quibus prius et cum ille motus possit causari a deo vel saltem aliquis motus rectus localis eiusdem mobilis aeque tardus deus movendo aliquid continue motu locali recto posset plus quam centum instantibus tenere ipsum et quodlibet eius praecise ubi prius et eadem ratione per mille instantia et in infinitum quod iste fluxus passionum esse motus localis probatur quia non est substantialis motus vel mutatio nec augmentatio nec alteratio igitur si est motus est localis
¶ praeterea tunc omne grave quod non esset gravissis dependeret in aere in si descenderet per tempus non motum deorsum nullo per habente aut de tinente
¶ praeterea sic alias in lectura deductum est nulla talis motio localis passiva distincta ab absolutis rebus est in entibus igitur
¶ Item contra ipsum sunt auctores omnes negantis continuum componi ex indivisibilibus sicut augustinus de immortalitate animae et similiter in epistola 77a
¶ Item anselmus de incarnatione verbi capitulo 10 et actores omnes ubique de hac consequentia locuntur Conclusionem harum rationum contra chaton concedo
¶ ad primum in contrarium negandum est assumptum de infinitis partibus proportionibus mihi existentibus continue per motum per transeundo et ita dico quod infinite cogitationes angelorum futurae contente in eadem cogitatione totali possunt esse pertransitae per motum remissionis vel augmentationis eorumdem verumptamen de illis quae semper erunt in accidendo in numquam omnes in accepto esse sed interpollatae futurae totaliter dissimile est ad propositum
¶ ad 2m negatur consequentia quod patet quia posito quod sint duo mobilia quorum unum duplo velocius moveatur reliquo quo posito dividendo spatium pertranseundum secundum lt?gi?em in 6 partes aequales et volo quod tardum incipiat moveri a principio de medietatis d g versus g quando velox incipi moveri a principio totius tunc quando tardum pertinget ad e velox pertinget ad b quando ad f velox ad e et quando tardum ad g velox ad idem g et non erit retro neque per divisibile neque per indivisibile si autem spatii longitudo componeretur ex indivisibilibus antequam velox attingeret tardum nisi tardum per plura instantia remaneret in eodem loco sibi aequali praecise quod iam est inprobatum igitur
¶ Ad 3m dicendum quod illud est multo fortius contra eum sicut in responsione ad praecedens deduxi et reductionibus rationis 3e contra eum
¶ ¶ ad 4m negandum est assumptum quia huius indivisibilia non sunt factibilia sicut ostendi in 3o londiensis distinctione 13 quod si daretur antecedens quam esset neganda et assumptum etiam probans eam scilicet quod possent tollerari in sitibus immediatis indivisibilibus distinctis immo diceretur tunc quod eo ipso essent in eodem situ adaequato cuius oppositum ille non probat igitur etc
¶ dicendum quod nec oportet prima facie includere contradictionem z?anum non habere 3s angelos aequales duobus rectis dato traingulo rectilineo et tamen hoc deum posset non debet concedi quia oppositum ponit demonstrari et ista est in proposito demonstrari enim potest talia non esse et tamen si essent possibilia ex quo continua sunt in entibus essent etiam ista ut prius infini aut est igitur
¶ ad 2am probationem verum est quod assumitur ad sensum hunc quod deus potest facere quod res quae nunc est lata maneat et tamen non sit lata id est non secundum latum protensa sed ex hoc non sequitur proposito quod possit facere indivisibile secundum si cum ex illo omni data non sequitur ip huius esse in situ indivisibili sicut nec angelus nec anima nec deus quae nec habent longitudinem nec aliam dimensionem et tamen in nullo situ indivisibili sunt sed nec esse possunt et addo ex habundanti quia nullus est situs indivisibilis ut ostendi supra et prolixe in 3o londiniensis distinctione 13
¶ ad 3am dicendum quod assumptum est verum quo ad hoc quod possit facere angelum in multis locis simul quia potest facere quod angelus sit nullo loco existente vel extra caelum ubi nullus locus est alio modo non et ideo non sequitur propositum ut patet de se
¶ ad 5m dicendum quod non sequitur quin deus noscat omnes partes continui et infinities infinitas sicut tho habet dicere quod omnes futuras vel omnes possibiles cogitationes angelorum etiam infinities infinitiis unde isti non dicunt illud argumentum ponderare sicut faciunt dicentes deum non posse nisi continuum componatur ex solis finitis indivisibilibus iuste punire vulnerantem aliquem eo quod nesciret quantum iste peccasset sicut nesciret quod partes vulnerando divisisset iste
Item nec quantum furtivo quis festisset tollendo quantum vinum vel pariem vitini sui quia nesciret quod partes abstulisset et sic de multis aliis quasi infinitis exemplis et ponit semper hoc non posset slavari credenda de dei scientia nisi ponatur continum finitum componi ex punctis finitis Sed certe hanc consequentiam in simili repellit augustinum 12 de civitate dei contra quosdam dicentis ut patet in capitulo 17 nulla infinita scientia posset comprehendi contra quod dicit ibi mentem divinam omnino inmutabilem cuiuslibet infinitis capacem cognitive scilicet sive obiectiva et munera omnia sine cognitionis alternatio numerantem
¶ Item consequenter contra istos loquitur capitulo 18 quod inquit dicunt nec dei scientia quae infinita sunt posset comprehendi restat eis ut dicere audiant atque huic voragini profundi impietatis immergant quod non omnes numeros deus noviter eos quippe infinitos esse certissimum est et hanc propositionem ibidem consequenter probat et sequitur
Igitur et deus dispares inter se stque diversi scilicet numeri et singuli quicumque finiti sunt et omnes infiniti sunt ita ne numeros propter infinitatem nescit deus omnes et usque ad quandam summam numerorum substantia dei proventi et ceteros ignorat Et respondet dicens absit itque ut dubitemus quod ei notus sic numeris cuius intelligentiae sicut in psalmos dicitur non est numeris infinitas itaque numeri quam nullus infinitorum numerorum nullus sic numeris non est tamen non comprehensibilis ei cui intelligit cuius intelligentiae non est numeris haec ille et nota habent passum quia valet pro responsionibus quaesitonis proxime praecedentis
¶ Sed dices quod haec dicta augustini non sunt contra supra dictum argumentum quia bene volo quod deus cognoscit infinita et infinitas etiam cogitationes angelorum futuras quia hoc notandum non est propter hoc quod cogitat summam et maximam multitudinem talium sed si continuum parvum esset in infinitum divisibile contineret in se infinitas partes deus non cognosceret maximam multitudinem partium istarum quia nulla esset ibi maxima multitudo possibilis nec finita nec infinita quia omni multitudine ibi assignabili finita vel infinita ibi est adhuc maiore multitudo medietatum istius multitudinis finitae vel infinitae et hoc potest demonstrari in exemplo ideo enim binarius me?tum huius continui non est maxima multitudo partium eiusdem quod istarum me?tum partes sunt plures binario igitur a simili
¶ Et hoc confirmari potest pro conclusione illius quia si aliqua sit maxima multitudo partium huius continui finita vel infinita cogitata a deo tunc alia sunt ista multitudo maxima consequens est falsum quia quaelibet singularis huius indefinite est falsa dentur enim illa si cum dari possunt et haec erit falsa ista sunt maxima multitudo partium huius continui quia alia puta medietas de?etorum quae prius non de?abantur sunt maior multitudo quam ista sicut arguebatur quaestione proxima ista praecedente
¶ Sed haec evasiva argumento non satisfacit quia constat nulla esse in entibus secundum multitudinem infinita nisi partes compositorum continuorum vel aliorum et tamen secundum augustinum numeros esse infinitos certissimum est et hic extendendo nomen numeri non solum ad materialia per se existentia sed inexistentia quibusdam totis dummodo totaliter abinvicem sint distincta igitur partes compositorum sunt infinite nisi ultra omnem divisionem assignabilem esset alia possibilis sicut iste met tenet et notum est ergo angelus ponit infinitatem a deo cognsoci et esse in entibus quam iste negat
¶ praeterea sicud iam plane voluit augustinus infiniti sunt numeri quorum quilibet es finitus multitudo enim infinita numeris non est sicud augustinum etiam ibi dicit quod infinitorum numerorum nullus est numeris et Aristoteles 5 metaphysicae dicit quod multitudo si finita et numerabilis fuerit numerus est imminens multitudinem infinitam numerum non esse
¶ Ex hiis arguo nulla est maxima multitudo possibilis numerorum sive finitarum multitudinum nam sicut probat augustinus 14 c ubi prius omnem multitudinem finite sive numerum addi potest uniter et statim hoc facto habetur multitudo maior priore ymmo sicut arguit omnis multitudo finita sive numeris duplicari potest immo et multiplicari igitur nulla multitudo finita est maxima multitudo possibilis igitur deus non cognoscit maximam multitudinem possibilem numerorum vel infinitarum multitudinum Igitur sicud tu arguis quod deus noscit quod sunt partes huius continui vel quae sit maxima multitudo partium ipsius ita nec novit dicam ego ter quod sunt multiplices finitae possibiles nec maximam multitudinem finitorum multitudinum possibilium consequens est ita absurdum ex ista parte inquam incidis necessario sed argumentum tuum procedat dicam ergo sicut ex alia per te ubi facit argumentum igitur vel non est inconveniens ad quod deducit vel se est in id eodem argumento incidit quod concedo
¶ ad formam igitur argumenti cum dicit quod data infinitate partium huius continui deus nesciret quod partes istius produxisset
¶ dicendum quod non sequitur qd verum sensum sumendo toto et quot quia deus novit quod toto scilicet duas produxit et tot 13 et sic in infinitum procedendo et non sequitur ideo consequens de virtute sermonis sumptum ubi significatur quod nulla qua produxit novit si autem intelligeretur consequens cum praestitione sit scilicet deus nescit quot praecise ita quod tot et non plura produxerit verum est quia nulla est ibi maxima multitudo partium significabilis distinctive computative vel numerative tot enim et quod non conveniunt nisi finitis multitudinibus proprie loquendo et ideo non est inconveniens quod nullam talem maximam quae sit numerus noverit sicut nec novit perfectissimam rem ab eo producibilem quia nulla talis est a deo producibilis nec cognoscibilis sicut nec novit hominem esse asinum et huius nec ut prius exemplificavi novit multitudinem maximam possibilem quia nullam talem contingit assignare quae sic maxima multitudo finita possibilis
¶ Dices forte quod deus novit omnes partes huius continui et si hoc igitur et multitudinem totam omnium partium huius continui sed totalis multitudo omnium partium huius continui est maxima multitudo eorumdem igitur aliqua est maxima multitudo omnium partium huius continui
¶ Praeterea deus videt in hoc continuo aliam multitudinem partium cuius multitudinis nihil est par i s vel partes nisi aliquid huius continuum et cuius quilibet intrinseca et quilibet huius continui est pars vel partes ista autem multitudo quae omnem partem huius continui sicut suam unitatem vel unitates contineret et praecise partem vel partes huius est maxima multitudo partium huius continui igitur etc
¶ praeterea omnes huius continui partes cathegorimatice loquendo sunt maxima multitudo ut videtur partium huius continui quia ex quo omnes simul sumptae nullam praetermittunt videtur quod omnes simul sumptae sunt maxima multitudo huius continui
¶ ad primum istorum et ad sequentia concedo conclusiones illatas sed si tenerem contrarium sicut quandoque feci dicerem consequenter quod deus novit omnes partes huius sed consequentiam negarem tunc propter primam implicationem consequentis inplicat enim aliam multitudinem esse quae sit omnis partes huius continui quod negarem si viam hanc ad hoc tenerem ut multi subtilies faciant minimus vere nec est alia totalis multitudo huius continui partium omnium id est quae sit omnes partes huius continui cum haec sit particularis cuius quaelibet singularis falsa est si faciat dictam significationem seu d?tionem dicerem tunc et per idem patet
ad 2m dicerem enim quod falsum assumitur et minor illius deductionis falsa est pro falsa inplicationem
¶ ad 3m per idem quia in assumpto inplicatur falsum scilicet quod alia sint omnes partes continui huius simul sumptae et haec falsa est quia quaelibet singularis eset sit falsa si faciat distinctam demonstrationem ideo antecedens falsum diceretur consequenter falsitas quod etiam aliun de patet diceret sit respondens quia scilicet eius contra vera est scilicet haec nullae partes simul sumptae huius continui sunt maxima multitudo huius continui etc nam huius quaelibet singularis est vera sicut patet inductive quaecumque distincte demonstrarentur Sed dices forte quod ymmo alia sunt omnes partes huius continui simul sumptae et si hoc igitur aliqua multa et per consequens aliqua multitudo igitur omnes partes huius continui quia isti termini aliqua multa alia multitudo convertuntur Sed si alia multitudo sic omnes partes simul sumptae huius continui ista est maxima multitudo partium huius continui igitur alia est multitudo maxima partium huius continui antecedens probatur quia dato quod unum frumenti granum claudatur in manu mea haec est vera si formetur omnes partes huius grani sunt in manu mea vel sunt in mundo igitur et haec omnes partes huius continui simul suptae sunt in manu onea vel in mundo tum quia constat quod nulla pars raitonem vel aprtes eius sunt exempla manum meam vel extra mundum isto casu posito cum quia universalis affirmativa m?no? plurali sumpta divisive semper videtur inferre sicut unam de suis singularibus eandem sumptam collective ita quod veritas in sensu divisivo infert veritatem in sensu collectivo semper licet econtra non oporteat nam si omnes apostoli essent 12 sumpto li omnes divisive omnes apostoli essent 12 sumpto li omnes collective sed non convertitur et si omnes partes huius gratiam simul sumptae sunt in manu mea igitur alia entia in manu mea sunt omnes partes simul sumptae huius continui igitur sequitur omnes apostoli simul sumpti sunt 12 igitur aliqua 12 sunt omnes apostoli simul sumpti sicud pro me arguitur aliqualiter quaestione praecedenti et sentio ita esse pro nunc licet aliter sensim aliquando et si perserverassem in eadem sententia tunc dicerem ad istud primum quod assumptum est falsum et ad eius pro bonum concedendum videretur ulterius secundum hanc viam quod omnes partes huius grani sunt in manu mea et etiam eius conversa quod aliqua existentia in manu mea sunt omnes partes huius gratia in sed ex hac universali non sequitur ista alia ubi li omnes tenetur collative ymmo illa tenetur falsa est et etiam ista particularis inquam convertis eam licet ista conversio bona sit ista enim in proposito in qua li omnes tenetur collective falsa est propter falsam inplicationem quia scilicet inplicat quod alia sint omnes partes huius simul sumptae et probatio facta per eam non probat nisi universalem illam ubi li omnes tenetur divisive sine simpliciter universaliter
¶ ad 2am eius probationem dicendum urentur quod assumptum non est universaliter verum quando fit distributio pro infinitis isto modo cum quo nunc respondendi non sensio esse verum et ideo pro me teneo sicut prius de isto puncto in proxima quaestione praecedenti dicebat
¶ ad 5am probationem dicendum quod angelus non discutit ibi an sit sed loquitur ibi tamquam sint secundum opinionem famosam antiquorum eodem modo dico ad 7 de anselmo et ad 8 et ad 10 de aristotele
¶ ad 9m autem neganda est minor ymmo illa via data cum principiis aliis istius c inpossibile est salvare condensationem et rarefactionem ut prius visum est
¶ Sed contra haec omnia ad hoc potest argui per omnipotentiam dei sicut ad punctum cuiusdam dubii praecedentis quod quia significando partes proportionales manifesta longitudine spatii per transeundi scilicet primam quae sit prima pars proportionalis in illo ordine et primam mediantem secundae medietatis et sic in infinitum procedendo movetur aliquod rariter seu uniformiter a principio istius longitudinis usque in finem et in instanti quo provenit ad finem 2ae partis proportionalis dividat illam a posterioribus et sic consequenter donec totus motus fuerit per factus quo facto deventum erit ad indivisibile quia ultra omne divisibile erat dare partem proportionalem in tali ordine illa parte divisibili minorem quam ante deus sic possit dividere patet quia non est minoris potentiae in sic dividendo quam mobile creatum in pertranseundo istas successive constat etiam ut videtur quod deus posset omnem partem talem in instanti quo pertransitur primo sive est pertransita ipsam adnihilare igitur eadem ratione a posterioribus dividere similiter in omni instanti quo mobile pertransisset primo aliqua prima istarum partium proportionabilium posset aliam similem et aequalem creare et partibus prius pertransitisi adnihilare vel per se existente producere aliter non videretur omnipotens sed hoc fact in fine motus habetur indivisibile Nam nullum divisibile posset huius processus terminare et tamen constat quod motus iste terminatur similiter et processus operationis divinae praedictae poterit terminari ergo
¶ ad istud dubium sicut in quaestione praecedenti dictum est quod prima deductio supponit unum falsum valet quod ille processus inobstitione partium istarum proportionalium infinitarum compleri valeat hoc enim inpossibile est quamvis non sic dare statum ad aliam abstitionem partis cuiuscumque quin post istam possit procedere ulterius absi?do isto modo aliam et aliam sed numquam poterit pertingere ad ultimam possibilem quia nulla est ultima possibilis sicut deus ultra omnem multitudinem finitam potest facere multitudinem finitam maiorem et tamen non potest facere finitam possibilem ultimam possibilem quia nulla potest esse ultima possibilis repugnantia igitur ibi est ex parte illorum quae ymaginari possunt esse falsa et nullus propter hoc sequitur defectus vel insufficientia divinae potentiae et cum probatur quod deus possit sic dividere primo quia non est minoris omni potentiae in dividendo quamquam mobile isto modo in pertranseundo
¶ dicendo quod haec non est propter minoritatem vel insufficientiam potentiae divisive sed propter in componentem ex parte obiecti ex una parte et non ex alia ipse enim infinitae partes datae proportionales sunt ultimae per transibiles et tamen non sunt ultimate sic divisibiles eo quod semper ubi stabitur vel staretur illud ad quod statur habet partes ad invicem divisibiles
¶ ad 2am probationem bene volo quod omnem proportionalem partis potest sic adnihilare quia de nullo potest poni instantia sed ex hoc non sequitur quod possit omnes adnihilare in instantibus quibus sigillatim essent pertransitae ista quod inter quaslibet duas adnihilationes me?et tempus in quo nihil ad nihilum haec addo quia bene volo quod posset omnes successive adnihilare sine interruptione in adnihilando sicud omnes possunt esse pertransitae per non interrumptam transitionem et eodem modo proportionaliter dicendum est ad 3am probationem quod in omni instanti posset etc Sed non posset producere in omnibus illis instantibus sic quod inter quaelibet duo instantia esset tempus in quo nullam partem produceret sed per unam continuatam productionem unum continuum ex partibus aequalibus producere tantum posset
¶ Restat 4us articulus vt est hic in dispositionem et dubium ut iam dixi quod sit haec informa utrum quodlibet continuum habeat partes proportionales infinitas
quod non videtur quia si sic moveat igitur deus verum angelum si angelus non possit sit movere semet ipsum super unum spatium sic quod incipiat a prima ma?re et fine illius partis antequam ulterius procedat per tantum tempus praecise quiescat quanto motu uniformi pertransivit istam partem et ex tunc similiter et moveatur super 2am et in fine illius quiescat tanto tempore quanto movebatur super eam et sic semper deinceps donec totum illud spatium pertransiverit si tamen hoc sit possibile et capiatur primum instans quo verum sic dicere aliquando pertransisse illud spatium et hoc sit possibile tunc immediate ante illud instans quievit qui plus quolibet instans ante illud instans movebatur et post quodlibet instans ante illud quievit et ista immediate ante quievit et immediate ante monebatur nec sufficit dicere ut videtur quod non deveniet ad finem quia moveatur unus alius angelus super illud aequale spatium uniformiter motu aeque veloci continuo tamen sine interruptione quietis ita quod deveniat ad finem istius spatii in verba hora tunc sit ille angelus qui quievit solis quievit per tantum tempus per quantum movebatur ex casu igitur pertransibit illud spatium in duabus horis ex quo 2us angelus pertransiit suum aequale spatium motu omnino simili per unam horam dicitur forte sicud multi respondent in simili quod prius angelus totum spatium suum pertransibit in duabus hominis et ulterius conceditur quod immediate ante ultimum instans motus movebatur et immediate etiam ante illud quievit nec sequitur igitur simul movebatur et quievit exemplum si quaelibet alterna pars proportionalis super quod debet esse motus esset a et quaelibet alterna alia b et incipiat aliquid moveri super illud spatium ex ea parte ubi non est dare ultimam partem proportionalem tunc istud mobile immediate post prius instans erit super a et immediate erit super b et tamen non erit simul super a et super b
¶ Contra istam responsionem potest sic argui si immediate ante instans significatum movebatur igitur movebatur ante illud instans et non quievit ante ipsum postquam movebatur et eodem modo arguo pro isto instanti si immediate ante illud quievit igitur quievit ante illud si et non move b atur postquam quievit si haec igitur non immediate ante movebatur et eadem via probabitur ex proportione priori quod non immediate ante quievit et sic sequitur utrumque contradictorium ex utraque parte
¶ praeterea quod numquam deveniet ad finem sic procedendo videtur quia si sic et constat quod dum quiescit illud mobile deus poterit partem super quam quiescit dividere a parte proxima sequente semper igitur potuerunt simul esse partes iste infinite proportionales actu divisae ab invicem et compleri divino continui infinita si non ad indivisibili erit status et videtur si complebitur huius divino quod videtur contra naturam continui
¶ Item ponatur quod deus acceptet talem angulum quando movetur et reprobet quando quiescit et quod in ultimo instanti sic primo extra statum meriti vel demeriti tunc quaero utrum talis sit damnatus vel salvatus et neutrum poterit dari quia immediate ante illud instans fuit in statu dampnationis et immediate ante illud instans fuit in statu salutis igitur non est maior ratio quod dampnetur quam quod salvetur igitur vel utrumque erit vel neutrum
¶ praeterea iuxta primum argumentum non est verum quando aliquid acquirit terminum aliquem motus per hoc quod movebatur per illud terminum quoniam oportet in alio instanti in quo iste termino est primo acquisitus quod haec sit vera si formetur haec movebatur et non quievit postquam movebatur quia si postea quievisset tunc non immediate ante movebatur
¶ aliter forte diceretur ad hoc argumentum principale quia si sic moveretur et quiesceret sicut casus ponit usque in finem 2arum horam quod tunc pertransivisset sic ymaginando et disponendo inter scalariter motiones et quietos totum spatium ubi enim alibi foret in fine 2arum horarum sed inpossibile est quod ita dius secundum talem dispositionem moveatur et quiesc i eret sed totaliter super primam partem proportionalem potest sic moveri et in fine istius motus praecise per tempus tantum quiescere quanto movebatur constat et eadem ratione de 2a et de 3a ymmo nullibi poterit poni instantia igitur et totum spatium poterit taliter pertransire vel saltem deus poterit talem dispositionem movendi et quiesciendi circa idem mobile per 2as horas conti?? quod si fiat spatium erit pertransitum ut datum est igitur
¶ praetera planum est quod multum potest deus sic procedere ut pote per unam horam ymmo per unam horam condividia ymmo nec est aliquod tempus infra 2as horas ista magnum quin ultra illud val? talem processus continuare igitur et usque ad finem istarum 2arum horarum et habetur propositum
¶ Item ad principale arguitur sic si sic sit igitur quod deus albi?n quamlibet alternam partem proportionalem alicuius continui terminati ad a et omnes alias nigrefaciat tunc quaero ex parte a ubi non est dare ultimam partem proportionalem ante alia pars proportionalis immediata illi a sit alba vel nigra Si alba contra ista pars quaecumque detur continet infinitas nigras si nigra contra ista continet infinitas albas
¶ praeterea si sic volo igitur quod unum calidum habens calorem duplo intensiorem in prima parte sua proportionali quam in 2a et ista in 2a quam in 3a et sic in infinitum approximetur aliter passo secundum illud extremum versus quod proceditur ad minores partes proportionales et quaero tunc a iste totus calor potest producere calorem in passo approximato ex parte ista aut non si non contra tunc sequitur quod non esset eiusdem rei cum aliis caloribus si sic contra tunc sequitur quod iste calor esset infinitae remissionis consequens est falsum nam dato quod sic finitae remissionis tunc oportet quod se habeat in alia proportione certa ad primam partem proportionalem illius caloris qui debet illum calorem producere ponatur igitur gratia exempli quod sit in decuplo solum inperfectior et remissior hoc dato sequitur quod Xma pars proportionalis a prima erit eiusdem remissionis vel maioris tum illo calore producto et inter illum Xm gradum et calorem productum erunt infiniti calores remissiores calore producto et ita calor productus esset intensior calore sibi immediate productio quod est inpossibile secundum naturam igitur
¶ praeterea si sic volo tunc quod aliquod corpus fiat calidum usque praecise ad superficiem corporis continentis ipsum quaero igitur utrum sic dare primum instans in quo totum est calidum aut ultimum in quo totum non est casum quia alterum horum oportet et non secundum quia in illo restat ad hoc aliquid acquirendum de calore quia volo quod nullus calor ibi simul producatur et ista ens illud non est ultimum in quo totum continuum non est calidum quia pars aliqua calefacienda tunc ad hoc per partem ante partem et modo simul calefiet si primum contra accipio calorem productum in parte superficiali versus quam processit motus in parte inquam immediata continenti sine protensa usque ad continens iste calor prius producitur in hac parte secundum gradum remissum quam secundum intensum igitur non est dare primum instans in quo ista pars sic califacienda contra omne continuum est divisibile in infinitum igitur
¶ ad primum in contrarium dicendum est quod secundum unde modum dicendi quem in simili satis prosecutus sive in 3o londiniensis de divisione continui secundum tales partes sive secundum fines talium partium licet deus possit sit procedere quantum si placebit inprobabit finite ista quod non sit dare ultimum quin ultra omne datum procedere valeat tum sicud inpossibile est divisionem continui ordinatione isto consummari ista inpossibile est in proposito totum istum ordinem infinitorum secundum ymaginationem casus completum esse et hunc modum respondendi tenui in quaestione praecedenti et teneo quia tum probabiliter multum mihi videtur dicitur tenentes quod angelo moto motu continuo uniformi super aliquod spatium potest deus semper in instanti quo venerit ad finem alicuius partis proportionalis istam partem non ab omnibus sequentibus dividere et quod sicut motus angeli in brevi tempore compleri potest
// Si per partes infinitas ita et divisiones huius infinitae si deo placebit ista semper dividere quod contradictionem non apparet evidenter concludere Ideo quamvis priorem modum londiniensis tenuerim et ad hoc teneam vicarie tamen responsio nunc secundum secundam viam
¶ Concederem igitur ad argumentum quod bene erit possibile dare primum instans quo angelus sic a deo motus quietibus interpositis pertinget ad finem talis spatii utpote in instanti terminante cuius duarum horarum si modificatur casus sicut postea sit in argumento et cum arguitur quod tunc inmediate an post illud instans movebatur verum est et similiter quod immediate ante illud instans quiescebat quia nullo tempore medietate vel intercepte quievit et movebatur patet inductive quodcumque et quantumcumque parvum daretur et hoc satis patet in responsione eorum qui tenent istam partem substantia in argumento positam
¶ ad primam reductionem neganda est consequentia si tamen li movebatur in consequente permittetur stare partialiter ad istum sensum movebatur et non quievit ante illud instans postquam movebatur id est post aliquod tempus in quo movebatur patet enim quod non valet si loco antecedentis ponatur sua exponens vel aequivalens haec valet nullum fuit tempus inter hoc instans finale et quodlibet tempus quo hoc movebatur vel hoc sine tempore medio ante hoc instans istud movebatur et loco consequentis ponatur sua exponens quia cum li movebatur in consequente stat confuse et distributive de virtute vocis ideo consequentia est bona et essens verum sicut antecedens assumptum patet per exemplum nam dato quod decies viderim regem et decies reginam si tamen posterius viderim regem haec est vera non vidi reginam postquam vidi regem secundum omnes et in haec est falsa nisi li vidi vel tempus in hoc verbo intellectum propter li quam praecedens staret confuse et distributive ista quod ille sic sensus non vidi etc id est non vidi reginam post omne tempus n quo vidi regem immo tunc est verum quod vidi regem postquam vidi reginam id est post omne tempus in quo vidi reginam esset autem haec falsa non vidi reginam postquam vidi regem si tempus inclusum in li vidi quod sequitur li postquam staret partialiter id est non vidi reginam post aliquod tempus in quo vidi regem patet si sic modificatur casus quod semper vera vice viderim reginam et non regem et alia vite econtra ultimo tamen regem et non reginam similiter patet quod li postquam confundit distributive tempus inclusus in verbo immediate sibi adiuncto et propter hoc concedendum est consequens illa tamen in prima reductione valet quod loquendo pro ultimo instanti sit ita quod illud sit nunc praesens non quievit postquam movebatur et etiam quod quievit et quod non movebatur postquam quievit sed ulterior consequentia posita in reductione nichil omnino valet sicut patet ex ponendo exponentis loco posteriorum
¶ ET tota haec responsio satis patet in exemplo communi secundum communem et antiquissimam viam qua dici solet quod immediate ante hoc instans fuit instans et immediate post hoc instans erit instans et bene sequitur immediate ante hoc instans fuit instans g?r instans fuit et nullum tempus fuit post quam fuit instans tempus et eodem modo arguam quod immediate ante hoc instans fuit tempus et quod tempus fuit et quod nullum fuit instans postquam fuit tempus et tamen ex hiis non sequitur quod immediate et non immediate ante hoc instans fuerit tempus vel instans vel quaecumque alia contradictoria igitur nec eodem modo sequitur contradictoria illa illata in proposito
¶ ad 2m concedo pro nunc vicarie secundum illam viam quod isto ordine procedendo poterat complevisse divisiones partium proportionalium infinitarum abinvicem quarum prima sit dupla respectu secundae et 2a respectu 3ae et sit deinceps et tunc oportet consequenter dare multitudinem infinitarum casu actu aliquorum qui nec faciunt aliquid unum nec aliquid eorum est pars alterius ex eorumdem ex hoc tamen non sequitur quod deventum fit ad aliquod indivisibile nec ad ultimum aliquod talium corporum seu minimum non plus postquam sit adinvicem dividuntur quam quando sunt partes eiusdem continui et tunc oportet dicere quod corpus dandum cui ex illa parte prius applicabatur continuum iam divisum nihil tangit licet nihil sic medium inter totam multitudinem simul sumptam et corpus prius tactum haec verbis negativa patet inductive secundum hanc responsionem
¶ ad 3m dicendum quod in isto instanti erit de isto angelo sicut placebit deo pro eo quod in isto instanti nec meretur nec demeretur et tamen immediate ante illud instans fuit in statu salutis et inmediate ante fuit in statu dampnationis numquam simul in hoc statu et in illo et cum dicis quod non est maior ratio quod dampnetur quam quod salvetur in illo instanti concedo ex isto solum non est maior ratio quod hoc quam illud et ideo vel in primo instanti nec habebit poenam nec gloriam vel si altum determinate hoc erit ex divina determinatione sicut et erit ex sola dei volitione et potentia quod sit infinities alternatum acceptetur et reprobatur si tamen casus sit possibilis quod non credo secundum veritatem quamvis dici debeat secundum hanc viam quod ymmo constat enim quod iste angelus non poterit libere totiens alternatim mereri et demereri gloriam dices sic ista quod in prima parte proportionali temporis dati habeat angelus iste caritatem in 2a careat et sic deinceps semper usque ad completum temporis igitur vel inmediate illi instanti prae habuit caritatem et sic salvabitur vel immediate illi instanti caruit caritate et tunc dampnabitur igitur cum determinate oporteat altum istorum esse oportebit eum secundum hoc determinate salvari vel determinate dampnari secundum legem communem dei et non est maior ratio de uno quam de altero igitur vel neutrum fiet vel ambo
¶ dicendum est vitarie suscipiendo istam responsionem quod isto casu admisso sicut non est dare ultimam partem proportionalem vel minimam dicti temporis ita nec est in isto instanti dandum quod habuit caritatem postquam caruit ea nec quod caruit caritate postquam habuit eam quia tunc esset dicendum quod habuit caritatem post omne tempus in quo caruit ea vel quod caruit caritate post omne tempus in quo habuit eam ut iam visus est in respondendo ad reductionem primam et tamen constat quod utrumque falsum esset isto casu posito vel admisso a taliter respondentibus nec videretur repungnantiam includere et tamen immediate ante illud istans habuit caritatem casu admisso et immediate ante illud caritate caruit et similiter patet ex praedictis igitur cum nec ultimo antedictum instans habuit caritatem nec ultimo caruit caritate sicut nec est dare partem proportionalem temporis ultimam in voluntate dei sola erit utrum dampnetur vel salvetur vel utrum indifferenter se habeat nam ut dictum est in ponente angeli libera non est in dato tempore totiens gratiam perdere de condigno nec totiens se praeparare ad gratiam seu mereri eam totiens de condigno
¶ ad 4m dicendum est secundum respondentes sicut ad primam reductionem hanc esse veram in instanti illo ultimo hoc movebatur et non quievit postquam movebatur nec ex hoc sequitur quoniam immediate ante quieverit sicud immediate ante movebatur ut prius dictum est tamen talis alternatio infinities de motione in quietem et econtra infinito tempore non est possibilis acci pi ?ti creato sed soli divinae moti?oi dicent isti
¶ ad 2m principale dicendum vita?e quod eo ipso quod non est ad illam differentiam positionis pars ultima proportionalis usus a sequitur quod nulla pars proportionalis istarum quarum prima est medietatis totius et 2a medietatis residui et sic consequenter scilicet convertitur quod nulla inquam istarum partium proportionalium est immediata ipsi a ymmo inter quamlibet proportionalem de multitudine assignari et a est alia pars proportionalis eiusdem multitudinis media et ideo argumentum me?am proportionalem assumit falsum supponendo aliam istarum partium immediatam ipsi a et tamen nihil mediat inter a et omnes istas
¶ Contra si ponantur superficies indivisibiles secundum antiquam opinionem continanter corpora alia superficies esset immediata ipsa a quia supposito quod compositum ex omnibus illis partibus contiguetur cum a et si ista superficies sit immediata ipsi a alia istarum partium proportionalium erit immediata ipsi a quia ista superficies esset subiective in alia illarum partium et per consequens illa quaecumque fuerit est immediata ipsi a quia modo uniformiter de facto se habent ad a secundum remotionem et approximationem quaecumque partes istius totius sicut se haberent posito quod essent in ipso tales superficies secundum profundum indivisibiles
¶ ad hoc dicendum quod via de superficiebus indivisibilibus secundum profundum est inpossibilis et ideo non mirum si ista via posita possit ad absurda deduci tamen admissa ista propositione quantum ad propositionem spectat corpore quod aliqua superficies indivisibilis secundum profundum est immediata ipsa a sicud et totum cuius est superficies ista et etiam infinitae partes eiusdem inchoatae ab ultima superiore versus a protense ad partem contrariam sunt immediate ipsi a sed tamen dico quod ex hoc non sequitur quod alia distinctarum partium proportionalium sic immediata ipsi a quia in nulla illarum partium proportionalium est illa ultima totius corporis superficies subiective et tamen ipsa est subiective in omni parte totius quae tangit a sic quod inter a et ita non sit medium et hoc secundum extrema superficiem a sic illud totum b de quo est sermo et sit superficies ista de qua loquitur dico igitur quod c est subiective in b et instinctis partibus ipsius b eadem facere inchoatis sed non ad easdem superficies teri?atis sed tamen quaelibet partium istarum in quibus est c subiective continet in se infinitas partes proportionalis de quibus est sermo quarum nulla pertinget ad c superficiem et per consequens in quarum nulla est subiective c superiores et ista patet qualiter deficit argumentum haec enim contra non valet c superficies est immediata ipsi a igitur alia pars proportionalis istarum de quibus est sermo nunc est immediata ipsi a et tamen bene volo quod omnes pars totius b in qua est c subiective est immediata ipsi a et causa iam calruit unde nisi essent alia argumenta de quantis aequalibus non divisissem via ipsam sustinere ad hoc et modo consimili poterit respondendi sicut ad ista ad argumenta firaf inprobante infinita in actu et per talem divisionem in quaestione praecedente
¶ ad 3m principale dicendum est pro voluntate istam viam tenere quod admisso isto casu potest sic modificari casus positus quod ille calor totalis compositus ex omnibus immo et mediate illarum partium possunt per nullam ulterius in passo approximato producere alium calorem et potest sic modificari quod nec iste calor totus nec alia eius pars poterit in passo sic approximato ut ponit casus calorem alium productae primum patet dato quod prima pars caloris sit ita intensa quod sufficiat omnibus aliis praeter illum calorem et partes suas uniformiter se habentibus agere longe ultra terminos illius caloris totalis sed certe oportet ut habetur difficultas sic modificare calorem quod prima pars caloris totalis suspendatur a deo in agendo ultra alias partes proprii subiecti totalis et sic modificata possibilitate casus non oportet quod calor productus in passo approximato vel cui calor approximatur sic in finite remissionis quia nec oportet tunc quod causetur a qualibet parte sibi immediata secundum situm calorum sibi approximati sed sufficit quod tenetur ab alia vel aliquibus partibus distantibus ab eo secundum situm intensionibus quam sit ipse
¶ 2m etiam patet esse esse possibile si sic modificetur prius casus quod pars prima proportionalis caloris approximandi passo et sic de aliis sic decrescant versus illud passum et sic remissio fiat quod non sufficit naturaliter agere omnibus existentibus uniformiter se habentibus ita enim omne activa alicubi definit in agendo vel deficere posset ita quod usque ad tantum posset agere et non ultra ita quod sit dare maximam distantiam ad quam possit agere vel mi?am ad quam non posset agere et casu sic modificato non sequitur quin totus calor sit eiusdem termini cum aliis caloris qui agunt et producunt calores et tam iam dicta est
¶ ad 4m articulum bene volo quod possit dari primum instans in quo verum sit dicere quod totum est calidum et cum pro isto instanti accipis calorem pertingentem ad corpus continens ubi si scit motus in toto passo vel in parte alia sit protensa ad finem Et dicit quod hic calor prius producitur in hac parte secundum gradum remissum quam secundum gradum intensum acceptata cum parte nego istud dictum unde verum est tamen quod in alia parte talis partis prius erat calor remissior et postea intensior sed non est hoc verum de toto isto passo nec de alia eius parte pertingere ad contingens extrinsecum si ubique sit uniformis remissio semper in partibus uniformiter distantibus ab alio contingente sed solum est verum de partibus distantibus ab illo contingente
On this page