Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 12

Quaestio 12

Duodecimo quaero circa hanc de 14 de potentia animae christi utrum per visionem ad verbum ipsa sit omnipotens

videtur quod sic per illud ambrosium super marc in ultimo huius distinctione 14me potentiam quam dei filius naturaliter habet homo erat ex ce?re acceptatus et constat de potentia quam filius naturaliter habet esse quod est omnipotentia igitur omnipotentia homo erat ex tempore accepturus constat quaero igitur pro quo supponit iste terminus homo in auctoritate ambrosii si pro natura assumpta et ista non accipit omnipotentiam secundum carnem igitur secundum animam Non potest dici quod iste terminus homo supponit ibi pro supposito filii quia illud suppositum non ex tempore sed aeternaliter accepit potentiam istam sicut et deitatem

ad oppositum est ibi magister capitulo penultimo non est inquit magister datum ei posse facere quam quae deus facit ne omni potens et per hoc deus pe putaretur

hic in primis posset esse dubium apud sustinentes eandem animam intellectiva posse meliorari secundum duplum 4lum et sic in infinitum sine omni addito priori an anima christi verbo unica fuerit ex hoc summa beatitudine sibi possibili bona et videtur quod sic quia dicit magister libro 3 distinctione 18 capitulo 4 ipsius inquit anima melior fieri non potuit quam ab initio suae conditionis extitit Sed contra igitur fuisset 8 omnipotens contra magistrum vel saltem infinite bona

ad illud alias satis respondendi improbando hoc esse inpossibile ut anima vel aliud fiat substantialiter vel in speciei sua secundum materiam suae speciei melius quam prius sine additione ideo etc

aliud dubium posset esse secundum istos qui ponunt illam intelligere et diligere formaliter per ipsum verbum cui unitur ex vi unionis eius et videtur quod non quia hoc negat magister et sancti omnes dicentes solum deum esse omnipotentem

Sed contra quaeque natura potest velle formaliter volitione cuiuslibet cuius possibilis omnipotentis productiva potest fieri omnipotens si anima de facto secundum istos vult volitione dei omni potestate formaliter etc

Sed etiam hanc viam inprobavi sufficienter quod primo modo praecedentis illius distinctionis

3m dubium potest esse utrum anima sit infinite virtutis vel perfectionis nam si sic videretur eo ipso esse omnipotens et videtur quod sic quia aliquod continuum parvum vel creatura inperfectior anima christi est infinita infinite perfectionis igitur anima christi m?to fortius cum qui alia creatura excedit infinitas creaturas eiusdem quantitatis totaliter ab invicem distinctas et nulla nisi ut infinita igitur

assumptum probatur sicut conclusio tenenda quia quod libet continuum habet infinitas partes eiusdem quantitatis totaliter ab invicem distinctas quia non c tot quin plures et quodlibet continuum excedit infinitas partes suas eiusdem quantitatis quia non toto quin plures quia excedit non duas quin 3es non 3es nisi 4 et sic in infinitum

Et confirmatur quia quod plus est videtur quod creatura finita excedit eiusdem quantitatis infinitas partes quia extendit eiusdem longitudinis partes infinitas et eiusdem latitudinis igitur

Item semel per eandem virtutem non augmentatam potest pro ex cedere infinita luminaria quorum quodlibet potest inaequalem effectum cum alio ut videtur quia potest excedere infinitos soles quorum quilibet esset natus solus producere unum radium posset enim deus ut videtur facere tales soles infinitos quorum quilibet esset productus tantum unius radii et etc tamen est quod solis ille posset excedere infinitos tales soles ymmo si essent excederet istos igitur

et confirmatur quia sol non est nunc minoris virtutis quam foret si infiniti tales soles essent sed tunc sol infinitos istos excederet igitur

Iterum confirmatur quia anima sortis excederet infinitas animas quarum quaelibet esset solum productiva unius actus

Iterum alia creatura est extensive infinita igitur pari ratione non est repungnantia quin alia creatura sic ex in tensive infinite quia linea girantia sive spiritalis extenssime igitur

Praeterea illud quod ultra omnem proportionem numeralem extendit finitam videtur esse infinitum sed alia creatura est huius quia gratia milii excedit ultra omnem proportionem numeralem igitur excedit aliquod continuum quia ultra istam proportionem numeralem excedit aliquod continuum quia ultra puta suam medietatem et ultra illam proportionem numeralem excederit aliquod continuum puta medietatem suae medietatis et sic in infinitum plus quam enim in duplo extendit suam medietatem et plus quam in quadruplo medietatem suae medietatis et sic in infinitum ultra proportionem numeralem excedit aliquod continuum quia li aliquod continuum stat confi?cse tantum ratione distributionis mediate praecedentis nec c contingit descendere sub ipso et eodem modo probari possit quod aliquod meritum finitum in infinitum sive ultra omnem proportionem numeralem excedit ad meritum et tamen ex hoc ut videtur sequitur quod aliquod meritum sic in creatura infinitum igitur etc

Iterum eodem modo probatur quod aliquis dolor in infinitum excedit sive ultra omnem proportionem numeralem alium dolore et nullus ut videtur nisi infinitus igitur aliquis dolor est in infinitus et omnis dolor est aliud a deo

Praeterea aliquis potest esse motus infinitae velocitatis igitur et infinitae perfectionis secundum veolocitatem assumptum probatur quia in medio minus resistentem potest fieri motus velocior ceteris paribus igitur et in duplo minus resistente poterit fieri ceteris paribus semper motus duplae velocitatis igitur et in medio ubi nulla est resistentia aliud in vacuo potest fieri motus infinitae velocitatis

Item virtus quae potest movere in non tempore est virtus infinitae perfectionis motivae sed talis est virtus alia creata vel esse potest igitur etc probatio assumpti nam si alius virtus potest movere aliquod mobile per aliquod certum saptium in una hora dupla virtus auferret medietatem horae illius igitur si ista dupla duplaretur auferret totam horam quia qua ratione una medietas virtutis tantae auferret vel diminui unam medietatem temporis poterit medietas alia si apponeretur auferre aliam medietatem temporis

Et confirmatur quia si alia virtus addita priori auferret quantumcumque parvum de tempore iterum tanta alia add uc ta eidem iterato ut videtur tantumdem auferret de tempore ad d hac iterum tanta tantum cum igitur tempus correspondens motui qui sit in hora sic finitum sequitur ut finitum videtur per talem additionem virtutis auferretur totum tempus et ita ex omnibus illis virtutibus aequalibus et finitis movebitur in non tempore quod erat probandum esset absurdum

Iterum ad principale ubi posse in plura arguit maiorem perfectionem quam posset in pauciora igitur posse in infinita arguit infinitam perfectionem si enim posse portare simul duos lapidem quorum utracumque est ponderis unius lineae est uta?ris in duplo po?e quam posse portare praecise unum igitur posse portare simul infinitos esset infinitae potentiae si alteri a deo convenit posse in infinita ubi t posse in fieri plura est maioris perfectionis vel arguit maiorem perfectionem quam posse in pauciora igitur minor probatur in multis quia maioris perfectionis est respuere duo delectabilia quam unum et 3a quam duo et sic in infinitum et tamen posse respuere infinita conventi voluntati ratione suae libertatis igitur eius libertas est infinita

Praeterea maioris perfectionis est posse pati duoas poenas quam una et 3a qua duas et sic in infinitum et cum non repungnat alteri a deo

Item intelligere duo est maiores perfectos quam unum tantum et 3a quam duo et sic in infinitum et cum angelus de facto ut videtur potest intelligere non tot quin plura et per consequens infinita igitur angelus est perfectionis infinite vel maior praeassumpta falsa est et hoc non potest esse quia ista propositio ut videtur fundatur super principium illud omne totum est maius sua parte quia posse infinita est q totum respectu ad posse praecise plura in multitudine tantum finita ceteris paribus et per consequens ista potentia quae potest in infinita est infinita quia da quod non et sequitur quod posset attingi per aliam potentiam quae solum posset in plura finita secundum multitudinem ita quod non in infinita si darentur processus huius et ista posset in infinita non vel se haberet quasi totum ad posse immediata sed non in infinita secundum multitudinem ceteris partibus

Praeterea negata ista propositione quae est principium a praesto et multos doctores in multis non haberetur medium sufficiens ad probandum quin intellectus creatus unita intentione possit simul distinctissime intelligere infinita per hoc enim probatur quod non per quod et probatur divinam intentionem esse infinitam inperfectione intentionis quia valet perfectior est ista intensio ceteris paribus qua aeque perfecte intelligitur albedo et nigredo simul distincte et in particulari quam qua intelligeretur praecise altera earumdem correspondens aeque determinate et perfecte cum praestitione et perfectionem ista quam albedo et nigredo et etiam amando simul determinate quam qua praecise albedo et nigredo et sic in infinitum procedendo igitur quae esset distincte et simul cognitio infinitorum distinctorum specie vel etiam numero ita quod respectu cuiuslibet distinctia seu distincte esset perfectionis infinitae

Iterum ad principale quod aliqua creatura sic infinita arguo sic volo quod ignis calefaciat aliquem aerem continuum sibi approximatum ista quod semper pars sibi proximor sit calidior sicud communiter fieri solet in naturalibus ac communibus quod revertitur actio secundum remotionem maiorem ab actis tunc capio primam partem proportionalem alius aeris continui calefacti incipiendo compu?em ab extremo magis distante ab igne tunc sic ista prima pars habet calorem actus intentionis et quaelibet pars proportionalis versus ignem habet calorem intensiorem igitur calor totalis causatus erit infinitae perfectionis probatio consequentiae quia caritatem continet in se calores infinitos totaliter ab invicem distinctos quorum quilibet est intentior hoc gradu demonstrato calore primae partis proportionalis est infinitus si aliquis sit huius si sic hic est secundum casum igitur calor iste est infinitus

Ad oppositum hoc est proprium soli deo vel deum includenti quod addo pro agregato ex natura humana et personalitate filii aeterna quod magnitudinis eius quae sibi attribuitur apta tamquam propria sibi non est finis igitur etc quod dico quod non quia hoc clamat omnis philosophia et omnis sancti et scriptura sacra

hanc conclusionem arguo sic quia nulla potest esse creatura finita quae sit perfectionis vel intensionis infinitae igitur si aliqua creatura aliam creaturam alicuius determinate quantitatis perfectionalis infinite excedat ipsa erit infinita et tunc quid mirum quod infinitum si daretur excederet infinite finitum et hoc arguo sub alia forma sic quia sit ista creatura a quae excederet aliam b infinit e a aut ista esse infinita et tunc non mirum si b sit perfectionis finitae aut a est solum valoris finiti seu perfectionis finite et huius obiectum capit assumptumalias quod primo sic sit a gratia exempli albedo et b nigredo vel a dilectio beatifica dei et b dilectio proximi si a in valore excedit infinita seu infinitates b igitur quaelibet pars a est maior toto b consequentiam probo quia si aliqua pars a non sit melior toto b sit ista c cum igitur c solum finities contineatur in a solum a non excederet b nisi totiens quotiens c continetur in a sed hoc erit solum finitos nisi detur quod erat probandum pri l us scilicet quod a in sua specie sit intenssissime infinitum et per idem argumentum probatur demonstrative etiam quod quaelibet pars a excedit totum b infinite quia si finite solum detur tunc gratia exempli quod in centuplo solum et tunc totum a non excederet totum b nisi totiens incentuplo quotiens pars data puta c contineretur in a et haec est solum finities nisi detur in probandum o sic igitur gratia exempli quod c decies continetur in a et sequitur quod totum a totum b tantum misserimmi srabit et per consequens non excedit ipsum infinite tunc arguo ultra sic si quaelibet pars a est melior toto b finite vel infinite tunc sequitur cum infinite sint ut partes ipsius a sicut cuiuslibet habentes parvel extensive igitur integratur ex infinitis totaliter distinctis licet non dimissis quorum quodlibet est ineli?us toto b sed compositum si si detur aliquod ex infinitis valoribus totaliter dicis quorum quilibet est aequalis vel aliorum valore dato est valoris infiniti igitur a est valoris infiniti haec enim sequitur dato quod quaelibet pars a esset aequalis valoris cum b ergo multo fortis si quaelibet pars a sit melior toto b et ad hoc multo fortius haec sequitur si quaelibet pars a sit in infinitum melior toto b quanto vel cuius valor est divisibilibus et quantus et hoc ratio mihi perfectio demonstratur et et ista bene verum esset dato quod causa a quam b essent perfectiones indivisibiles et simplices dummodo perfecte a aequivalenter excederet valorem b sicud modo alioquin non probatur valor dicitur esse infinitus per excessum eius super valorem cuiuslibet creaturae

Et istud confirmatur quia si albedo excedit hanc nigredinem infinite et etiam quaelibet pars huius albedinis et tales nigredines infinite secundum multitudinem aequales huic datae si essent in realiter natura totaliter distincte et facientes unam intensive vel extensive vel ex intentione integrarent bonitatem infinitam in ista specie sed nunc est haec albedo istam nigredinem si esset aequivaleret vel excederet quia tot habet valores totaliter distinctos vel non pauciores secundum perfectionem b nigredine sicud ista infinita nigredo si esset secundum adversarios tunc sic si esset nigredo talis infinite perfectionis a albedo esset infinitae perfectionis quia esset melior infinita ista nigredine sed a nunc est a tantae perfectionis sicud foret tunc quia crementum nigredinis finitum non faceret hanc esse in aliquo perfectiorem quam nunc sic igitur

Et confirmatur hoc iterum quia nulla nigredo tunc aequivalenter alicui de infinitis partibus huius albedinis nisi infinita ergo haec albedo habet infinitas nigredines quarum quaelibet ymaginatur infinita

praeterea si aliqua quantitas dimensionis excederet aliam infinities ipsa esset infinita extensive nec posset dari maior extensione ex ea parte qua esset infinita ex primo de caelo igitur eodem modo si a excedit b infinite secundum perfectionem a erit infinita perfectio in sua specie consequens est falsum quia haec albedo potest duplari et sic in infinitum in specie sua vel slatem extendi igitur ipsa non erit infinite perfectionis

Similiter primo physicorum contra ponentes infinita esse principia arguitur sic per 36 totum sequitur partes secundum quantitatem igitur si principia sunt infinita totum compositum erit infinitum sic in proposito quia tota albedo componitur ex partibus infinitis quarum quaelibet est aequalis vel maior quam b nigredo igitur tota haec albedo quantum habet parva eset bonitatis infinitae

Et confirmatur quia ibi per 38 ostenditur quod non quodlibet sit in quolibet quia tunc infinita esset caro in infinitum cerebrum infinitum sanguinis et hoc supposito sicut exprimit ibi philosophum quod est dare carnem minimam extrahibilem vel qua minor extrahi non poterat

Similiter arguam in proposito ex quo de albedine hac infinities poterit subtrahi causatus valor vel maior sicud est haec nigredo sequitur quod valor totius albedinis quantumcumque parvae sit infinitus

Praeterea tenens contrarium utitur hoc sicut principio si a infinities infinite exerceret b inperfectione a esset quo melius cogitari non posset sed si a albedo excedit b magnitudinem infinite a excedit b infinities infinite sed consequens est inpossibile igitur videtur minor quod est intentum vel maior et hoc est contra eum etc

ad primum in contrarium dicendum quod licet istud assumptum verum sit de vi vocis sicut accipitur sumendo istum alium infinitas sincategorematice haec tamen falsa est alia creatura eiusdem quantitatis extendit partes vel creaturas infinitas totaliter ab invicem distinctas eodem sumendo modo li infinitas ubi li eiusdem quantitatis hoc est aequalis quantitats supponit determinate et non confuse tantum sicut in prima ratione huius signi infinitas metaphysicae praecedentis et haec 2a si esset vera bene inferret creaturam esse infinitae perfectionis non autem prima sumendo autem li infinitas cathegorematice prima propositio accepta falsa est et po probatio istius propositionis non procedit in hoc sensu sed solum in intellectu prori sumpto isto termino

Sed contra hanc rationem procedere videtur confirmatio apposita ad quam dicendum quod non assumit falsum si assumptum intelligat de partibus totaliter abinvicem distinctis et aliter nihil valet ad propositum et cum probatur quod alia creatura eiusdem longitudinis et latitudinis excedit infinitis partis ergo et eiusdem id est aequalis quantitas econverso negationem cum alias de virtute vocis licet enim a b c sint aeque longa non tamen sunt aequalis longitudinis quia una istarum longitudinum est maior aliud non secundum longitudinem unde ista distinction is in hac consequentia apud me a b c sunt aeque longa vel non extendentia se secundum longitudinem igitur sunt aequalis longitudinis sicud et haec ista sunt aeque alba dm?rt a magno et b parvo igitur ista sunt aequalia alba

dices forte idem intelligo per istas duas propositiones a et b sunt aequalis longitudinis et a et b sunt aeque longa

dicendum quod male uteris sit utendo dico tamen quod vocis sunt ad placitum quia sic utendo et habendo tales pro eodem ulterior consequentia confirmatis esse n t neganda ista scilicet a et b sunt aequalis longitudine igitur sunt aequalis quantitatis quia sic utendo terminis videtur proportionibus aequivalens uni earum haec scilicet a et b sunt aeque longa essent vera et aequivalens alteri scilicet haec a et b sunt aeque magna esset falsa

ad 2m principale dicendum quodlibet iste semel possit excedere luminaria alia alicuius determinate perfectionis infinita successive quia modo aliquot et alias toto et sit non totiens tot quin plures tot et sit loquendo infinita quod non est ad propositum quia ex hoc non sequitur probandum o hoc tamen est im possibile iste semel excedit infinitos tales soles totaliter ab invicem distinctos et aequales ab invicem etiam dato quod non esset repungnantia quod tales infiniti simul essent tales inquam id est aequales ab invicem et totaliter distinctas ab invicem ymmo in infinitum excederetur a tali multitudine si esset et hoc in essendo quamvis infinitos excederet in agendo sumendo li infinitos sincategorematice dato per inpossibile quod quilibet istorum esse praecise productivus vinci radii sed illud ultimum positum est penitus inpossibile et infactibile a deo inpossibile enim est quod aliquis sic sol vel aliquis naturaliter alia et ista productiva unius individui alicuius speciei quin sit productum alterius quia ex quo remanet sibi penitus eadem entitas remanet sibi penitus productivus ista quod deus posset si vellet mediate eodem producere aliud et etiam non tot alia quin plura saltem in diversis passis uniformiter dispositis et approximatis et per idem ad utramque confirmationem

ad 3m dicunt aliqui quod in digito nulla est libera girativa longior digito et quod si una corda longissima volueretur circa unum brevem baculum quod ipsa non esset longior baculo circa quem giraretur nec filum longitudinum si extenderetur est longius manu mea quin includetur in ipsa sed mihi videtur cum plebe quodlibet tale filum vel talis corda non ita protendatur secundum longum quando sit conglobatur vel coartatur tamen realiter aeque longum est tunc sicut prius ceteris paribus nec videtur sufficiere prima facie si dicatur quod omnis linea girativa continet eiusdem quantitatis secundum longitudinem girativam tantum partes finitas quia constat secundum praedicta quod indigito sunt partes proportionales infinitae totaliter distincte capiatur igitur una linea sic girans quod in omni parte proportionali inchoando a maioribus et nusquam citra finem omnem distinguendo hanc praecise unam spericam vel perin ultra talis enim est ibi de facto sive capiatur sive non et quam et cuius omnem partem distincte novit deus sicut et ipsum digitum et eius partes istas proportionales infinitas talis linea habet infinitas partes complete spirales quarum quaelibet es maior secundum longitudinem hac linea quae circumdaret digitum ad angelos rectos et ab eodem puncto ad idem punctum omnino sicut patet cuilibet ymaginati igitur

dicunt plures quod ista conclusio ad quam deducit argumentum vera est scilicet quod est ibi linea talis spiralis seu girativa infinita propter argumentum proximo factum et quod ista linea provenit usque ad circulum ultimum istius corporis ex parte illa quas semper minorantur partes proportionales et tamen ad illum punctum illius circuli terminatur quod non est maior ratio quod ad unum quam ad aliud igitur vel ad quodlibet vel ad illum et non ad quolibet igitur ad nullum

Et prima tunc ista eadem linea ex eadem parte terminaretur ad plura puncta istius circuli quia si dies quod terminetur ad punctum aliquod certum probatur quod non quia inchoere linea spiralis immediate primae partis spiralis et compleatur spira praecise et hoc erit semper in alia linea recta secundum longum illius corporis quam in qua inchoabatur illa pars spiralis et per consequens secunda linea spiralis terminabitur in secunda linea recta in ultimo circulo eiusdem rei qua prior in primo puncto significando ut prius tamen ille lineae spirales sint totaliter una nisi quo ad partem mediam primae partis spiralis sequitur intentum quod quo ad aliam et aliam partem b habebit in isto circulo spiralis linea illa duos terminos si tamen aliquem habeat et pari ratione arguam quod 3es si aliquem et sic in infinitum igitur cum hoc sit inpossibile nullum terminum habebit id est nullum punctum ad quod terminetur in circulo isto ultimo

Sed haec responsio non videtur vera persona primo quia nulla omnium partium istarum proportionalium pertingit ad illam ultimam superficiem si detur cuius superficiei circulus de quo argumentum est ponitur esse extremitas igitur nec inchoata linea spiralis ex qua parte pertinget ad illum circulum quia punctus eam terminans esset in alia parte spirali totius illius lineae et hoc non quia quaelibet spira integra est in alia parte proportionali dictarum per casum igitur si nulla pars proportionalis pertingit illuc nulla linea girativa ex alia parte inchoata illuc pertinget

Et contra liud dictum videtur quod non valeat quaestio scilicet dicitur quod linea terminatur ad circulum facie superfaciei ultime huius corporis sit girati et tamen ad nullum punctum illius circuli quia non plus ad unum quam ad alium

Contra signetur una linea recta in exteriori superficie corporis girati protensa in longum ab eximo uno ipsius usque ad centum et incipiat linea girativa spiralis de qua loquimur in primo puncto istius lineae et terminetur primam giratio in ultimo puncto partis eiusdem rectae lineae quae correspondet primae parti proportionali et maxime illarum de quibus est sermo et giratio correspondens secundae parti incipiat a puncto ubi terminatur prima giratio et infimatur in eadem linea recta in ultimo puncto secundae partis proportionalis et sic semper igitur omnes girationes terminantur in ista linea recta finita secundum istam assignationem et per consequens si ista linea totalis secundum completas solum modo girationes pertingat ad finem necessario terminabitur ad ultimum punctum istius lineae rectae quia si alibi et plus vel minus ultimus giratione igitur magis ad unum punctum quam ad aliud contra praedicta nec obstat hoc rationi quod arguunt isti de girationibus in ista eadem linea alibi inchoatis in prima parte proportionali utpote in una lt alia linea recta aequedistanti priori quia cum ista non adaequato sicut prior totalis cuius hoc secunda ponatur pars correspondentia partibus proportionalibus illis quibus prior et ideo in eisdem partibus proportionalibus capientes per girationes completas et ista linea recta non adaequate complebitur giratio secundum istam lineam rectam vel excedet girationem hinc est quod illa quae compleret girationem inchoatam in secunda linea recta si tamen hoc esset possibile nequaquam terminaretur in puncto ultimo in priori linea recta oporteret igitur vel assignare partes proportionales alio modo disponi incipientes in medio primae proportionalis datae prius vel non est ymaginatio ad hoc ut compleatur secunda linea girativa et si signentur isto modo aliae non mirum si in eodem puncto terminentur sed nec secundum veritatem unquam terminabitur haec ultima igitur patet qualiter illud motum eorum deficit

praeterea absurdum mihi apparet quod aliqua linea vera tantum et habens duo puncta terminantur vel etiam ex utraque sui parte sistens alicui sic infinita secundum longitudinem sed linea quam concedunt infinitam esse et habere partes infinitas aequales circulationi rectae significatae vel ea maioris habet secundum eos usquequo secundum longitudinem ex omni parte pertingentem quia ex una parte ad hanc superficiem finalem corporis girati et ex alia parte ad aliam eius superficiem ultimam quod probo quia ubicumque alibi sistetur tantum haberet giros finitos

dicendum quod videtur quantum pro nunc apparet mihi concordando cum responsione 2a quod nulla est ibi linea girativa inchoata ut supra ymaginatum est quae sit infinita vel quae pertingat ad aliquam ultimam superficiem corporis girati sicud deducis prima illarum rationum contra praecedentem responsionem omni tamen finita est maior linea girativa inchoata ut prius et ideo bene concedo quod infinita linea girativa est ibi sumendo li infinita sincathegormatice ad hunc sensum non tanta secundum longitudinem est ibi sit inchoata quin longior valet consequentia igitur alia linea girativa sic inchoata est infinita Similiter sumendo li infinita sed est finita dicit si ver li infinita sumatur cathegorematic tunc sive vero modo formaretur propositio sive alio falsa esset argumenta autem in contrarium non probant aliam ibi in esse lineam infinitam sed solum quod nulla est ista magna vel longa quin una alia cuius illa sit pars sit maior vel longior

hic tamen est unum attendendum quod licet nulla sit longissima ibi includens tales perfectas girationes cum cito venietur sic procedendo ad maximam compositionem ex e aequalibus circulo uni recto vel girationi uni rectae cuius oppositum ipsi supponunt quia iste circulus vel girus rectus est secundum veritatem corpus quodam nulla enim eset linea sine latitudine et spissi?ne et ideo quocumque talis significato sunt ibi partes proportionales de quibus est sermo inie?les ille gire vel linea illa circu lari biti supra dicto processu minores eodem licet non unius longe ideo cum quaelibet linea istarum quae sunt praecise una completa giratio sit minor parte proportionali in qua est sicut pars eius igitur etc

ad 4m principale videretur posse dici quod assumptum est falsum nisi intelligitur de videtur videre elenchico quo videtur et non est quia si finitum ex parte subiecti semper signum universale affirmatum mediate praecedens stat confuse tantum ista i?um propositio alia creatura aliquod finitum extendit ultra omnem proportionem numeralem bene infert quod talis creatura esset infinita sed haec falsa est non vera

Et per id patet ad alias duas formas de merito et dolores si aut li aliquod infintium non obstante signo distincte mediate praecedente permittatur supponere determinate tunc consequenter negaretur minor et assignaretur filia dictionis et fallacia consequentis in illatione inductiva ex pluribus distinctis ab unum

ad 5m aliquibus videtur quod argumentum supponit falsum valet quod motus possit fieri in vacuo haec non falsum est quia vacuum nihil est et meo quod michi est non potest motus aliquis filius Et confirmatur quia motus localis non potest fieri nisi inter terminos distantes sed si adnihilaretur medium reservato corpore certum dante nulla etiam parte ipsius mota latera ipsius concava non distarent quia aliter ditarent et cum nullo distarent quod videtur absurdum et contradictorium includens et ex quo latera non distarent ymmo ut videtur essent simul quia illa sunt simul inter quae non est medium non potest fieri motus inter latera sit indistantia cuius oppositum falsae ymaginatur argumentum igitur etc

praeterea si esset dare vacuum non posset vitari demonstratio philosophi quia probat sequitur quod motus in vacuo et in pleno essent in eodem tempore et si dicas ad demosntrationem philosophi quod licet motus possit fieri in vacuo et in pleno numquam tamen motus in pleno et in vacuo essent in eodem tempore

diceretur contra quod hoc stare non potest ut videtur quia hoc videtur mirabile si motus in vacuo fuerit in aliquo certo tempore quod per naturam sub?ti?em medii nec per antequam virtutem subtilitatem medium nec per aliquam virtutem additam mobili posset fieri quod motus in pleno esset in aequali tempore cum motu in vacuo hoc bachalarius qui dicitur scilicet reptes

Sed haec responsio plena est de factibus ut videtur primo quia ex quo modum posset adnihilari continente non modo de situ suo ut concedit et certe tunc haberetur vacuum igitur cum tunc non haberetur quod nihil esset igitur esset tunc aliquid non quidam medium quod nihil esset quia distractum esset sed illud corpus natum loquare aliquid n?o eius moto et tamen mch?us intra se locans unde licet vacuum nihil sit de facto sed tamen aliquid possit esse vacuum et tunc intra illud possit esse motus et mobile non evadatur argumentum

praeterea commentator vult quod animal posset moveri in vacuo si daretur licet hoc neget de gravibus et levibus

praeterea secundum argumentum unum totum caelum potest moveri moto recto et constat quod non minus posset aliquid moveri intra caelum destructo medio igitur

praeterea falsum est quod laterarere penitus immoti secundum se et quamlibet partem destructo medio dicantur esse simul sed tunc non plus approximaretur sibi quam motio ex quo non moverentur igitur etc ymmo dato quod moverentur ad se invicem haberetur intentum quia pari ratione posset aliquid ibi moeri

prima falsum est quod omnia illa sint simul inter quae non est medium sed oportet addere nec esse potest illis non motus ed haec additio falsa esset in proposito igitur Eodem etiam modo nec omnia distant inter se quae potest poni medium quia tunc contingua ut bene accidit ille distarent quod tamen falsum est sed sola ista distant inter quae potest intercipi medium illis non motis sed uniformiter existentibus in sitibus eisdem quibus prius igitur etc

sufficientissime etiam vitatur supradicta bona et totalis responsio rei primi nec subtili actio mereri alii sufficeret ceteris paribus fortificare autem virtutem mobilis est cetera non esse paria igitur haec responsio nichil ligat

praeterea ista forti?tio virtutis vel fieret in eadem specie et hoc forte non vali?ret motum in vacuo secundum velocitatem quia sublato omni inpedimento reactivo cuius videtur esse corpus medium videtur quod remaneat omnino simul proportio in ratione moti ad mobile totius ad totum sicut partis ad partem in eadem specie igitur videtur quod in vacuo non velocius moveret totum uniforme quam pars sua si esset per se si sint alterius speciei et unum gravius alio ex natura suae speciei tunc ut prius dixi cetera non sunt paria

aliter igitur dicendum est quod assumptum principalis argumenti falsum est licet infinitae velocitatis possit esse motus aliquis pro eo quod in hac ultima iste terminus motus aliquis supponit confuse tantum si li infinite sumatur secundum cathegorimatice si sincategorice utraque falsa est et in probatione assumpti prima conclusio neganda est cuius causam satis declarat anenpethe sicut recitat commentator 4o physicorum et contra eum nihil valet quidquid ibi innurit commentator

ad 6m neganda causa maior quam minor sed maior propter hoc solum quod inplicat falsum

et ad probationem minoris detur prima consequentia et consequens concedi potest sed ulterior consequentia nihil valet

et ad probationem 2ae consequentiae negandum est quod assumitur maior enim causa est ex una parte quam ex alia quia sicut sufficit duplae virtuti duplice velocitatem motus ista quadruplae virtuti sufficit quod quadruplicet motum tunc enim ut patet servabitur hinc inde de vita proportio sed si prima virtus duplet velocitatem eiusdem mobilis vel aequalis per hoc spatium eo ipso aufert praecise medietatem temporis sicud patet ex diffinitionibus dupli et velocis et certe per diffinitiones eorumdem sumi velocis et quadrupli patet quod quadruplicans velocitatem motus praecise auferret tantum 3es quartas temporis igitur non est eadem ratio quod quadrupla virtus auferat totum cuius sicud quod dupla auferat medietatem temporis ex quo patet falsum esse quod dicunt aliqui puta oppinio quod nulla potest assignari causa quare iterato causato approximato sicut prius de virtute non auferatur tantum de t?o sicud prius ed haec inquit solum naturae propter inconveniens quod sequitur scilicet quod motus esset in instanti et consimiliter inquid est de habitibius et actibus qui generatur in instanti naturae processus in infinitum solum propter inconveniens quod sequitur quia scilicet habitus esset infinitus

Dep?o iam patet quod est alia causa et de 4o demonstravi alias quod alia causa est quare non sequitur consequens quia videlicet semper proceditur ad minus quam prius et ideo necesse est etiam si daretur processus in infinitum habitu omnia ista contingentem situm esse et similiter actum

ad confirmationem 6i argumenti patet omnino per idem

ad 7m concedo quod ubi posse simul duo arguit maiorem perfectionem in sic potente et semper p plura maiorem et maiorem aut posse simul talia infinita totaliter distincta et aequalia ad invicem argueret perfectionem infinitam in sic potente sicut probat exemplum argumenti et sicut satis probant haec apud me duae res in argumento principali ultimo positae negare autem hanc consequentiam hoc realiter continet infinita talia aequalia interse et totaliter ab invicem distincta igitur est infinitum est negare consequentiam philosophus 3 physicorum per se notam ubi vult quod omne in finitum est consumptise ve per finitas abulationes finiti et quod illud quod non esset sic concupiscibile infinitum esset et immediatis aliis locis commentator et philosophus sicud primo physicorum primo caeli et mundi et 7 physicorum et 6 et 8 huic medio sicut notissimo innititur

ad minorem igitur responsio quod est falsa si directe sumatur sub maiore sic expressa et inaedificata quia sic eam intedebant qui ista utuntur in suis demonstrationibus

ad primam probationem maioris negandum est quod assumitur ymmo quamdiu stat liberum argumentum id est plenum iudicium rationis et libertas voluntatis respectu unius ipsa aeque faciliter et aeque libere respuet si voluerit infinita sicut unum delectabile in honestum sicud de hoc diffusius in prima distinctione primo prosecutum est

ad 2m dico quod in quocumque casu maior esset vera minor esset falsa et econtra materia enim prima vel aer in medio posset recipere miraculose saltem non tot tales formas simul quin plures aequales totaliter distinctas et radios seu lumina huius nec hoc arguit materiam magis esse perfectam qua posse recipere unam vel duas quia intellectus vel materia et omne receptum eo ipso quod potest simul recipere duas formas tales miraculose quarum utraque sit adaequata suae capacitati naturali ista valet quod possit eam replere potest etiam non tot finitas quin plures tales sed de poena aliquando secus est sicud in istis minoribus mortalibus aliquando non sicud in dampnatis immortalibus inmortalibus enim aliquae poenae eiusdem quantiatis satis paucae sunt inpartabiles ubi duae plus gravant quam una quia per tales in parvo numero agregatas moriuntur et deficiunt homines voluntas tamen quam diu stat iudicium plenum rationis potest indifferenter velle ex causa alia sibi accepta et placibili subiectum cuius iunctus est pati tot sicut tot sed non aeque faciliter patitur secundum plures sicud paucas quando autem voluntas absorbetur poena vel tristitia vel potius ipse homo ista quod perditur usus rationis quid mirum quod voluntas tunc non potest sua uti libertate

ad 3m dico quod angelus non potest alia una intentione simul distincte intelligere infinita nec etiam aliquibus finitis intentionibus et ideo minor falsa est si de talibus intelligitur si vero de infinitis intensionibus procedat tunc si angelus talibus infinitis posset simul distincte intelligere infinita quarum intentionum quaelibet esset aeque perfecta vel perfectior cum hac data constat quod agregatum ex illis intentionibus infinitae perfectionis et quodam modo ex intensione et ita ille angelus esset infinite perfectus a talibus perfectioribus extensus quodam modo quod dico quia tales non mutuo se intenderent omnes cum essent infinite alterius speciei nam infinitarum eiusdem quantitatis eiusdem speciei non est simul naturaliter capax etiam sumendo li infinitarum cathegorematice et de hoc statis est dictum in 10 quaestione praesentis distinctione

ad 8m argumentum principale neganda est consequentia posito isto casu et ad probationem neganda est maior licet sit apparens nisi subintelligatur cum dicitur quorum quilibet est intensior gradu demonstrato ceteris paribus sed hoc addito minor est falsa quia licet quaelibet calor de sumptis sit intensior dato est tamen quilibet sequens eo inperfectior quia plus de perfectione decrescit sibi ex minoritate extensionis sibi debita quoniam accrescat sibi ex maioritate intentionis

Sed in contrarium potest esse duplex difficultas prima de angulo rectlineo igitur non est contradictio quod alia creatura sit infinite perfectior alia assumptum patet ex 14 3i euclidum ubi habetur quod angulus continue est omnium acutiorum acutissimus sed quolibet angulo rectilineo contingit dare angulum rectilineum in duplo acutiorem cum quemlibet contingat dividere per aequalia igitur quolibet angelo rectilineo acuto est quilibet angelus contingentiae sine proportione acutior consequentia probatur quia non videtur minor contradictio quod a angulus continue et b angulus rectilineus ambo sint acuti anguli quorum utroque est dare acutiorem et minus acutum et tamen quod angelus a sit in infinitum acutior angulo b quam quod a et b sint duae creaturae quarum utraque sicut accipere perfectiorem et minus perfectam et tamen quod una earum puta a sic infinite seu sit comparatione inperfectior alia earumdem puta b et econtra b in infinitum perfectior a si dicatur quod non stant simul quod b excedatur infinite ab a et tamen quod aliquid excedat ipsum a quia ut videtur quae infinite excederet aliquid aequaliter excedent illud et quae infinite excedentur aequaliter extendentur

praeterea dato quod delectior in instanti tunc melius est mihi sine proportione gaudere per infinita instantia quam tantum per unum igitur in infinitum melius est mihi gaudere vel delectari per horam quam tantum per instans et tamen constat quod melius est mihi gaudere per annum quam tantum per horam

praeterea deus infinite extendit tam angelum quam muscam et tamen plus muscam alio quin musca et angelus essent aequales quia quae aequaliter extenduntur ab eodem inter se sunt aequalia tamen quia deus infinite diligit tam petrum quam linum quia aliter creatura posset eos aequaliter diligere sicut deus vel magis et tamen plus diligitur petrus a deo quam linus

praeterea in infinitum elicitivus est beatificari aeternaliter beatitudine tanta quanta est beatitudo petri quam per unum die solum et eodem modo de beatitudine lini aeterna et diurna et tamen eligibilibus est perpetuo beatificari in gradu beatitudinis petri quam in gradu beati lini

praeterea sint a et b alia duo ape?te distincta aequaliter dissimilia ipsa non sunt indivisibiliter divisibilia sic scilicet quod nulla possint specifice distincta esse minus dissimilia quia tunc inter istas duas species deus non posset facere me?am igitur aliae potuerunt esse specifice distincta et tamen minus dissimilis

Capio igitur c et d specifice distincta quae sint in duplo minus dissimilia quam a et b et tunc c et d sunt dissimilia solo numero distinctis

Iterum 3o capitulo e et f quae in duplo minus dissimilia sint quam c et d et sic sine statu procedendo sicut deus procedere potest per te ipsum et secundum veritatem quaelibet specifice distincta ut videtur sunt aequaliter dissimiliora solo numero distinctis igitur prima extrema scilicet a et b in infinitum dissimiliora sunt aequaliter duae albedines et tamen constat alia alia esse vel posse quae sint aequaliter dissimiliora quam a et b igitur etc

Iterum omnes mortaliter peccans infinite peccat quia in infinitum gravius quam tantum venialiter peccans aliter non videretur in infinitum plus puniri in inferno et tamen constat quod aliquo alio peccato mortali dato si primum non sit maximum poterit gravius peccare igitur ista consequentia non valet sortes peccat infinite igitur nec ipse nec alius potest a graviter peccare igitur a simili non videtur neganda quin deus possit creaturam aliam facere quae aliam excedat infinite et tamen plus aliam et etiam minus istam quam deus cum non maior appareat contradictio ex una parte quam ex alia

Iterum ymaginemur secundum verba aristotelis qui dixit in praedicamentis inter dispositionem et habitum quod forma alia in potentia habituali non dicatur habitus donec veniat ad certam magnitudinem in qua primo possit vere dici habitus talis habitus virtuosus consistit indivisibili id est indivisibiliter erit habitus igitur qualitas in infinitum debelius erit virtus vel habitus quam si illa forma vel similis esset intensior in ista potentia per modum quo punctus indivisibilis si esset infinite excederetur alia et causa 3a qualitas adhuc perfectior perfectius habituaret aliam potentiam quam prior divisibiliter habituans quarum tamen utraque in infinitum perfectius habituaret eam quam ipsa quaelibet sit divisibilis cum indivisibilis eam habituat igitur etc

Iterum capiatur spera quae indivisibiliter tangit planum accipio sicud quod divisibiliter tangit ipsum et 3m quod plus et divisibilius tangit ipusm quam 2m et tamen constat quod utrumque in infinitum plus quam spera

ad illud dicendum quod angulus rectilineus non infinite extendit angelum continue sicud et alias declaravi et tamen angulus continue est acutior omni angulo rectillineo sed quodam modo angulus continue est in infinitum acutior rectilineo et non sequitur igitur una creatura potest alia excedere infinite quia angulus contingentiae licet sit divisibilis per maiorem circulum continue ad idem punctum in linea recta tangente circulum utrumque in puncto solum secundum communem viam vel indivisibiliter solum secundum veram viam et per consequnes quilibet angulus contingue si n t in infinitum divisibilis cum omni circulo faciente ad illud punctu angulum continue ad idem punctum minorem priore angulo continue cum omnis angulus continue est indivisibilis acutiei per lineam rectam et ideo non est mirum quod in infinitum sic acutior omni angulo acuto rectilinealiter in infinitum divisibili quod autem angulus continue sic in infinitum acutior omni acuto rectilineo etiam acutiei tantum finitae non est mirum quia non esset inconveniens si darentur simpliciter indivisibilia quod quaelibet linea finita infinite excederet punctum sed si punctus esset quantus hoc esset inpossibile et sic patet quod non est simile nisi posset inveniri creatura perfectionis indivisibilis tunc enim non esset mirum quod creatura finita talem excederet infinite sicut et illud quod esset temporaliter in infinitum plus daret quam quod solum instantaneae si esset im possibile quod aliquid solum instantaneae permaneret immo est ista et illud etiam quod solum instanteneae esset alicubi infinite esset minus quam illud quod per momentum t?is moraretur ibidem sic non esset de creaturis quarum utriusque perfectio esset quanta sed inter divisibile et indivisibile nulla est proportio secundum hoc Similiter nulla est proportio inter ista quorum unum indivisibiliter aliquale et aliud divisibiliter secundum illud in quo sic comparantur et sic est in proposito exemplo per quod arguitur non autem inextrato ideo consequentia nulla et sic nulla est proportio inter divisibile licet finitum et indivisibile ista nulla est proportio inter finitum et infinitum et ideo utrobique si darentur talia posset esse excessus maior et maior a diversorum finitorum respectu eiusdem indivisibilis vel eiusdem infiniti respectu diversorum finitorum sicut bene probant aliquae instantaneae positae supra in argumento principali primo prima cum probat quod melius in infinitum esset delectari vel gaudere per tempus brevior quam per instans solum sed quia diutius in infinitum quai non esset nisi idem bonum omnino diutius conservatur nisi quis velit ire ad melioritatem complexe significabilem et tunc non mirum quod comparatur divisibile indivisibili

2a et 3a probant unum concessum et declaratum

4a non probat melioritatem nisi secundum intentionem istis beatitudinis et illius et secundum intentionem utrumque est finitum ideo nihil ad propositum

5a supponit falsum quod indivisibilia eiusdem speciei sint aequaliter di?ssi?a quod non est verum sed solum quantitative quantitate graduali vel extensiva Et si vult ire ad divisibilitatem provenientem a quantitate graduali vel protensiva unius indivisibilis in eadem specie

ad aliud certe tunc supponitur aliud falsum quod nulla talia sint dissimiliora quam a et b diversarum specierum potest enim esse quod unum individuum plus excedat aliquod aliud eiusdem speciei quam a excedit b alterius speciei secundum perfectionem gradualem aequivalentem tali

6a non probat quod unus mortaliter peccans peccat gravius quam alter vel quam ipse alio peccato quam mortali ex ea parte qua utrumque est offensa infinita vel potius infinite ostensivum Sed ex parte qua utrumque est secundum intensionem finitum et quam uterque debetur intensive finita poena

7a et 8a concludunt unum praeconcessum

2a difficultas est quod nisi detur quod aliam creaturam excedat angelus infinite sequitur quod unus angelus esset a deo producibilis ita bonus quin cuiuscumque speciei accidentalis posset fieri individuum melius et tunc deus plus diligeret fetorem laterne pedalem multum intensum quam animam christi quia aliquis talis fetor posset esse incentuplo melior anima christi vel si huius fetor pedalis non possit in infinitum augeri secundum intentionem saltem poterit secundum hoc aliquis fieri ita ex in tensus quod procederet argumentum et tamen consequens horrerent aures

ad illud dicendum quod non ergo licet angelo producibili potest fieri individuum melius secundum speciem seu naturam in specie alteri albedinis vel alterius iam facti accidentis melius cum secundum qualitatem perfectionis individualis quod est actu sub aliis veris nulla potest fieri albedo vel color qui sit similior deo secundum naturalem convenientem seu similitudinem naturarum meo quod tales naturae sunt licet possint fieri albedo vel calor cuius quantitatis gradualis magis secundum quantitatem perfectionis individualiter in eo quod quanta est magis accedat ad quantitatem divinae perfectionis vel minus distet ab ea licet utraque ab ea distet infinite et hoc est aliter dicere quod angelus similior est deo quantitative etiam instantia substantiali in albedine possibili sed non quantitative quod autem additur de fetore laterne est refugium ad vulgare inconveniens propter defectum boni argumenti et ita poterit econverso dici argumenti quod maximum inconveniens et ita horrendum praesens auribus est dicere quod optimum donum quod unquam deus inpressit animae christi vel aliter bono vilius est in infinitum quam strictus unius muscae et tamen hoc habet articulos ut videtur concedere quia strictus muscae est vera substantia pari ratione dicetur et crederetur excedere quolibet accidens in bonitate infinita sicut ipse dicis de excessu infinito cuiuscumque creaturae finitae respectu alterius creaturae finitae et pari ratione dicam sub illas incomparabiliter excedere et quod excedi nihil igitur valoris continet argumentum sed fetoris et abhominationis sicut si argueretur contra articulum fidei de dei immensitate sit si deus est ubique ubique igitur est in strictore canis vel in posterioribus eius consequens horreret auris igitur etc

ad argumentum principale a parte respondet magister ibidem in littera et in hoc tempore plus non dante finiuntur quaestiones supra 3m nisi quod alii in lecturam Norlycensis similiter 3s ultimas quaestiones 3ii libri prosecutus sive questiones de praeceptis decalogi sigillatim

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12