Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 9

Quaestio 9

Utrum ullam paenitentiam sit formaliter vel virtualiter velle cavere peccatum quodlibet in futurum

videtur quod non quia tunc teneretur ad sibi inpossibile quia motus sensualitatis ad illi?t praecedens deliberationem est peccatum ut videtur et tamen homo non potest tales motus vitare secundum apostolum

praeterea aut tenetur qui mortaliter peccavit ad hoc quod vere poeniteat vitare omne peccatum causa mortale quam veniale et hoc non quia non est possibile viatori ex quadam alia quaestione supra in 2o aut obligatur solum modo de necessitate salutis velle vitare consuetudinem peccandi venialiter quia consuetudo peccandi videtur esse peccatum mortale

Item quilibet de necessitate salutis tenetur vitare omne peccatum igitur tenetur scire quodlibet mortale quod esset mortale oppositum et quaedam aliqua alia videntur sequi quae non sunt concedenda ut patebit ad alia argumenta prosequendo

Contra ioannem 5 dixit christus illi quem languidum sanaverat ideo solminis ad praeteritam piscinam non ibi sed alias in templo ubi obvia?t habuit istum quem mente et corpore sanavit Ecce iam factus sanus es amplius noli peccare ne ter aliquid decimus contingat Et ista capitulo 8 ad mulierem in adulterio deprehensam vade et amplius noli potest igitur nunc poenitens tenetur amplius nolle peccare et hoc est velle vitare peccatum

In ista quod primo inquiretur de isto quod tangitur in 2o ars argumento principali an consuetudo peccandi venialiter sic peccatum mortale 2o de motibus sensualitatis ad illicita praecedentibus deliberationem an sint peccata et quomodo sint peccata

3o an qui vere poeniteret tenetur vitare omne peccatum mortale de quo tangitur in 3o argumento

ad primum articulum argui potest quod ymmo per magistrum libro 2 de 24 capitulo itaque quando inquit peccatum ista in anima concipitur ut illud facere disponat etc mortale est Item libro 4 distinctione 16 capitulo penultimo Non enim inquit dmitti nolumus etc Iuvenissimum et aequalia et orationes invigilent nota ibi haec eadem auctoritas ponitur in decretis in poenitentia capitulo medicina Et ibi ponitur augustinus ad felicianum

Item distinctione 25 capitulo unde orationes decretum cum praemisisset secundum bedam quod quaecumque peccata ex deliberatione committuntur non nisi per poenitentiam dimittuntur ad cuius probationem sequitur idem vel subditur huic etiam augustinus ait actum nullum peccatum a deo esse veniale quod non fiat criminale dum placet et sequitur ad propositum alias ea demeri significat suppositum beda dicendo quicumque etc alias inquam ea significat quae semel comissa ad dampnationem sufficiant multa enim ex deliberatione procedunt quae nisi saepius iterata et in consuetudinem fuerint ducta quamvis gravant post mortem non tamen perdunt aeternaliter

Item idem in eodem capitulo ubi etiam numerantur peccata venialia et mortalia dicit decretum per augustinum de igne purgatorio quod ebrietas si assidua fuerit in numero capitalium criminum computatur et iracundia si longo tempore teneatur

Item 3o sententiarum distinctione 38 capitulo 1o dicitur quod in viris perfectis medacium iocosum putari potest esse dampnabile sicut et praedixit de offenso praecipue si iteretur igitur iteratio et multo fortius consuetudo mentiendi faceret mortale quod alias esset veniale

praeterea si non tunc auferre successive omnia grana pauperis non esset mortale sicut nec p rimum auca

Contra quod semel factum non minuit caritatem non oportet Requenter factum tollere sed veniale non minuit ex alia quaestione tollitur enim cum peccat mortaliter igitur frequenter iterare veniale non est peccare mortaliter

praeterea non oportet quod malitia maiore praeceditur millesima vice quam in prima

praeterea qualibet vice qua aliquis scienter eligit iterare et deliberate illud quod novit esse peccatum veniale potest sic deliberate eligere actum talem quod per omni eo quo dnon est deus non iteraret illud si crederet illud esse peccatum mortale Et constat quod per 2m actum meretur notabiliter et per consequens meretur augere caritatem et ista non oportet quod ex consuetudine peccandi venialiter peccet mortaliter

dicendum quod non nisi ubi sciretur vel probabiliter teneretur quod talis assuefacio disponeret nimis ad mortale Unde si ex consuetudine proveniat homini ad tantam complacentiam in tali assuefactione quod contempnat id est quod non dimitteret etiam si deus praeciperet oppositum ac etiam si timeat ratione talis post veniale incidere in mortale tandem talis non volens cessare mortaliter peccaret ubi aut non est sic nec scandalum daretur actione assuefactionis huius et sicut de similibus non video quod esset unquam mortale

Sed tunc est dubium an velle assuefacere se ad venialia vel velle peccare assidue et consuetudine venialiter sit sic mortale

Item velle numquam poenitere de aliquo veniali an sit peccatum mortale

ad primum respondet Risperis quod sic quia volens assuescere se ad peccandum optat illud quod est ad inpedimentum salutis suae Et si dicas sibi quod consuetudina?e peccare venialiter non est peccare mortaliter nec est peccatum mortale sed eum sed non est peccatum mortale velle solum illud quod est veniale igitur velle consue?rie venialiter peccare non est peccatum mortale

praeterea quando aliquis consuetudinarie peccat venialiter aut assuefacit se voluntarie aut non si voluntarie igitur vult assuefacere se Si non igitur non peccat et similiter tunc sicut brutum assuefacit se

ad primum negat minorem si loquatur universaliter quia velle indeliberate occidere hominem non esset peccatum mortale tamen si deliberate optarem velle occidere hominem indeliberate mortaliter peccarem

ad 2m dicit quod assuefacit se volendo

aliud autem est consue?rie velle loqui i otiose aliud volle loqui consuetudinarie otiose

Sed haec responsio non apparet mihi vera et motivum eius non probat tamen quia aeque faciliter diceretur quod velle solum venialiter peccare esse optare illud quod est im pedimentum possibile etc

praeterea si velim semel concludie immoderate ridere volo hoc facere consue?rie et tamen non ex hoc prioraliter peccarem nisi velle peccare venialiter sit peccatum mortale quia qua ratione possum hoc velle semel facere sine mortali possum etiam bis et 3o et 4o donec transeam numerum qui induceret consuetudinem

Item exemplum de velle ne velle indeliberate occidere hominem non est simile quia illud velle deliberatum procederet a peccato mortali scilicet odio proximi contra praeceptum dei et ex defectu caritatis proximi cuius teneor nolle mortem procedere a me nisi iusta causa

ad 2m dubium dubito apparet tamen quod me velle hoc deliberate vel optare et ut numquam de venialibus meis in hac vita poeniteam vel sic mortale quia ex caritate mihi teneor velle tantum bonum sicut proximo sed optare sibi vel proximo ut numquam de peccatis suis venialibus poeniteat in hac vita esset peccatum mortale et 3a caritatem vel eum nolle redimere suum purgatorio visio esse contra caritatem qua obligamur proximo

Item quidam dicit in 4o suo quod multitudo venialium numquam facit mortale sed negligentia delendi potest esse mortalis haec iste Et forte dicit hoc ex causa immediata praetacta

dices forte idem argumentum contra te est quia optare proximum velle peccare venialiter est contra caritatem quam obligamur habere ad proximum igitur et no s velle venialiter peccare est mortale et contra caritatem

Responsio non est ad hoc dictum quod iste non peccat mortaliter qui a optat venialiter peccare

praeterea id si de hoc dubitatur Respondeo quod bene credo quod iste pecaret mortaliter qui per se loquendo optaret vel eligeret venialiter peccare ita scilicet quod ideo vult aliquid defacere vel optaret quod esset peccatum veniale Credo enim quod tale velle repungnaret inclinationi caritatis sed non est sic si quis velit illud quod est peccatum veniale et quod sic esse peccatum veniale ex alia causa puta ex infirmitate vel fragilitate sua prona ad illud quod est tale quid non quia peccatum ymmo ideo sibi minus placet et forte displicet sibi quod tale quid sibi placet ex quo novit illud esse peccatum vel parvuli respective Et idem dico de proximo quid per hanc distinctionem quod non est contra caritatem licet non secundum caritatem velle proximum peccare venialiter per agens id est velle facere illud quod scitur esse peccatum veniale in casu nolle igitur nec velle etiam possum forte sine peccato mortali sed non est peccatum mortale non velle aliquid dimittere quod cogitur esse veniale peccatum dummodo habitualiter vel actualiter ullam quis illud dimittere quod sciret vel dubitaret probabiliter esse peccatum mortale

ad primum argumentum principale potest dici quod magister intelligit hic in eo casu qui in positione excipitur vel aliter quod dicit hoc non secundum caput suum sed recitative quia statim post paucissimis interpor?tis dicit sic ideo aut supra dixi aliud frequenter aliud semel quia ut quibusdam placet q uae ui dam fiunt quem si tantum semel fiant vel facienda disponantur dampnant quaedam vero non nisi saepius fiant vel facienda discernantur ut de otioso verbo etc Et Richardus ibi supra litteram dicit quod exponenda sunt verba sicud supra quia scilicet ex frequentatione actuum talium incidit quis in contemptum et exponit id est quod non dimittet etiam dato quod haberent dei praeceptum contra unde Richardus verba firaf sunt haec hic indiget magister expositione quia quantumcumque multiplicentur veniabilia nunquam dampnatur propter illud vel ista nisi assit aliquod peccatum mortale quia scilicet frequentatio venalium aliquando tamen assi?t hominem prava consuetudine quod incipit in contemptum in hoc quod in corde suo deliberat vel deliberate firmat quod illud non dimitteret etiam si sciret directe illud esse contra praecepta dei Ideo forte dixit magister quod frequentus dampnat quandoque scilicet dispositive haec iste

ad 2m potest magister dici uno modo quod dispositive generat quia frequentatio ex deliberatione disponit ad contemptum nisi per actum contrarium caveatur scilicet quod homo saepe in volente sentiat se per actum ad dimittendum si praeciperetur sibi alio modo quod si eligerentur in causata assuefactione fieri quod homo omitteret ratione complacentiae in talibus ista ad quae praecise obligaretur vel si placerent quia peccata vel si per se optaret numquam de venalibus illis poenitere vel confiteri

aliter tamen quod magis credo ad intentionem litterae potest dici quod tantum gravant in purgatorio si nimis multiplicentur sicut unum grande peccatum mortale per poenitentiam dimissum quo ad culpam sed restante poena temporali in quam deus commutaverit istam aeternam utrobique enim nisi homo satis fecerit denirigitur homo in purgatorio et forte gravius et diutius posset ibi homo detineri pro tot venialibus quae comisisset et non satis fecisset hi i c sicut unus alius vel ipse met pro uno mortali tum poenae temporales debite uni veniali et temporales de vite uni mortali ut sic sint proportionales

ad 3m dicendum quod dictum augustini habet intelligi si placet per se loquendo quia malum culpae vel si tantum placet quod etiam si deus praeciperet contrarium non dimitteret propter hoc Et ad illud quod sequitur ad propositum multa ex deliberatione procedunt quae nisi saepius iterata et in consuetudinem ducta etc potest intelligi sicud prima et 2a

aliter tamen potest dici quod quaedam semel facta ex deliberatione venialia erant quia nesciebatur in animali quod faciunt vel ad quod consequenter inpellunt utpote semel bibere unum in excessu tali ex quo sequitur alienatio sensus vel plena in potentia quae vocetur aebrietas credo quod veniale esset in experto sicut in noe qui forte nunquam prius bibit vinum sed postquam homo esset plene expertus malum naturaliter sequens dico quod ex deliberatione facere hoc alias esset mortale multo fortius ex tunc ex consuetudine facere hoc maxime experto quot mala ebrii faciunt ut verberationes homicidia etc

Item dico de ludo manuali tali per quem homo expertus est communiter incidere in iram et odium et passionem melancoliam et sic de similibus

ad 4m de ebrietate continua responde per idem Nota tamen quod ibi in glossa distinguit de triplici ebrietate Ebrietas inquit quandoque est mentis obliquo et hoc est poena et non aliquod peccatum ut patet 15 quaestione prima sane quandoque dicitur stu?m ad meliandum se et hoc est mortale peccatum ut patet 25 quaestione prima ante omnia quandoque dicitur frequens actus bibendi et illud est veniale haec illi

ad 5m magister non dicit se hoc putare sed hoc putari non posse credo tamen quod obliquus voco ad non advertens mentiendum sic peccaret mentiendo satis vel si sciret proximos ex suo iocoso mendacio scandalizari et audientes et tamen nollet dimittere

ad 6m est neganda consequentia quia tunc primo peccat mortaliter cum attendere tenetur vel attendit se notabiliter ex ablutione grani tunc auferrendi simul cum praeceden cen tium ablutionibus proximum damnificare et hoc non obstante non vult dimittere quin ad hoc granum tollat supponitur etiam falsum in argumento quia ablutio primi grani sit omnino peccatum veniale sed hoc non oportet licet ista posset esse utpote si in volitione voluntarie mediante qua primum granum tollitur sit veniale peccatum et certe actus et certe alterius rei habetur in voluntate vel omittatur actus volendi ad quem fertur in ablutione grani primi 2i et 3i et de multis aliis granis

Et sicut in ablutione primi grani potest esse quod non peccet et potest esse quod venialiter peccet ista potest esse quod mortaliter peccet in vocando unitum primum grani auferre utpote si hoc faceret intentione notabiliter est dampnificand a i proximum per ablutionem illius et successive aliorum donec dampnandum notabile esset datum

ad 2m articulum respondet firaf in quadam disputatione primo quod motus sensualitatis inproprie dictus id eset qui non plene distinguitur a libero actu pro eo quod min??is tenetur et interpretive saltem libere retinetur et interpretative et talis inquam motus sensualitatis est proprie peccatum volendo proprie dictum peccatum actum reprobandi liberum cui debetur poena temporalis vel aeterna post hanc vitam nisi satisfaciat

Et hic conclusio patet per augustinum 12 de trinitate capitulo 24 et 25 et magister ponit libro 2o de 24 capitulo 5 et 6

2o dixit quod modus sensualitatis inproprie dictus id est qui non est libere vere nec interpretative non est peccatum quia omne peccatum proprie dictum est liberum per augustinum 3 de libero arbitrio a in multis aliis locis

3o dicit o quod motus sensualitatis est inproprie dictum dictus id est pro quo non debetur poena sensus aliqua sed est actus reprobandus vel vitiosus contra primam institutionem hominis Et uniformiter loquendo peccatum veniale in renatus et sic intelliguntur multae auctoritates sanctorum dicentes quod motus sensualitatis proprie dictus est non tantum poena sed etiam culpa Et isto modo est secundum magistrum libro nullo omnis temptatio carnis peccatum scilicet communiter dictum vel proprie scilicet cum libera est vel inproprie cum non est libera aliquo modo

Contra arguitur primo quod aliquod peccatum putat peccatum ignorantiae est poena iuste inflicta et per consequens a deo volita cuius voluntati nemo potest resistere iuxta illud apostoli ad Romanos primo quia non glorificaverunt deum proprea tradidit eos deos etc Et exemplificat de peccato non am nominanod illud in eis erat peccatum et tamen non fiebat ab eis libere sed invice ut videtur quia ex quo fuit poena a deo volita et non potuerunt diem voluntati resistere etc

2o si c ponatur quod aliquis ex unidictam dei pro peccato ydolatrae incurrat furiam et in plena furia cognoscat uxorem alienam peccat alioquin reptaret lucrum de peccato ydolatrae si per furiam suam excusaretur ab omni peccato et tamen talis in plena furia non agit libere ergo non omne peccatum proprie dictum est liberum

Confirmatur per exemplum de operante similia in plena ebrietate quam voluntarie incidit talis enim peccat occido vel adulterando propter medium prius tactum quia philosophus dicit in ethicorum "Ebrius faciens aliquid enorme duplici interpositione dignus est"

Praeterea praecipiat deus alicui ut sciat aliqua et contempnat iste scire tamen possit et post incidit in furiam in furiam quae sit poena peccati sui vel in poenam peccati sui iste in furia quam ex culpa sua incidit tenetur talia scire quia per eum stetit quod non sic et quod infuriam incidit ergo ista ignorantia est sibi peccatum

Praeterea aliquis bene agens ex necessitate quam sibi ipsi fecit non solum meretur sed magis meretur quam si sine tali necessitate bene ageret per anselum cur deus homo et per hoc salvat quomodo christus meruit redimendo nos licet necessario hoc faceret igitur similiter in proposito necessitate male agens dummodo istam necessitate sibi fortiter non solum demeretur sed magis demeretur quam unus alius ceteris paribus

Praeterea sensualitas est perfecte obediens voluntati igitur voluntas subito potest reprimere actum motum deordinate sensualitatis ergo si non faciat talis motus est libre interpretative et per consequens omnis talis motus est peccatum proprie dictum antecedens patet per anselmum de conceptu virginis ubi dicit quod non possunt non obedire voluntati

praeterea magister libro 2o de 14 capitulo 5 docet quando motus sensualis ad illicitum est peccatum mortale et quando veniale et capitulo 6 vult quod sit mortale quando homo voluntarie cum sentit in ipsam deletionem in ipsis illecebris vere vel interpretative et quod quando non est tantum in sensu huius illecebra tunc non tantum est poena sed culpa sed culpa est peccatum proprie dictum igitur etc

Item glossa super illud ad Romanso video aliam lege etc nisi vel vult quod sit culpa et non tantum poena

Item quaero utrum voluntas possit subito tollere motum sensualitatis ad illicitum cum percipitur et hoc non videtur ymmo quod nec subito nec successive praesente re delectabili nunc enim non est in potestate voluntatis quin crescetur poenaliter sensualitas praesente re crescabili etc vel non potest motum istum tollere subito quantumcumque velit Et tunc erunt ibi simul in edendum re aspectus contrarii cum in homine non sit nisi unus appetitus et una anima

Item si motus sensualitatis ad illicitum idem stans sic aliquando peccatum solum inproprie et aliquando peccatum veniale proprie dictum et aliquando mortale tunc quaero utrum sit dare instans in quo sit peccatum proprie dictum et primum eadem ratione in quo sit peccatum mortale vel non si sic contra ponatur casus in quo voluntas non potest incipiere apponendo remedium exponendo incipiere per potentiam praesentis sive per rationem praesentis ac per positionem futuri et tunc non videtur rationabile quia in tali instanti peccet primo mortaliter sed immediate post hoc et hic concedit iste semper tam de peccato mortali quam veniali et quod nullus peccat in instanti licet sit peccator in instanti sive in peccato in instanti sicut nihil movetur in instanti licet in instanti sic motus ita quod sit verum dicere in instanti mobile moveri si non et contra dictam Responsionem tunc esset dare ultimum instans caritatis post quod immediate totaliter non esset contra alias probata

Responsio quod satis rationabiliter respondet iste ut videtur mihi praeter hoc quod non ponit aliquem peccare in instanti nec mereri eadem ratione nec tunc aliquem vel nunc primo peccare

unde ad primum istorum dicendum quod illud peccatum ignorantiae in illis non fuit a deo volitum nisi conditionaliter si valet ipsi vellent quod cooparetur non quod solus causaret istam poenam sic vellent nec etiam quod vellet id est approbaret vel acceptaret sed quod permitteret eos cadere in peccatum ignorantiae non praeservando eos ab eodem Et propter ea ad illum responsum est in praecedenti quaestione

ad 2m dicendum ut alias quod talis sic operando in plena furia nec peccat proprie enim id est peccato cui correspondeat poena aliqua alia sensus peccat tamen quia deordinatum actum habet et vitiosum contra poenam hominis institutionem peccat etiam peccatum id est habet peccatum sive est in reatu prioris peccati cui debetur poena aeterna et per ea dicendum est ad confirmationem de ebrio Et probatur hoc responsio per illud quod habetur in canone 15 quaestione prima de loth inbrietate cognitae filias ubi dicitur quod non erat propter hoc dignus puniri quanta poena debetur incestui sed consequentia debetur ebrietati

ad argumentum concedo bene quod ebriosus multiplici plena dignus est quia talis sciens vere vel interpretative quanta mala agit ebrii et quanta ipsemet alias in ebrietate operatus est et tamen hoc non obstante libere alias se inebriari permittens peccat non solum peccato ebrietatis sed peccato quod est nolle vitare necessitatem ad flagitatum et propter hoc si non vitet inputabiliter sibi utrumque non tamen noviter peccat cum in plena furia vel ebrietate facti homicidium vel adulterium

Si dicis quod tunc ut prius qui incidit infuriam propter suum peccatum et tunc occidens ex tunc non peccat noviter et tamen peccaret nisi esse furiosus si simile faceret reportaret lucrum de ydolatria propter quam incidit in furiam per quam excusatur

dicendum quod consequentia non valet bene tamen sequitur quod ex furia sua lucratur dato quod ante furiam deliberasset et consensisset occidere hominem innocentem et in tali existens proposito devenisset furiosus et per istam furiam excusaretur ab homicidio prius deliberato et post ex hoc consecuto quod prius elective se disponeret ad homicidium illud perpetrandum quod non est verum modo igitur ex quo ex sola furia hoc facit sine praemediatione et electione nihil lucratur ex furia ex ydolatria vero multo fortius nihil lucratur nisi malum

ad 3m de ignorantia dicendum ignorantia istorum quae sunt necessaria sciri non excusat a peccato proprie dicto ymmo nec morali nisi sit ignorantia invincibilis vel simpliciter vel pro tempore quo non potest uniti ut patet per gloriam super illud apostoli non est acceptio personarum apud deum quae distinguit de duplici ignorantia et similiter glossa super illud ad Romanos qui sine lege peccaverunt etc quod ignorantia non sic excusat quin ardebunt sed sic quod minus ardebit

ad 4m dicendum quod nulla necessarias ad bene agendum cum qua stat quod libere bene agat excludit meritum sicut patet quia religiosus habet necessario contingere si sufficienter debet custodiem statum suum ita quilibet etiam christianus habet necesse cavere omne peccatum mortale et tamen illud cavere est sibi necessariam meritorium quia est ad hoc sibi liberum similiter licet non possit oppositum incipiere sive inconvenienti proportionaliter dicendum ex quod ista parte de necessitate ad male age agendum et certe dum quis eset plene ebrius vel furiosus non agit libere quae agit

ad 5m dico quod voluntas potest subito velle reprimere licet firaf hic non diceret si tamen non potest subito motum sensualitatis ad illicita semper tollere bene tamen potest incipere tollere ex ponendo incipere per remotionem praesentis etc et 2o modo intelligendus est anselmus

ad 6m patet ex 6 quaestione

ad 7 dicendum quod non subito sed successive et cum probatur quod neutro modo dicendum quod nec voluntas potest voluptuoso sensato nec delectabili nec tristabili sensato non tristabili sed nihilominus potest mediante deliberatione et dictamine rationis nolle talem delectionem et velle talem tristitiam

Et cum probatur quod non quia tunc contrarii appetitus simul essent in eadem

dicendum quod volendo appetitus contrarios quorum unus inclinat ad prosequtionem actus et alter ad fugam vel econverso respectu eiusdem verum est quod sit contrarii possunt simul esse in eodem subiecti sicut patet de christo per magistrum sententiarum libro 3o et etiam tenet aristoteles primo et 7o ethicorum de continente et 3o de anima capitulo de movente et tamen isti non sunt simul contrarii quia per alium finem et alia de causa est volitio talis rei quam volitio in casu ubi concurrit et aliud obiectum per consequens habens habet

ad 8m dicendum quod licet in aliquo casu non sit dare primum instans in quo voluntas vult vel odit tamen semper est dare primum instans in quo quis peccat peccato proprie dicto licet ille firaf sicut supra patuit teneat contrarium et contra eum sufficienter demonstrat argumentum de instantanea perditione caritatis ultimo habite in aliquo instans quod inconveniens oportebit eum intelligere vel saltem concedere quod sit dare primum instans peccati mortalis

ad articulum 3m an quilibet vere poenitens tenatur vitare aut velle vitare quodlibet peccatum mortale pro futuro

dicendum quod sit quando actu cogitat de peccato praeterito et futuro sicut probant auctoritates ad principale posite pro parte opposita quaestionis

Sed tamen in contrarium potest obici multipliciter quia tunc teneretur scire de quolibet peccato mortali ipsum esse peccatum mortale alias si ipsum incurreret non posset digne poenitere sed ad hoc non tenetur quia tunc aliquis teneretur ad sibi in multis casibus symonie et usere quibus de dicentibus quod sunt peccata mortalia aliis dicentibus quod non

Item iuxta 8m argumentum articuli praecedentis aliqua illecebra per aliquod tempus veniale est peccatum quae postea fit mortale nec est possibile habenti scire in quo instanti inputatur sibi ad peccatum mortale quod ista non reprimit et retento istius et per consequens talis non potest cognoscere magnitudinem peccati sui et per consequens nec de ipso digne poenitere et cum ad hoc tenetur et ita hoc peccatum mortale quod est omissio digne poenitendi non potest vitare et per consequens non tenetur

Item tunc tentur reprimere illecebram antequam sit mortale peccatum vel ne fiat peccatum mortale et hoc non quia vel postquam est mortale et hic non quia tunc non omne mortale tentur vitare quia iam praextitisset mortale vel dum est mortale et hoc non quia omne quod est quando est etc vel antequam sit mortale et hoc non de necessitate salutis quia sic loquor modo pro eo quod tunc de necessitate salutis tenetur tollere vel reprimere vel vita re peccatum veniale quia hanc illecebram dum venialis est

Item tunc si aliquis faceret iuramentum in diem certum de solvendo X praesci ut tempore debito solvat ne incurrat periurium quod est mortale peccatum et sed consequens falsum quia non tenetur solvere post diem istum solum quia per hoc non vitaret et periurium nec ante diem istum secundum legem nec die isto quia nulla die parte illius die sua lex vult quod in dispositione istius qui obligatur eligere et disponere de hora in qua post omne instans diei potest satis facere et per consequens in nulla parte istius diei vel illius tentur et tamen nisi satisfaciat in aliqua parte erit periurus ergo non tenetur vitare omne periurium

dicendum quod sic tum quia tenetur vitare dampnationem suam ne sit dignus dampnari hic non potest nisi vitando quodlibet peccatum mortale Item tenetur deum super omnia diligere et per consequens voluntati suae ac legi separare sed omnes peccans mortaliter est praevaricator legis divinae et praecepti nec diligens deum super omnia

ad primum in contrarium prima consequentia est neganda sufficit enim quod sciat vel quod scire valeat ipsum esse peccatum et non assecurari quod tantum sit veniale unde in omni casu quo homo rationaliter dubitat de aliquo facto ipsum esse mortale peccatum tenetur vitare illud quia aliter exponeret se periculo et qui amat periculum incidit in illud nec excusatur etiam a mortali si factum suum sit mortale quamvis credat ipsum esse veniale nisi suus error sit invincibilis Et cum probatur quod tenetur scire ipsum esse mortale si sit mortale et etiam quando incipit esse mortale quia aliter quando incideret in illud non posset digne poenitere quia ignoraret magna intuentem peccati sui

dicendum quod sufficit dicere conformi suo distincte sic et sic egi nec oportet semper dicere confessori suo ego peccavi venialiter nec mortaliter in casu in quo duplico aut esse mortale aut dubitaret seu sciret nichilominus fecit illud dicat indubitanter peccavi mortaliter quia feci hoc cum tamen dubitarem probabiliter praeter hoc esse mortale peccatum ymmo quilibet tenetur nihil ex deliberatione agere nisi sciat vel probabiliter coniecturum quod non sic peccatum mortale errore sibi invincibili vel ad tempus vel simpliciter

dices ipse tenetur conteri quando offendit mortaliter citius quam quando venialiter nec de veniali tenetur habere contritionem debitam mortali nec debita veniali sufficit pro mortali tunc quicumque peccat mortaliter tenetur conteri cum contritione debita mortali sed hoc non potest nisi sciat se mortaliter peccasse igitur tenetur hoc scire se cum fecerit

Item ad hoc stat illud de magnitudine peccati

ad primum istorum dicendum quod in casu isto in quo dubitaret an peccatum suum fuerit mortale si dubitavit et dubitans fecerit securus sic quod peccavit mortaliter vel peccat si ex post facto tantum dubitat secundum post facto cuius et prius credidit quod non esset factum dampnabile tunc debet dolere quod tale quidam fecerit et velle satis facere sive mortaliter eum offenderit sive venialiter vel petere veniam et dei misericordiam sive uno modo sive alio peccaverit de hoc quod sic egit

ad illud de magnitudine peccati non est semper necessariam scire quam magnum praecise fuerit peccatum suum ad hoc quod digne poeniteat si quod apponat diligentiam quam potest et doleat se fecisse illud ut sciat et paratus sic satisfacere sicud deo placuerit si sciret et sicut dens novit eum deliquisse

dices tu pono quod aliquis credat de aliquo quod in rei veritate est mortale quod sic veniale non vult illud vitare vellet tamen si sciret vel dubitaret esse esse illud esse mortale nec etiam ex post facto curat poenitere de isto sicud de mortali seu de dubio an sit mortale sed vult negligere omnino poenitere de isto quia indubitanter credit ipsum esse veniale vel si contritur solummodo absolute et sine conditione poenitet iuxta suam credulitatem hoc est solum de isto contritur sicut de veniali

dicendum quod apostolus paulus videtur fore in tali casu fuisse vel se esse timuisse cum dixit nichil mihi conscius sive sed non in hoc iustificatus sive

dicendum quod talis non ex toto excusatur a mortali nisi error suus sit sibi simpliciter invincibilis et culpabilis si finaliter perseveret in tali peccato vel voluntate sit peccandi est dignus dampnari nisi ex nimia dei misericordia supra communem iustitiam dimittatur si tamen talis de isto peccato doleat finaliter et poeniteat saltem sicut de veniali et in generali de omnibus peccatis suis secundum quae timet deum offendisse salvus erit sed quamvis haberet istum actum generale contritionis iste non sibi sufficiet si perseveret in voluntate agendi illud vel non dimittendum illud mortale creditum ab eo esse veniale nisi cum dei misericordia excessive

ad 2m argumentum principale potest patet per iam dicta nisi quo ad illud quod adiungitur in fine quod ignorans magnitudinem peccati sui non potest omittere digne poenitere

dicendum quod non est verum modo satis praetacto quia potest dolere de peccato suo et habere voluntatem satis faciendi de isto secundum dei voluntatem et sicud novit esse dolendum seu satisfaciendum et tamen hoc velle satisfacere quod in foro conscientiae videtur satisfaciendum dices quod saltem in priori casu ubi nulla haberet quis conscientiam nec remorsum de mortali nec hesitationem aliquam sed solum de veniali teneretur de necessitate salutis conteri de isto et eadem ratione quilibet alius de suo peccato veniali et de quolibet si occurreret distincte memoriae suae de necessitate salutis teneretur conteri quod videretur nimis nimis dure quia tunc moriens in peccando vel in voluntate peccandi venialiter si superviveret ut in voluntate faciendi illud quod est peccatum veniale sciens illud esse peccatum esset in statu dampnationis et consequentia patet ut videtur quia ista credit prius quod solum velit venialiter peccare sicud iste qui solum venialiter peccat

dico salvo meliori iudicio quod cum nullum peccatum veniale repungnet caritati vel gratiae iste qui morietur sine contritione de peccato veniali vel venialibus ymmo in voluntate faciendi talia in statu salutis morietur ymmo nullus de necessitate salutis et de talibus scitis esse talia tenetur poenitere licet male faceret nolens peccare sed secus est de voluntate mortaliter peccante licet non credat hoc iste enim de necessitate tenetur dimittere quod credit esse veniale nisi ut supra dixi sua credulitas esset error simpliciter invincibilis vel pro tunc specialiter inmutat et ideo consequentia iam facta non valet quia cetera non sunt paria cum unus in rei veritate peccet mortaliter et alter non sed solum venialiter

dices quilibet tenetur vitare periculum dampnationis suae sed quantumcumque quis solummod venialiter peccet ipse habet de tali periculo vitare iuxta illud apostoli "nihil mihi conscius sive" etc ipse peccans venialiter de necessitate salutis habet conteri

dicendum quod argumentum concludit verum quia quilibet debet conteri in genere de peccato mortali quod commisit licet nullum sciat se commisisse et licet nullum commiserit et quilibet ad actum talem conterendi formaliter vel virtualiter obliviscitur nisi esset sine deceptione assecuratus quod nullum mortale commisisset Et tunc etiam sicut credo ex hoc non sequitur quod talis contritio sufficiat illi qui actualiter vult peccare mortaliter licet hoc non advertat scilicet quod illud vult facere quod sit peccatum nisi sicut saepe dictum est per ignorantiam invincibile sibi simpliciter vel pro tunc excusetur vel ex sola dei misericordia liberetur

ad 3m dicendum quod talis tenetur reprimere illecebram ne sit in instanti isto sit a in quo post nisi reprimatur ante vel incipiatur reprimi erit mortale et ita dum est veniale tenetur cavere et deteliare ab isto ne pertingat ad a instans in quo foret mortale et si usque ad a instans omitteret declinare ab isto a peccat mortaliter non quidam ista illecebra quae per casum ante a non erit mortale sed peccato omissionis cautele et declinationis ab ista illecebra quia nisi ante caveat vel careat manebit per totum tempus sibi conessus ad reprimendum illam vel incipiendum ipsam reprimere et principaliter si ipsa pertinget ad a fiet in eo mihi mortale si vero deus concedat habetur quod reprimere sibi sufficiat ad cavendum mortale huius illecebram in a incipiat ad ultimum eam reprimere id est quod in a ad ultimum habeat vel prius actum voluntatis istius repressimum istius illecebre tunc si nec ante a nec tunc incipiat in a primo peccat mortaliter si in a habeat istius illecebre repressionem liberatus est a culpa mortali

dices in nullo instanti ante a tenetur declinare ab ea quia sufficit quod ante a incipiat reprimere vel ab illa declinare sit ista et post quodlibet instans ante potest ab ista incipere declinare vel reprimere eam ergo ante a non peccabit consequentia patet quia qua diu potest vitare ne sit peccatum mortale ad hoc non peccat mortaliter recipiendo eam sed semper ante potest quia semper ante a potest incipere reprimere igitur semper usque ad a potest facere illud quod de necessitate tenetur et ita usque ad a non peccabit

ad istud dicendum sicut ad argumentum de peccato ante a dico igitur si distincte possit cognoscere a vel percipere etiam omnem partem temporis immediatam a quantumcumque parvam minorem in duplo dandam et ista adhuc minorem in 2lo et sit in infinitum etc haberet veritatem

Respondet altisiodorensis libro 2 quaestione 63 primo in a talis contraheret reatum culpae mortalis sed quia non est sit sed est dare minimum tempus ab eo perceptibile distincte secundum circumstantiam praesentem vel maximum quod non potest distincte cognoscere vel percipere dico quod ad ultimum tenetur in primo instanti extrinseco talis temporis incipiere alioquin si tunc non vult cum tamen advertat sicut tenetur quod ulterius non potest differe sine periculo ex tunc erit in peccato mortali

argumentum enim immediate praecedens supponit si debeat valere antecedens praedictae conditionalis verum esse et non est ita

ad 4m dicendum eo modo quod iste obligatus sit ad diem ut solvat x tenetur solvere isto die et tenetur tali hora incipere motum suum et requisita omnia quod omnia possit perfici ad ultimum instans dici vel ante et hic in hiis quae moram in suo fieri requirent tenet altisiodorensis ubi prius si autem obligaretur ad aliquid instantaneum dicendum sicut ad immediate praecedens dictum est

ad primum principale dicendum quod nullus habens gratiam tenetur de necessitate salutis ad sibi inpossibile licet teneretur non sit stricte ad cavendum ista peccata omnia venialia quod sibi non est possibile secundum sanctos si diu procelabitur vita sua quodlibet tamen veniale forsan posset vitare sicut in quodam articulo quaestione unius super 2m sive um prosequutus de motu autem servantis ad illicitum quando totaliter sit peccatum et possibilitate vitandi ipsum slatem ne sit peccatum mortale satis habitum est in 2o articulo et 3o huius quaestionis quaestionis

ad 2m dicendum quod homo potest vere poenitere de mortali et si non ve potest ut vitare quodlibet veniale utrum aut consuetudo peccandi venialiter sit culpa mortalis et an ad vitandam talem consuetudinem vere poenitens obligetur de necessitate salutis patet ex primo articulo praesentis quaestionis

ad 3m neganda est consequentia ut patet ex 3o articulo

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9