Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 10

Quaestio 10

Utrum iste qui peccat mortaliter in opere exteriori teneatur plus de compare poenitere de opere interioria exteriori simul quam de interiori solo modo

quod non quia sunt una praevaricatio secundum magistrum 2 libro distinctione 42

Contra de omni peccato suo mortali et voluntario tenetur homo conteri sed catus exterior est aliud peccatum mortale ab interiori sicud argui chatton in quadam determinatione primo quia opinio altisodorensis est ut dicit libro 2 in ista quaestione utrum intentio et opus sit idem peccat Et tenet secundum chatton quod dicere quod solus actus interior sit peccatum est contra fidem

Item ad eadem inquit conclusionem posset sic argui capitulo de haereticis ad abolendam Ex communicatur quilibet qui aliter sentit de articulis fidei et de praeceptis decalogi quam sentiat Roma ecclesia sed romana ecclesia sentit quod inpossibile est hominem salvari sine fide Et ista opinio evacuat veritatem fidei assumptum patet quia ponatur quod sint duo homines aequalis voluntatis ad credendum aliquem articulum alter credit et alter inpeditur ab actu credendi dicere igitur quod iste qui non credit tantum meretur sicut alter credens est destruere necessitatem fidei sed opinionem ista videtur huius igitur etc

Item videtur quod illa opinio aliter ita sentiat de praeceptis decalogi quam sentiat ecclesia roma quia ponatur quod duo essent aequalis voluntatis ad ydolatrandum unus inpeditur ab actu exteriori alter non sed faciat ydolatriam dicere tunc quod tantum iste peccat sicut iste est aliter sentire id est quod non oportuit illud praeceptum fuisse datum

Item ista opinio aliter sentit de sacramentis quam est sentiendum quia ponatur quod sint duo infideles habentes aequales volitiones remissas u ut baptizentur baptizetur igitur unus et alius non dicere igitur quod non baptizatus tantum meretur sicut baptizatus et quod non baptizatus ita meretur vitam aeternam sicut alius si tunc morietur est destruere necessitatem huius sacramenti Et eodem modo potest argui de sacramento conformis et confirmationis externe unctionis et poenitentiae etc

Item si sic videretur quod laceratio lateris christi non valeret nobis ad salutem quia non habuit tunc actum meritorie vel non habuit

Item per fidem homo meretur quae tamen non est in voluntate

Item christus a sua conceptione voluit redimere genus humanum si igitur ista voluntas sufficiat frustra ponebatur ista redemptio si non hic contra opinionem

Item nullus ex communicatur nisi per culpa mortali sed pro homicidio vel pro percutione clerici homo exercatur et non nisi pro actu exteriori ergo illud est peccatum mortale

Item maior poena debetur voluntati cum exequutione exteriori quam sine ista patet per augustinum 13 de trinitate ubi dicit quod sola voluntate fit homo miser miserior etc

ad illam quaestionem primo videndum est utrum per actus exteriores additos interioribus plus mereri possumus de communi legel quam per interiores mereantur vel mereri valeamus quibus exterioris non adducitur et eodem modo de demerito et secundo per hoc ad titulum quaestionis

Quantum ad primum articulum quod sic videtur quia plus demeretur vel demeremur per actum interiorem et exteriorem simul quam interiorm solum igitur pari ratione in bonis operibus plus meremur assumptum probatur quia aliter ut videtur frustra prohabiti essent actus exteriores respectu eiusdem distinctis praeceptis cuius oppositum patet in praeceptis non mechaberis Non concupisces uxorem proximi tui

contra actus interior et exterior ad quem inpellit interior non plus inputantur ad meritum vel demeritum quam solus interior cum exterior praecise sit inputabilis propter interiorem

ad hoc etiam facit glossa super illud psalmum et in corde operam in iniquitates dicit quod illud quod homo vult et non potest reputat deus pro facto

Teneo opinionem communem quod non quia actus interior sic est meritorius quod eo solo posito quis meretur exterior autem non unde infurioso vel puero nihil valet actus ad meritum vel demeritum

praeterea malus meretur vel demeretur novo merito vel demerito actuali ad poenam vel gloriam distinctam post hanc vitam noviter inputabili quod non est noviter in eius potestate sed non est in possibilitate alicuius habentis actus interioris quibus naturaliter sequitur exteriores quin operetur exterius si possit id est si non inpediatur igitur per exteriores meritum praemiale non additur et maxime non super omnes exteriores

Et confirmatur quia illud quod non est inputabile nisi ratione alterius non est meritorium nec demeritorium nisi praecise respectu alterius sed actus exterior non est praecise inputabilis nisi praecise ratione actus vel actuum interiorum sicud argumentum est ad principale

praetera tunc homo habens actum interiorem ferventiorem ad aliquid bene vel male agendum minus meretur vel demeretur in casu quam habens remissiorem actu interiorem intensiorem ceteris paribus nisi quod habens actus in teriores remissiores habeat operationes exteriores maiores consequentia patet quia plus potest ex una parte opus crescere alterius quam ex alia valeat intensio valoris interioris actus Et consequens videtur falsum esse quia tunc non videretur quod vidua mittens duo minuta etc plus meruisset omnibus aliis cuius oppositum voluit christus in evangleio

Item anselmus de conceptu virginis capitulo 4 ubi dicit sic si de actionibus voluntariis quae in iuste fiunt arguantur membra et sensus quibus fiunt respondere possunt dicens nos et potestatem quae in nobis est subiectum voluntati ut ad imperium eius non possumus non movere nos vel facere quae vult etc nec nos possumus per nos illi resistere nec opera quae facit possunt per nos non fieri domine quam nobis dedit deus nec debemus nec possumus non obire Et sequitur quidquid faciunt membra sensus et opera totum inputandum est voluntati Et ideo etiam consequenter dicit et obiecit quod non punitur nisi voluntas haec secundum eum est veritas nec secundum eum est veritas habet tamen usus ut dicis ut actiones quas facit iniusta voluntas vocemus peccata quia in voluntate qua fiunt est peccatum sed nec hoc etiam proprie dicitur ut patet in praecedenti quaestione vel deductione 4i capituli et ex principio 5 capitulo ibidem ubi vult quod simpliciter nullus actus nec operatio nec interior nec exterior sit proprie peccatum et per se ymmo nec aliqua essentia est proprie loquendo peccatum et medium suum est quia talia esse possunt sine hic quod ipsa essent peccata igitur etc

Istud concordat cum descriptione peccati mortalis vel cum declaratione descriptionis quam supra posui quaestione 6 et ultimo etiam de plano quod in voluntate est iniustitia vel iustitia

Item de poenitentia distinctione prima sic cui voluntas remuneratur non opus

Item ad hanc conclusionem est hugo de sacramentis expressissime et diffuse satis sicut prosequutus sive quaestione prima prologi articulo 3o dubio 3 super primum

Item augustinus de bono coniugali dicit quod sicut non est inpar meritum pative in petro qui passus est et in iohanne qui passus non est sic non est inpar meritum continentiae in iohanne qui nullas expertus est n i u patians et in abraham qui finitos generavit

Item positis duobus aequalibus et aeque iniuste volentibus conc i e dere et uno occidente et alio credente se occidere sed illuso ceteris paribus isti aequaliter peccant et tamen unus exterius facit et tamen facit homicidium alius non igitur a simili usque alibi omnes actus interiores simul sumpti in ratione meriti vel demeruit essent aque boni vel aeque perversi quantumcumque exteriora non essent paria merita vel demerita paria forent

Item ibidem si cui contingit facultas concubendi cum coniuge aliena planum cum sit eum cupere et si potestas detur esse futurum non minus rebus est quam si in isto facto deprehenderetur Et est augustinus 3o de libero arbitrio ut etiam ibi convocatur Et hoc intelligendum est ubi voluntas quatenus sua voluntas mala crescerit per executionem

Item gregorius in quadam omelia dicit ponderare debet non censum sed affectum

Item crisostomos in homelia 9a in imperfecto 4o dicit quod omnia testimonia sunt voluntatis voluntas autem est quae remuneratur probatio vel condempnatur pro malo

Sed contra hoc potest argui per argumenta scoti in quolibet suo 13 articulo 3o probat per auctoritatem augustinum 13 de trinitate capitulo 5 mala voluntas hic solum modo quisque miser efficitur potestate qua desiderium male voluntatis inpletur perfectio et sic male vocando semper miser erat minus tamen esset si nihil eorum quae praeperam voluisset habere potuisset haec iste

Sed iste ut arguit scotus non potest intelligi de miseria poenae quia desiderans et non potens habere quod desiderat plus habet de poena quam iste cuius desiderium inpletur ergo intelligitur de miseria culpae quae praefuit in actu interiori igitur

Item argui propositione sua per rationem sic et primo supponit quod bonitas moralis actus est integritas quem secundum rectam rationem operantis dictantur debere convenire ipsi alicui tunc sic vera est alia et alia integritas ibi est alia et alia moralis bonitas sed alia est integritas eorum quae per rectam rationem seu per dictamen rationis recte debent convenire actui interiori et eorum quae actui exteriori igitur alia bonitas moralis et per consequens alia in malis malitia moralis et hic sive privative tantum quia alia carentia eorum quae deberet convenire sive contrarie quia alia disconvenientia repungnans illis quae debent convenire igitur etc probatio minoris quia recta ratio non dictant debere convenire actui quod inpossibile est sibi convenire Nunc a actui exteriori inpossibile est convenire idem quod actui interiori convenit communiter vel convenire potest et hoc intelligendo de utroque actu secundum eum suum esse reale et de eo quod sibi convenit secundum tale esse licet actui exteriori quatenus volitus est aliquo modo possit convenire denominatione quadam idem quod convenit actui interiori

3o sic potest argui actus exterior vet actus interior sunt duae entitates igitur duae bonitates cum bonitas non distinguatur ab eo quod bonum primo id est cum bonitas actus non distinguatur ab actu cuius est bonitas non plus quam veritas a vero sine appositione vel signo alio quod primo dicitur veritas distincte igitur sunt bonitates morales vel malitiae actus interioris et exterioris sed duae bonitas enim bonitates morales sunt meliores quam una istarum solum et sic de amlitiis ergo meliores sunt actus interior et exterior quam actus interior solum vel exterior solum

et hoc est etiam quod tangit scotus in deductione praecedentis argumenti potentiae enim operative secundum eum actus interioris et exterioris non sunt capaces actuum eiusdem rationis igitur alterius rationis est actus exterior ab actu interiori et econverso et per consequens bonitas huius distinguitur a bonitate illius sive bonitas eius sic actus sive integritas eius de qua tactum est in 2o argumento

Item tunc frustra viderentur poni actus exteriores quod falsum est quia per solos interiores nec subveniretur pauperi nec frustra fuit christus mortuus et passus et consequentia patet quia ex quo per exterioris nec meritum nec demeritum crescit secundum hanc viam igitur etc

Item christi lanceatio erat secundum sanctos nobis meritoria et ibi secundum sanctos sumpserunt sacramenta efficaciam puta baptismus ex aqua et eukaristia ex anguine profluxerunt de lacere salvatoris dormientis et tamen ibi tunc nulla fuit volitio interior meritoria quia nec tunc fuit anima salvatoris in statu merendi nec ibi etiam sicud fit in accidentibus aliis communiter actus interior interior intentur vel melioratur ex praesentia et positione actus exterioris igitur quidquid ibi accrescebat meriti erat per additionem actus exterioris ad actus qui praefuerunt interiores interiores

praeterea omissio actus interioris et exterioris simul gravior est quam alterius tantum ergo et positio amborum meliorum simul quam interioris tantum consequentia patet per istam consequentiam topicam illud est melius cuius oppositum est peius Et patet etiam per exemplum quia enim dilectio dei eset volitio optima ideo eius odium est volitio pessima Et assumptum probo exemplo peius est enim pauperem in necessitate positum nec interius diligere nec exterius subvenire quam eum non diligere et tamen sibi subvenire peius est enim nec benefacere exterius nec benefacere velle quam alterum solum igitur etc

praeterea duobus aequalibus in culpa et poena sibi debita infligi in purgatorio et dum viveret aequaliter disponentibus de bonis temporalibus pro animabus suis tribuendum et sic morientibus si pro uno fierent clie et procurentur orationes et missae de bonis eius relictis per fideles exequtores et pro alio non prius citius liberabitur quam 2us alioquin superfluerent suffragia pro mortuis et tamen per omnes suos actus interiores aequaliter liberari meruerunt igitur ista opera exteriora addita adducit accelerationem liberationis a poena et per consequens faciunt ad augmentum gloriae saltem extensive et secundum durationem a parte ante

praeterea mentiri est aliquod grave peccatum ex hoc quod mendacium tale est sed ista gravitas non est tantum ex actu interiori sed exteriori et interiori simul quia mendacium non potest esse sine actu exteriori cum sit falsa significatio voluntatis cum intentione fallendi ergo ex actu exteriori aggravatur peccatum super actum interiorem

Item secundum beatum gregorium moralium 39 hic inquit leviathan et vasa eius habere crebro proprium solent quod ad iniquitatis suae tumulum ea quae nequiter appetunt explere nequius possunt nam con fortasse infirmantur is electi atque in desideriis illicitis et nunc numerus in hoc unc plerumque divini nimis manu ruunt retinentur quod volutas miseriae nullos effectus invenerunt Ex hoc argue ad propositum

Item cassiodorus in libro collationum quaedam enim vicia consumari non possunt sine actione carnali ut casterargia et fornicatio quaedam autem possunt consumari sine nulla corporis actione ut superbia haec ille

praeterea gravius est delictum quo gravior incurritur poena unde augustinus de unico baptismo libro primo quis dubitat hic esse stelatius commissus quod est gravius uniditatum secundum gravior poena datur pro actu interiori et exteriori simul quam pro solo interiori nam pro volente sola occidendi licet intensa non meretur irratas nec pro volente verberandi clericum excommuncatio infligitur et tamen si actus exterior meritori iungatur incurruntur istae poenae

Praeterea quantumcumque aliquis in principio missae vellet consecrare et verba sacralia proferre nisi on proferat ista non consecrabit et si unus alius uniformiter vel remissius vellet quam iste qui tamen etiam esset distractus verba debita proferret conscecraret plus igitur videtur velle proferre verba et proferre quam velle tantum ista proferre aliis omnibus existentibus periret igitur similiter in proposito

Praeterea vadens ex proposito ad sanctum iacobum et iter suum continuans secundum volitum propositum per distractiones varias interumpens aut meretur aliquid per ambulationem saum dum totaliter distrahitur et habetur intentum quia illud quod ibi additur ex merito non provenit ex novo merito per actus interioris si non igitur talis per causatum et talem laborem quem agit nihil meretur quod videtur inconveniens

praeterea non minus ut videtur actus exterior additus interiori absolute meritorio addit meritum quam exterior additus interiori conditionaliter meritorio sed in 2o casu crescit meritum per actum exteriorem utpote si quis meretur ut quicumque devoto incarnet ecclesiam ibi exaudiretur sicut salutem et multi sancti et beata katerina simila impe?cuere vel si christus orasset exauditus fuisset quod si corpus suum mortuum lancearetur tale bonum vel tale concederet fidelibus suis pari ratione actus exterior additus interioribus absolute meritorius id est non pendentibus ex talibus conditionibus addit meritum igitur etc

ad primum illorum dicendum est quod verum est quod ista dicit ibi augustinus et iterum velle ibi inquit quod non decet miserum esse est nec causa miserum est ut adipisci velle quod non oporteat sed dico quod istud non obstat praedictis Iste enim qui adipiscitur quae male voluit habet ut communiter actus interiores acceptandi vel complacendi alios altiores quam prius vel priores et intensiores vel similes replicantes libere et hic forte efficaciores quam prius Et per istos interiores noviter causatos vel libere continuatos augeretur tali demeritum suum non aut per aliud additum ex praecisa additione actus exterioris nisi forte quatenus ex positione actus exterioris potest habere et habet libere quosdam actus malos interioris experimentales quos sine exterioribus nulla tenus naturaliter habere potuisset

alia etiam ratio est quare adipiscens est miserior etiam miseria peccati quam tangit gregorius 34 omelia moralium quasi in principio ubi immediate post auctoritatem superius allegetam in 9o articulo subditur Cumque eorum voci u s valida contrarietas nascitur plurium ex ipsa im possibiltate corriguntur sed inpossibilitas adipiscendi est occisio immitatandi malam voluntatem in bonam sicut etiam ibidem sequitur igitur inpossibilitas adipiscendi esset occisio in malitia perserverandi et per consequens miseriae augmentandae

alia causa est quia sicud dicit glossa flee 4o Ex partis vitiorum illecebris difficilius caremus quam incognitis minorisque laboris est incognitam cranis cavere volumptatem quam remittere cognitam haec ille

4a causa potest reddi ex actibus enim exterioribus habitualiter appetitus sensitivis et vires animae ad simile aut habituari miseria est ad malum semper assumptum patet per ysiodorum libro de numero ubi dicit quod ex suggestione parva cognitio erumpit parva autem cognitio delectionem parit delectio consensum confessus actionem actio consuetudinem consuetudo necessitatem

Et istud confirmatur et etiam ex poni potest per illud quod dicit augustinus 8 confessionum bene ante medium scilicet capitulo 5 Ex voluntate inquid perversa facta est libuero et dum servitur libidim facta est consuetudo et dum consuetudini non resistitur facta est necessitas

Sed non est propter praedictam dicendum quod actus exteriores addunt meritum vel demeritum super omnes interiores ita quod propter utrosque simul sic homo maiori poena dignus quam semper omnes interiores solum sed bene quia posteriores isto modo addunt super praecedentes aliquos

ad 2m quod ista descriptio non est universaliter et adaequate vera alias essent simul in anima actus moraliter boni infiniti specie distincti vel volitio ista non esse mortaliter bona qua ultimo nullo volo dare clericam indigenti propter deum loco et tempore optimo et sic de aliis circumstantiis dictatis debere tali datione clerice convenire cum ista volitio non sic cognita nec volita nec salte non oporteat eam cogitari verum est autem quod ad completam bonitatem et moralem actus oportet ista integre haberi quae secundum rectam rationem dictantur requiri vel coexigit sed n ec ihil oportet illam collationem esse bonitatem illius actus nec eetiam sola ista sufficiant quia ipsum etiam dictamen et conformis etiam sequens electio requirunt ad hoc ut actus exequutionis sit moraliter bonus et tamen ista non debet dictare sibi debere convenire nec etiam conformiter eligi in volitione execcutionis dicante quia aliter oporteret haberi ibi dictamina actualia et conformes electiones specifice distinctas actualiter infinitas si c igitur patet de maiore et minore quia verae sunt sed non ad mentem arguentis Est enim alia et alia integritas hic et ibi sed non totaliter alia quin tota integritas requisita ab bonitatem actus interioris est de integritate requisita ad bonitatem actus exterioris et ideo non econtra

Et ut planius dicam ad poenitentem dico quod ipse actus interior bonus vel mali simul tales est totalis et totaliter bonitas actus exterioris boni moralis essentialis utrique enim bonus est eadem prioritate sicut causa urma quam animal est sanum eadem sanitate et causa homo quam opus suum habuere factum humana sunt eadem humanitate vel probitate sicut dictum est prius

actus enim exterior non dicitur bonus moraliter vel meritorius nisi denominative ab actu interiori meritorio verum est aut quod alia est entitas et etiam naturalis bonitas illus actus et illius sed hoc non est ad propositum nec aliud probatur hiis visis quae iam dixi

per idem patet ad 3m verum est autem quod ibi sunt distincte bonitates naturales non morales intrinsece actus interioris et exterioris dicendum quod sua bonitas ab eo distinguitur ut visum est quia eius moralis bonitas ut visum est actus interior ad unum modum exprimendi veritatem hic enim intelligendo cum hugo dicere quod non distincta poena punietur actus exterior a deo in futuro a poena qua puniuntur actus exterioris simul sumpti

et per idem dicendum est ad confirmationem

ad 4m patet ex responsione ad primum quod actus exteriores non sunt frustra quo ad merentem quo ad aliquos verum est quod actus exterioris sunt necessarii sicud elective datio quo ad relevationem indigentiae pauperitatis pauperis et christi passio et mors ad excitanda corda nostra ad eius dilectionem et huius sed hic non est ad propositum quia hic inquiritur utrum opera exteriora addat meritum ipsi operanti super omnis actus interioris quo ad gradum ultime beatitudinis consequendae

ad 5m potest dici quod ista lanceario non addit meritum respectu aeterne beatitudinis acquirendae et consequendae ultra praemium bonis actibus animae christi debitum verum est tamen quod illam potuit deus acceptare ad quacumque bona sibi plecebat meruit etiam multa ibi secundum innocescentiam meruit etiam nobis veritatem sacramentorum quorumdam tamquam conditio qua forte meruerat cchristus vivens eadem virtutem ita valet quod aliqua meruerat nobis forsan christus conditionaliter si lancearetur non quod lanceario corporis mortui esset pars meriti sed ex ista pendebat aut praecedens aliqua conditionalis volitio esset meritum talium habendorum vel non meruit etiam ibi erga christum dulcetudinem humanae devotionis in missione illius lanceae in latus et cordis sui persequentis et similia sed haec nihil sunt contra dicta

ad 6m dicendum quod omissio interioris et exterioris actus quae habetur habito exteriori non esset peior in ratione demeriti quam interioris tantum dum posset interior aequaliter haberi sive exteriori sicut cum eo probatio aut assumpti divertit a proposito quia nullus pauperi meritorie vel libere subveniret nisi velit sibi subvenire etiam sive diligat eum sive non velle aut pauperi subvenire est iste actus interior qui est ad propositum et est quo posito et efficaci non est in potestate sic voluntatis quin subveniat si possit et dicendum est quod ibi exterior subventio non addit meritum dignum praecisa additione praemium super actus interioires subvenientes forte in subveniendo intentur actus eius interior bonus vel habetur novus interior per quem crescit meritum talis personae

Et si dicas quod tunc dives posset intensius et plus mereri ceteris paribus volendo subvenire pauperi et exequendo in qua exequutione crescit eius meritum quam pauper religiosus qui non vult eum iuvare nec ut complaceat sibi ipsi experientia iuvando sicut dives

Concedo quod actus aliquos erga pauperem subveniendo habet ceteris paribus meliores et magis intensiores in merendo dives quam pauper sed compassionem ita meritoriam potest habere pauper ibi sicud dives et etiam actus alios recompensatosus actuum bonorum divitis utpote actum volendi peccare subventionem meditand i o quam pro se facere non potest et similes et actum acceptandi suam paupertatem voluntariam propter deum quae obstat ne exequi valeat illud quod dives Credo tamen quod actus quo quis vellet subvenire si posset non sit ita bonus sicut velle iuvare efficaciter ceteris paribus ex quo potest quia primum est facilius 2o in tantum quod voluntarie pauper qui non invenit obstaculum contionaliter sic volend i o si forte dives esset vel haberet nihil daret quia res dandas forte plus diligeret quam non

ad 7m concedo quod unus citius libera videtur quam alius in isto casu quia ultra hoc quod utrique meruit quo ad praemium aeterne beatitudinis et hoc absolute meruit vel conditionaliter quia si talia suffragia fierent pro eo valerent sibi ad expeditionem a poena et ad beatitudinem et per consequens acceleranda temporaliter et ista suffragia tunc sunt positio conditionis sub qua liberari meruit et ideo liberatur non sit alius quia conditio sub qua liberatur voluit vel meruit respectu istius non ponitur et etiam quod in isto casu ad dicuntur actus interiores boni et orationes et elie et oblationes temporales vel sacramentales quas non nego addere meritum boni temporalis et iuvare ad praemium aeternum mediantibus adiutoriis aliorum et devotionibus amicorum

ad 8m dico quod licet in actu interiori non sit mendacium est tamen electio et volitio mendacii et acceptatio et libera complacentia in mendacio quae sunt ista demeritoria sicut ipsa cum appositione mendacii exterioris additi

ad 9 dicendum sicut ad primum

ad Xm similiter sicud ad primum

ad 11m dicendum quod verum est de poena taxata a deo sed de humana non semper est hic verum quia non suspendit hominem pro adulterio vel pro incestu et tamen pro furto quis suspenditur et tamen praecedentia graviora sunt crimina apud deum

ad 12 dicendum quod consecratio sacramentalis non fit virtute meriti operantis cum vere consecret qui peccat mortaliter consecrando sed ratione operis operati virtute federis inici a deo cum ecclesia militante

ad 13m potest concedi quod infertur nisi sequatur aliquis actus complacentiae et approbationis laboris talis sui corporis et compunctionis carnis suae assumpti voluntarie quales forte actus interiores bonos non haberet sic in copia non completo itinere suo

ad 14 dicendum quod minor non est vera non enim ibi crescit meritum per potentiam conditionis immo actus praecedens non esset istius quod datur meritorius posita conditione nisi quod poneretur cum nullus conditionaliter tantum meretur praemium aeternum beatitudinis sed absolute sicut quis mereatur actu conditionali sive actu absoluto

ad argumentum principale negandum est assumptum de actu interiori qui necessitat ad exteriorem fit et con com itatur ipsum qui si posset esse talis et tantus sine exteriori qualis cum eo ita graviter peccaret talis sine actu exteriori sicud cum eo Et cum probatur assumptum dicendum quod non sequitur propter hic quod frustra dentur alia praecepta de interioribus actibus cavendum et alia de exterioribus quia non solum peccatur voluntate quae perducta est ad actum exteriorem et compellit ad ipsum si assit peccans sicut in concupiscentia qua deliberate concupiscitur res prohabita vel pro nunc vel pro tunc Sed inpedimentum occurrit executionis vel nunc pro nunc Sed alias quae nec dum perduci tur ad executionem quia igitur velle saepe praecedit extra operari quod si perduraret et assit peccans perducit ad effectum concupiscentiam ne credere posset aliquis huius concupiscentiam sine executione esse criminosam cum tamen ipsa fit quaedam volitio et pondus ad opus nisi etiam concupiscentia vel volitio prior fiat intenta plus prohiberetur ideo tamquam radix mala fructus peioris et magis prohiberetur concupiscentia a libidine et concupiscentia bonorum temporalium proximi quia ad illas concupiscentias est homo ex natura lapsa pronior quam ad alias De concupiscentia iam dicta patet per apostolum ad Romanos vii "peccatum inquit non cognovi nisi per legem" et loquitur de concupiscentia non pro perducta ad actum in quibusdam secus est

Sed dices tu fundas te in hoc quod si efficienter volo et possum facio vel statim faciam et hoc non sequitur quia secundum anselmum de causa dyaboli capitulo 7 libro 3 Ista consequentia non valet angelus malus accedit et habuit potestate accipiendi et voluntatem accipiendi perseverantiam igitur accepit perseverantiam igitur a simili non sequitur improposito nolo fornicari et furari et possum igitur facio vel statim faciam

Praeterea secundum eum ibidem haec consequentia non valet volo perscribere librum et possum ergo perscribo vel perscribam incepisci inquit aliquid cum voluntate et potestate perficiendi quod cum voluntate ante finem rei mutata non perfecisti dicit separe aliter igitur a simili in proposito

praeterea actus exterior aliquando est peccatum aliter nullum mendacium esset peccatum vel furtum nec adulterium quia solus actus interior nullum istorum est Item actus interior est peccatum sed actus interior et exterior non sunt idem actus aliquid illud peccatum quia non sunt id aliquod igitur sunt duo distincta sed duo distincta peccata sunt peiora quam alterum eorum igitur etc

ad primum et 2m dicendum quod non quia non est idem arguere cum verbo inportante absolute actioni et cum verbo non signante sic actionem sed durationem et permanentiam in statu aliquo connotante

de primis arguendi modis talem dat philosophus 9 metaphysicae et experientia probat et philosophus probat istum Si enim volo efficaciter commedere vel bibere vel percurrere et sic de aliis si possim ita quod nichil obstat exequutor statim

De 2is non valet consequentia unde non sequitur volo semper permanere in gratia et possum semper permanere in ea ergo semper manebo in ea Et ipsa est de perseverantia unde anselmus reddens causam defectus consequentiae huius voluit et potui accipere perseverantiam igitur et accepit Respondente discipulo quod tamen voluntate ante finem mutata non perfecerit volui inquit utique sed non perserveravi Et ideo nec in actione inquit magister dicit discipulo suo uno verbo quid sic perseverantia vel perseverare quantum res exigit in faciendo aliquid perficere nam perseverare inscribendo aliquid dominus perscribere magister dicamus consimiliter et si non sit in usu quod perserverare in voluntate sit per velle igitur non perfecisti quia non voluisti et potuisti tunc non perfecisti d quia non pervolui q magister ita igitur dicit quod dyabolus qui accepit velle et posset ac operari perseverantiam et velle posset perseverare ideo non accepit nec perseveraverit quia non pervoluit

2o etiam dico quod talis motus arguendi non valet si posse sumatur pro potestate et non pro virtute sufficiente unde non sequitur iste vult efficaciter sive desinat esse episcopus et potest esse episcopus ergo est vel erit episcopus

Item non valet generaliter cum verbo de praeterito vel de futuro unde non sequitur potui heri fecisse furtum et volui ergo feci et possibile est quod heri ante prandium volui et non potui sed post prandium potui sed tunc volui Similiter de futuro non sequitur volui fornicari et potero igitur fornicabor propter rationem consimilem

ad 3m magister sententiarum declinat ad hic quod sic tantum unum peccatum libro 11 distinctione 42 et 15 quia una praevaricatio vel inobedientia in utroque admittitur et unus est contemptus respondet enim ibi i rationibus in contrarium

Sed hoc est verum si sumatur nomen peccati abstractive pro malitia peccati ut supra dixi sed si sumatur concretive duo sunt ibi peccata

dices quod ista opinio quam sustinet ibi magister est quod licet sit ibi unum peccatum quia una praevaricatio et inobedientia et unus contemptus sive quando vult sive quando agit sed tamen minor tum voluntate solum peccatum committitur maior tamen voluntati etiam operatio additur et ideo maius fit peccatum et non plura tum voluntas operi mancipatur haec illi

praeterea glossa super illud ad Romanos primo plenos invidia et homicidiis bene inquit dicit homicidiis pluraliter quia plura sunt homicidia scilicet voluntatis et operis haec ibi igitur voluntas et opus quantum ad homicidia sunt diversa

Item super illud appositione iniquitatem glossa qui malum opus addit male voluntati iniquitatem addit iniquitati

ad primum illud dicitur magister quod sicud dictum est ad primum contra positionem operando exterius quod prius fuit volitum volenti ante executionem interdicitur interior operatio vel nova alterius rationis additur et ista est causa quare addendo opus gravatur culpa

Per idem omnino dicetur ad duas alias instantias ex istis potest responderi ad titulum quaestionis quod ymmo non quod gravius peccavit per utrumque simul quam per actus interioris simul sumptos sed pro ceteris aliis praetactis supra ad x principale quaestione 8 et quia duo distincta pertrat sunt quamvis opus exterius non praecise sit peccatum quia provenit a libera voluntate quae obligatur ipsum non libere causare ita quod eius malitia consistit in mala volitione ut supra in primo articulo respondendo ad argumenta satis dictum est

ad primum igitur principale quaestionis dicendum quod opus exterius non est praevaricatio nisi quatenus libere procedit a voluntate contra dei prohibitionem vel contra iudicium ratione rationis malitia operis exterioris residet penes malitiam malam voluntatem

argumentum autem ad oppositum concludit verum

Quia tamen media chatton nimis inferunt respondendum est ad ea

ad primum detur quod sit contra fidem ponere quod solus actus interior sit peccatum quia tunc nec mendacium nec periurium nec adulterium esset peccatum mortale quia nullum istorum nec etiam homicidium nec clerici vulneratio sic de similibus est actus interior

Dico quod tam actus exterior quam ipsa voluntas interior ex eadem radice et cetera peccata sunt nec ambo simul plus gravabit animam ad poenam post mortem quam omnes actus interiores simul iuncti

ad 2m dicendum quod haec opinio hugonis et magister communis aliorum non evacuat fidei necessitatem fidei inquam requisitae ad necessitatem salutis quae est fides infusam communis parvulis et adultis salvandis nec etiam in adultis fidei acquisitae

Et cum probatur quod ymmo per casum dicendum quod iste qui efficaciter vellet et optaret credere articulum aliquem et non potest plene quia turbatio aliqua melan?ca vel passo vel sopha?a est in statu bono si aliud non obsistat propter desiderium ad credendum et potest esse quod ex ista voluntate credendi et displicentia rebellionis quam in vite sustinet ad contrarium plus mereatur sed quam unus alius qui huius temptatione non vexatur sed quiete sedet et credit Ex quo enim vellet efficaciter quantum posset habere credulitatem et nititur quantum potest certe pro eo quod non potest perficere nec dampnabitur quia per hoc secundum augustinum est summe in sanum in de duabus animalibus dicere aliquem dampnari vel peccare pro eo quod non fecit quod non facere potest non potuit unde si iste magister vellet omnino habere quod de necessitate salutis esset ultra voluntatem perfectam creddi ulterius habere ipsum quietum credere non bene in hoc sentiret ymmo contra magistros et sanctos et compostelanum et alios decretistas

dices plus meretur iste qui quiete credit quam qui vellet et non facit

dicendum quod potest esse ut sit et potest esse ut non et quando sic h oc omo erit propter actus voluntatis simul collectos meliores ex una parte quam ex alia

ad 3m sufficit dicere quod ille qui de facto committit ydolatriam non gravius peccat ex facto interiori et exteriori quam ipsemet ex omnibus interioribus simul et solum vel tunc habitis ceteris apud deum omnibus paribus Sed cum hoc stat quod ille qui non actu ydolatriam habet exterius cum voluntate committendi aliquando minimus peccet quia non habet forte tot malas volitiones vel non ita intensas nec tales notorias complacentias in facto suo sicud primus sed omnibus paribus praeter exteriorem operationem quam forte posset facere unus furiosus non poenitet talis in culpa disperes verumptamen sicud hugo dicit vix esset possibile quin ex actu exteriori vel actu ipse cresceret interior operatio vel quin aliqua interior in operatio augeatur

ad 4m dico quod opera sacramentalia non faciunt solum ex vi meriti personalis istius vel illius qui baptizat sed etiam virtute operis operati valent et ideo iste qui baptizetur ceteris paribus maiorem consequitur gratiam quam volens baptizari et non baptizatus si cetera essent paria quia forsan crescit de novo voluntas istius qui opere sacramentum baptismi consequitur et meritoria complacentia in hoc ipso

ad 5m prius responsum

ad 6m concedo quod per fidem quis meretur quatenus est operatio notoria secundum augustinum intrare ecclesiam potest volens sed credere non nisi volens

ad 7m et 8m satis patet

verumptamen ad 7m respondet aliqui et ben quod passio christi requirebatur per modum praetii non meriti quia ianua aperiebatur quando praetium peccatum solvebatur

ad 9m nego antecedens cum accipitur quod maior poena etc nisi intelligatur de poena minime non de poena recompensativa post hanc vitam nec plus potest haberi de auctoritate augustini qua arguitur antecedens

ad quam supra respondendi solvendo primum argumentum contra possent et sic patet quaestio

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10