Text List

Titulus 14

Titulus 14

An servus ex suo facto post manumissionem teneatur

1

Imperator Severus Quamvis cum statulibero contraxeris, tamen ex ante gesto te non habere cum eo post impletam condicionem libertatis actionem scire debes. * SEV. A. IOVIANO. *<A 196 PP. IIII ID. DEC. DEXTRO II ET PRISCO CONSS.>

2

Imperator Antoninus Creditoribus tuis, qui tibi in servitute pecuniam crediderunt, nulla adversus te actio competit, maxime cum peculium tibi non esse legatum proponas. * ANT. A. BAETICO. *<A 215 PP. III K. SEPT. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

3

Imperator Alexander Severus Promissae tibi pecuniae a servo tuo, ut eum manumitteres, si, posteaquam manumisisti, stipulatus ab eo non es, adversus eum petitionem per in factum actionem habes. * ALEX. A. AURELIO HERODI. *<A 222 PP. ID SEPT. ALEXANDRO A. CONS.>

4

Imperator Gordianus Licet servitutis tempore quae pecuniam matris tuae subripuisse dicitur, ob eiusmodi admissum conveniri non poterat, ad libertatem tamen perducta ( nam caput noxa sequitur) furti actione tenetur. * GORD. A. HERONI. *<A 238 PP. ID. SEPT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

5

Imperator Gordianus Si, ut adlegas, antequam a domina manumittereris, fundos eius coluisti posteaque adempto peculio libertate donatus es, ob reliqua, si qua pridem contracta sunt, res bonorum, quas postea propriis laboribus quaesisti, inquietari minime possunt. * GORD. A. CHRESTO. *<A 243 PP. XVI K. DEC. ARRIANO ET PAPO CONSS.>

6

Imperatores Diocletianus, Maximianus Sive servi sunt ii, quorum precibus fecisti mentionem, domi eos conveni, quia inter dominos ac servos iudicium constare nullum potest: sive post delictum manumissi sunt, ex antecedentibus post datam libertatem eos nulla ratio iuris a dominis quondam conveniri patitur.

Sane si post manumissionem quid illicite commiserunt, hoc apud praesidem provinciae argue accepturus ex iure sententiam. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FELICIANO. *<A 293 D. II ID. APRIL. BYZANTIO AA. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 14

1

2

3

4

5

6