De honoribus et muneribus non continuandis inter patrem et filium
et de intervallis
1
Imperatores
Severus, Antoninus Sicut honores et munera, cum pater et filius
decuriones sunt, in eadem domo continuari non oportet, ita vacationum
concessa tempora non aliis prodesse possunt, quam qui ad eosdem vel
alios honores eademque vel alia munera denuo vocantur.
Pro infante vero filio, quem decurionem esse voluisti, quamquam
fidem tuam in posterum adstrinxeris, tamen onera sustinere non cogeris,
cum ad ea quae mandari possunt voluntatem dedisse videaris. * SEV.
ET ANT. AA. SEPTIMIO ZENONI. *<A XXX >
2
Imperator
Gordianus Ab honoribus ad eosdem honores quonquennii datur vacatio,
triennii vero ad alios. Legatione autem perfunctis biennii vacatio
concessa est * GORD. A. CYRILLO. *<A XXX >
3
Imperatores
Diocletianus, Maximianus Intervalla temporum, quae in unius
persona locum habent, fratribus, licet communia possideant bona, minime
prodesse frequenter constitutum est.
Sane his missis, qui necdum functi muneribus ad haec idonei
constituti vocari debent, vos, si ad obsequium civilium munerum reppererit
paruisse, ne iterum interpellemini, praeses provinciae providebit.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NICIAE. *<A XXX >