Text List

Rubrica 38

Rubrica 38

De futuro fine mundi: et futura resurrectione mortuorum: et futuro vniuersali iudicio dei secundum christianam religionem

¶ De futuro fine mundi: et futura resurrectione mortuorum: et futuro vniuersali iudicio dei secundum christianam religionem. Rubrica 38

PSalmista. 101. psalmus "Celi pibunt."

Salomodo in prouer. c. 11. "Non proderunt diuitie in die vltionis. Iustitia autem liberabit a morte."

Malachias propheta. c. 4. "Dies veniet succensus quisi caminus et erunt superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens"

Mattheus in euan. c. 12. "Omne verbum ociosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii: ex verbis enim tuis iustificaberis: et ex verbis tuis condennaberis."

/ c. 13. "In consummatione saeculi mittet filius hominis angelos suos: et colligent de regno suo omnia scandala: et omnes qui faciunt iniquitatem: et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium: tunc iusti fulgebunt vt sol in regno patris eorum."

/ "In consummatione seculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum: et mittent eos in caminum ignis ardentis: ibi erit fletus et stridor dentium."

/ 22. c. "In refrectione nec nubent neque nubentur: sed sunt sicut angeli in caelo."

/ 24. "Accesserunt ad iesum discipuli eius secreto dicentes: Dic nobis signum aduentus et consummationis saeculi. Et respondens iesus dixit eis: Uidete ne quis vos seducat: multi enim venient in nomine meo dicentes: Ego sum christus: et multos seducent. Audituri enim estis praelia et opiniones praeliorum. Uidete ne turbemini: oportet enim hec fieri: sed nondum est finis: consurget enim gens contra gentem et regnum in regnum: et erunt pestilentie et fames et terremotus per loca et caetera et tunc scandalizabuntur multi et inuicem se tradent et odio habebunt inuicem. Et multi pseudo prophete surgent et seducent multos: et quoniam abundabit iniquitas refrigescet charitas multorum. Qui autem perseuerauerit vsque in finem hic saluus erit et caetera. Tunc siquis dixerit vobis: ecce hic est christus: aut illic: nolite credere: surgent enim pseudo christi et pseudo prophete: et dabunt prodigia et signa magna: ita vt in errorem inducantur si fieri potest etiam electi et caetera. Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur: et luna non dabit lumen suum: et stelle cadent de celo: et virtutes celorum mouebuntur: et tunc patebit signum filii hominus in celo: et tunc plagent omnes tribus terre: et videbunt filium hominus venientem in nubibus celi cum virtute multa et maiestate et mittet angelos suos cum tuba et voce magna: et congregabunt electos eius a quattuor ventis: a summis caelorum vsque ad terminos eorum et caetera. De die antur illa et hora nemo scit: neque angeli caelorum."

/ 25. c. "Cum venerit filius hominis cum maiestate sua et omnes angeli eius cum eo: tunc sedebit super sedem maiestatis sue: et congregabuntur ante eum omnes gentes: et separabit eos abinuicem: sicut pastor seggregatoues ab hedis: et statuet oues quidem a dextri suis: hedos autem a sinistris. Tunc dicet rex his qui a dextris erunt eius: Uenite benedicti patris mei percipite regnum vobis paratum a constionne mundi. Esuriui enim et dedistis mihi manducare. Sitiui et dedistis mihi bibere: hospes eram et colligistis me: nudus et coopuistis me: infirmus et visitastis me: in carcere eram et venistis ad me. Tunc rindebunt ei iusti dicentes: Domine quoniam te vidimus esurientem et pauimus: sitientem et dedimus tibi potum: quoniam antur vidimus te hospitem et collegimus te: et nudum et cooperuimus te: aut quoniam vidimus te infirmum: aut in carcere et venimus ad te. Et respondens rex dicet illis: Amen dico vobis quam diu fecistis vni ex minimis istis meis fribus mihi fecistis. Tunc dicet et his qui a sinistris eius erunt: Descedite a me maledicti in ignem eternum: qui paratus est diabolo et angelis eius. Esuriui enim et non dedistis mihi manducare: sitiui et non dedistis mihi potum: hospes eram et non collegistis me: nudus et non cooperuistis me: infirmus et in carcere et non visitastis me. Tunc rindebunt et ipsi dicentes: Domine quoniam vidimus te esurientem: aut sitientem: aut hospitem: aut nudum: aut infirmum vel in carcere et non ministrauimus tibi. Tunc rindebit illis dicens: Amen dico vobis quamdiu non fecistis vni de minoribus his nec mihi fecistis. Et ibunt hi in supplicium eternum: Iusti autem in vitam eternam."

Marcus in euange. c. 12. "Cum a mortuis resurrexerint: neque nubent: neque nubentur: sed sicut angeli dei sunt in caelis."

/ c. 13 "Caelum et terra transibunt."

/ "Idem dicit lucas in euan. c. 12."

Ioannes in euang. c. 5. "Uenit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii hominis et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vite: qui vero male egerunt in resurtectionem iudicii."

/ Idem in apocalypsi. c. 3. "Ait deus: Si non vigilaueritis: veniam tanquam fur: et nescies qua hora veniam ad te."

Petrus apostolus epistola. 2. c. 3. et fi. "Adueniet dies domini sicut fur: in quo celi magno impetu transient: elementa vero calore soluentur."

Paulus apostolus epistola. i. ad corinth. c. 15. "Accepi quoniam christus mortuus est pro peccatis nostris scripturas: et quia sepultus est: et quia resurrexit tertiadie secundum scripturas. Si christus praedicatur quod resurrexerit a mortuis: quo quadam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est. Si autem resurrectio mortuorum non est: neque christus resurrexit. Si autem christus non resurrexit: inanis est ergo praedicatio nostra: inanis est ergo et fides nostra: surget corpus spirituale. Caro et sanguis regnum dei possidere non possunt. Omnes quidem resurgemus sed non omnes immutabimur in momento in ictu oculi in nouissima tuba: canet enim tuba: et mortui resurgent primi incorrupti: et nos immutabimur: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem."

/ Idem epistola. 2. ad corinth. c. 5 "Omnes vos manifestari oportet ante tribunal christi: vt referat vnusquisque propria corporis prout gessit: siue bonum siue malum."

/ Idem epistola. i. ad timoth. c. 4. "In nouissimis temporibus discedent quidam a fide attendentes spiritibus erroris et doctrinis demoniorum: in hypocrisi loquentium mendacium et cautherizatam habentium suam consciam prohibentium nubem: abstiere a cibis quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione."

/ Idem epistola. 2 ad timoth. c. 3. et pe. "In nouissimis diebus instabunt tempora periculosa: et erunt homines seipsos amantes: cupidi: elati: superbi: blasphemin: parentibus non obedientes: ingrati: scelesti: sine affectione sine pace: criminatores: non continentes: inmites: sine benignitate proditores: proterui: timidi: voluptatum amatores magis quam dei: habentes quidem speciem pietatis: virtutem autem eius abnegantes."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 38