Text List

Rubrica 37

Rubrica 37

De confessione et indulgentia peccatorum

¶ De confessione et indulgentia peccatorum. Rubrica 37

PSalmista. pslamus 31. "Beati quorum remisse sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata."

/ 117 psalmus. "Confitemini domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius."

Salomon in prouer. c. 28. "Qui abscondit scelera sua non dirigetur. Qui autem confessus fuerit etreliquerit ea misericordiam consequetur."

/ Idem in eccl. c. 10. "Curatio cessare facit peccata maxima."

Iesus fi. sirach in ec. c. 4. "Non confundar confiteri peccata tua."

/ c. 17. "Uiuus et sanus confiteberis et laudabis deum et glorificaberis in miserationibus illius"

Mattheus in euan. c. 6. "Si dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis pater vester celestis delicta vestra. Si autem non dimiseritis hominibus nec pater vester dimittet peccata vestra."

Marcus in euan. c. 11. "Cum stabitis ad orandum dimittite siquid habetis aduersus aliquem: vt pater vs qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra."

Lucas in euang. c. 6. "Dimittite et dimittetur vobis."

/ c. 17. "Si peccauerit fratur tuus in te increpa illum: et si paenitentiam egerit dimitte illi: et si septies in die peccauerit in te: et septies in die conuersus fuerit ad te dicens penitet me: dimitte illi."

Ioannes in epistola. i. c. i. "Si confiteamur peccatam nostra fidelis et iustus est dominus vt remittat nobis peccata nostra: et emundet nos ab omni iniquitate."

Iacobus apostolus epistola vnica. c. 5. et fi. "Confiteamini alterutrum peccata vestra."

Paulus apostolus epsitola ad Ro. c. 10. "Corde creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem."

Isidorus in sinonima soliloquiorum li. i. c. 12 "Confessio sanat: confessio iustificat animum: confessio peccatis veniam donat. Nulla tam grauis est culpa quae non habeat veniam."

/ c. 16. et fi. "Frequenter peccatis et lugens veniam vix meretur."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 37