Rubrica 42
Rubrica 42
De falsis opinionibus contrariis christiane religioni cognoscendis et damnandis in libris vsualibus christianorum: primo circa essentiam dei
¶ De falsis opinionibus contrinis christiane relionis cognoscendis et dannandis in libris vsualibus christianorum: primo circa essentiam dei. Rubrica. 42
TUllius de nautura deorum libro. i. "Quidam dixerit totam de diis immortalibus opinionem fictam esse ab hominbus sapieientibus rei publice causa: vt quos ratio non possem eos ad officium religio duceret."
/ Idem inuectiuarum in catilinarum libro. 4. et fine. "Ut aliqua in vita formido improbis esset posita: apud inferos antiqui supplicia impiis constituta esse voluerit."
/ Idem de prouidentia. "Scio omnia certa et in eternum dicta lege decurrere: quo fata nos ducunt: et quantumcumque temporis restat prima nascentium hora disposuit."
¶ Li. 6. "Preceps agit omnia fatum. Nec mediidirimunt morbi vitamque necemque. Sed cum morte venit languor."
¶ Quintilianus declamationum. 7 declamatione: "Fato viuimus: languemus: connascimus morimur. medicina quid praestas nisi vt iuxta te nemo desperet."
¶ Iuuenalis li. 3 satura i. "Distat enim que Sydera te excipiant modo primos incipiente. Edere vagitus et adhuc a matre iubentem Uentidius quid enim quid tullius an aliud quam Sydus et occulti miranda potentia fati Serius regna dabunt captiuis fata triumphos"
¶ Gualterius de castellione li. 3. "Fatorum stat ineuitabilis ordo. Euentusque hominum series immobilis artat."
¶ TUllius de diuinatione: li. 2. et fi. "Mihi nec in deum quid cadere videtur vt sciat quid casu et fortuito futurum sit."
/ "Idem in oratione pro marco marcello: Rerum humanarum domina est fortuna. Quarto circa mundum. SAlomon in ec. c. i.Terra in eternum stat."
¶ Aristoteles de generatione et corruptione li. 2. et fi. "Semper continua erit generatio et corruptio et nunquam deficiet."
/ Idem de plantis li. i. ante med. "Mundus totalis est perpetuus: sempiternus: nec cessauit vnquam generare animalia et plantas et omnes suas species."
¶ Quinto contra animam humanam. SAlomon in ec. c. 3. "Unus interitus est hominis et iumentorum: et equi vtriusque conditio. Quis nouit si spiritus filiorum adam ascendat sursum: et spiritus iuumentorum descendat deor sum."
/ c. 9. "Mortui nihil nouerunt amplius nec hembuntvltra mercedem. nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas"
¶ Plinius de namli hysto. li. 2. c. i. "Mundum numen esse credi parem: eternum immensum: neque genitum: neque interiturum vnquam."
¶ Aristoteles in ethincorum libro 3. c. 7. "Nihil adhuc mortuis videtur neque bonum neque malum esse"
¶ Ouidius metamor. li. 15. et fi. "Morte carent anime semperque priore relicta Sede: nouis domibus viuunt: habitantque recepte. Omnia mutantur: nihil interit: errat et illinc. Huc venit: hinc illuc: et quoslibet occupat artus Spiritus: eque feris humana in corpora transit. Inque feras noster: nec tempore deperit illo. Utque nouis facilis signatur cera figuris: Nec manet vt fuerat nec formas seruat easdem Sed tantum eadem est: animam sic semper eandem Esse: sed in varias docebo migrare figuras."
/ "Idem de consolatione ad marciam: Cogita nullum defunctum malis affici. Illa qua nobis inferos faciunt terribiles fabula est."
On this page