Text List

Rubrica 1

Rubrica 1

De bono et malo

SEcundus liber prime partis tractat de bono et honesto virtutibus et contrariis sub his titulis sequentibus.

¶ De bono et malo. Rubrica prima.

IOb hysto. cap. 28. "Recedem a malo est intelligentia"

In genesi. c. 8. "Sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua."

Amos propheta. c. 5. "Odite malum et diligite bonum."

Esaias propheta. c. 5. "Uhe qui dicitis malum bonum et bonum malum."

Plato in menone. "Non vult mala quispiam. Nullus vult mala."

Aristotelis ethicorum libro i. c. i. in princi. "Omnis ars et omnis doctrina similiter autem et actus: et electio bonum quoddam appetere videtur. Ideo bene annunciauerunt bonum quod omnia appetunt. Multis contingunt detrimenta ex bonis: iam enim quidam perierunt propter diuitias: alii vero propter fortitudinem."

/ c. 2. "Omnis cognitio et electio bonum aliquod desiderat. Bonum et felicitatem non irronnabiliter videntur ex his que huius vite sunt ex istimare."

/ Libro. 2 c. 5. "Malum infiniti est."

/ li. 4. c. 4. "Malum seipsum destruit"

/ Libro. 7. c. 15. et fi. "Malo bonum contrarium est."

/ Libro. 9. c. 4. "Unusquisque sibiipsi vult bona."

/ Li. 10. et fi. c. 2. "Et in prauis est aliquod naturale bonum."

/ Idem magnorum moralium li. i. c. i.

/ "Nulla neque scientia neque potentia est causa mali. In vno quoque entium bonum aut optimum est quod propter sui naturam est appetibile: aut quo alia participantia bona sunt. Bonorum hic quidem inanima: puta virtus: hic autem in corpore: puta sanitas et pulchritudo: alia vero exterius diuitie principatus honor vel si quid aliud talium."

/ Idem rheto. li. i. c. 8. "Bonum est quodcumque sui gratia est eligibile: et cuius gratia aliud eligimus: et quod omnia appetunt."

/ c. 11. "Bonum dicimus quod ipsum sui gratia et non alterius eligibile est: et quod omnia appetunt.Bonum est aut delectabile aut quod secundum se eligibile."

/ Li. 2 c. 16. "Plura eorum que fiunt mala sunt."

/ Idem polliticorum libro i. c. i. "Eius quod videtur boni gratia omnia operantur omnes."

/ ca. 3 "Quod efficitur a melioribus: melius opus est."

"/ Idem topicorum. Omnia appetunt bonum"

/ Li. 6. "Bonum est malo contrarium."

Tullius retho. artis noue li. 2. c. 6.

/ "Omniummalorum stultitia est mater atque materies."

/ Idem tusculanarum quaestionum li. 3. "Insipientia nullum maius malum est."

/ Li. 4. "Natura omnes ea que bona videntur sequuntur fugiuntque contraria."

/ Idem de fine bonorum et malorum: libro 5 et fi.

/ "Consitendum est id esse summum bonum quod certe vniuersum sua sponte ipsum expeti et propter se necesse est."

/ Idem paradoxorum distinctione. i.

/ "Quod rectum et honestum et cum virtute est id solum oppinor bonum."

/ Idem de legibus li. i. "Quod laudabile bonum est in se habet quod laudetur necesse est: ipsum enim bonum non est opinionibus sed natura."

Ouidius de arte amandi li. 3. et fi. "Pluraque sunt semper deteriora bonis."

/ Idem de tristibus li. 2 epistola vnica. "Nil prodest quod non ledere possit idem."

Seneca epistolarum ad lucillum li. 8. c. i. "Bonum omne diuinum est." / Li. 15. c. i. "Sapientia perfectum bonum est mentis humane."

/ Li. 20. et fi. c. i. "Bonum est quod ad se impetum animi secundum naturam mouet."

/ "Idem de consolatione ad paulinum. Non sentire mala sua non est hominis: et non ferre non est viri."

/ Idem de naturalibus questionibus li. 5. "Nullum malum si est effugio est."

Cecilius firmianus de beata vita lib. 3. "Bonorum matura in arduo posita est: malorum in precipitio."

/ Li. 4. "Est pene supra humanum modum ne in cognitionem quidem admittere quod fit vel factum malum vel improbum dictum."

/ Li. 7. et fi. "Deus non excludit malum vt ratio virtutis constare posset."

Augustinus in epig. prosperi. 75. ep. "Non sufficit abstinere a malo nisi fiat quod bonum est. Nulla substantia iniquitas est: et peccatum non est natura: sed vitium nature appetentis id quod non est sui ordinis."

Boetius de consola. li. 3. c. 19. "Omnium expetendorum summa cardo atque causa est bonum: quod enim neque re neque similitudine vllum in se retinet bonum: id expeti nullo modo potest."

/ Li. 4. c. 3 "Omnes homines boni ac pariter mali indiscreta intentione ad bonum peruenire nituntur."

/ c. 7. Bo "num est omne quod iustum est: contraque quod iniustum est malum esse liquet."

/ c. 11. "Et si nobis fatalem ordinem minime considerare valentibus confu sa omnia conturbataque videantur: nihilominus tantum suus modus ad bonum dirigens cuncta disponit. Nihil est quod mali causa ne etiam ab ipsis quidem improbis fiat: quos bonum querentes prauus error auertit."

/ Idem topicorum li. 2. "Mali notitia deesse non potest bono: virtus enim se diligit: aspernatur que contraria: ne vitare vitium nisi cognitum queat."

/ "Idem de hebdomadibus. Omnium rerum ipsum esse bonum est. Bonum esse essentia. Iustum vero esse actum respicit. Bona omnia sunt etiam non iusta."

Gualterius de castellione li. 3 circa med. "Omnia cum quodam veniunt incommoda fructu."

Auctor libelli de moribus medicorum. ca. i. "Omnia scire decet: cuncta patrare nocet. Scire malum quod nitet idem res conueniens est Scire bonum discat quilibet id quod amat."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 1