Text List

Rubrica 1

Rubrica 1

De naturalitate consideratione morali

TErtius liber prime partis: tractat de naturalitate et moraralitate et pertinentibus ad eas sub his titulis.

¶ De naturalitate et consideratione morali. Rubrica. 1

Iob hystoria. c. 28. / "Habet argentum venarum suarum principia: et auro locus est in quo conflatur. Ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in es vertitur."

In genesi. c. 8. / "Sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua."

Aristoteles ethincorum libro 6. c. 9. et fi. "Omnibus videtur singulos morum existere natura aliqualitur."

/ Idem magnorum moralium: li. 2. c. 25. "Difficilius sanabilia sunt naturalia factis ex consuetudine."

/ "Consuetudo alia consuetudine repercutitur: natura autem in nullo repercutitur."

Oratius in epodo. li. i. c. 4. " Licmsuperbus ambules pecunia: fortuna non mutat genus"

/ Idem epistolarum li. i. c. 12. "Naturam mutare pecunia nescit."

/ Epistola. 11. "Celum non animum mutant qui trans mare currunt."

Tullius de diuinatione li. 2. et fi. "Quis non videt et sonos et mores et plerosque status ac motus effingere a parentibus liberos: quod non contingeret si hec non vis et nam gignentium efficeret: sed temperantia lune celique moderatio." Seneca de ira li. 2. "Naturam mutare difficile est."

/ Idem epistolarum ad lucillum li. 2. c. 2. "Nulla sapientia naturalia corporis aut animi vitia ponuntur."

/ "Quicquid infixum et ingenitum est leuiter arte non vincitur."

/ "Quecumque attribuit conditio nascendi et corporis temperantia tantum multum se diuque annis composuerit herebunt."

Ualerius max. li. 5. ti. de pietate. "Doctrina proficit vt pollitiora: non vt meliora fiant ingenia: quonianquidem solida virtus nascitur magis quam fingatur."

Maximianus. "Quod natura negat reddere nemo potest."

Cassiodorus epistolarum: li. 4. c. 38. "Repugnante natura quelibet cedit industria."

/ Lib. 6. c. 11. "Non coalescunt spersa semina: nisi et terre qualitas fuarit operata."

Uersificator fabularum esopi. 17 fab. "Quod natura negat nemo faciliter audet. Displicet imprudens vnde placere studet."

Auctor libelli qui dicitur facetus. c. 3. "Quod natura negat: dsicerenemo potest"

Heinricus samariensis. li. i. par. 2. "Seminat in spinis nature iura retractans Garrula diuelli rana pallude nequit."

Iacobus beneuentanus. c. 25. "Ad se cuncta trahit natura: dat atque secundum Morem cuique genus imperiosa suum."

/ Ca. 46. "In natum vicium tollere nemo valet."

Prouerb. vulgar. "De coa daseno non sepo far bon tamixo. El louo mua el pelo: ma el non mua el vezo. Lo el ceruo nasce: dolce herba pasce. La rana non se po trar del palu."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 1