Rubrica 4
Rubrica 4
De naturalitate animi circa se et alium
CRonica de nugis philosophorum. c. 2 scilicet de thalete: "Tales qui primus sapiens nominatus est secundum quem septem sapientes vocati sunt: Interrogatus quid difficile: ait: seipsum noscere."
/ Idem magnorum moralium lib. 2. c. 86. "Difficillimum est noscere seipsum. Ipsi quidem nosipsos ex nobisipsis non speculari possumus."
/ Idem rethoricorum libro. 3. et fi. c. 14. "Conspicabile magis est quod proprium est negocium eo quod alienum."
¶ Terentius in andria. ca. 10 "Uerum illud verbum est vulgo quod dici solet: Omnes sibi malle melius esse quam alteri. In heautontumerumenon. ca. 9.Ita comparatam esse hominum naturam: aliena vt melius videant et iudicent quam sua: an eo fit quia in re nostra aut gaudio sumus prepediti nimio aut egritudine."
/ Idem tusculanarum questionum li. i. "Non valet tantum animus vt seipsum videat: at vt oculus sic animus se non videns alia cernit."
¶ Seneca epistolarum ad lucillum li. 13. c. 6. "Nemo nisi cum alteri prodest: sibi proficit." Libro. 14. c. i. "Nemo eorum qui in re publica versantur quos vincat: sed a quibus vincatur aspicit: et illis non tam iocundum est multos post se videre: quam graue est aliquem ante se habere."
On this page