Text List

Rubrica 5

Rubrica 5

De moralitate circa se et alium

¶ De moralitate circa se et alium. Rubrica. 5.

SAlomon in prouerb. c. 27. "Laudet te alienus: et non os tuum."

Isocrates in exhortationibus. c. 2. "Iniustus eris si alienas iacturas iniuitus fueris: et memores teipsum existere hominem."

Aristoteles ethicorum libro 5. c. 8. "Non est iustitia ad seipsum."

Oratius in sermo. li. i. ser. 3. "Cum tua peruideas oculis mala lippus inunctis: Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum."

Seneca epistolarum ad lucillum lib. 2. c. i. "Si vis amari ama."

/ Libro. 3 c. i. "Cum aspexeris: qui te antecedant cogita qui sequantur Si vis gratus esse aduersus deos et aduersus vitam tuam: cogita quam multos antecesseris."

/ Li. 4. c. 8. et fi. "Multo ad rem pertinet magis: qualis tibi videaris quam quilis aliis" Li. 6. c. 5. "Sic cum inferiore viuas quemadmodum tecum superiorem viuere velles."

Lex diges. ti. quod quisque iur. l. i. "Quis aspernabitur idem ius sibi dici quod ipse aliis dixit vel dici efficit Quod quis in alterius persona equum esse credidit id in sua quoque persona valere patiatur."

/ Ti. de aqua pluuia. arcenda li. i. §. item ait: "Aquam pluuiam prodesse sibi vnus quisque dum alii non nocet non prohibetur. Codicis ti. de iudeis. l. nullus. Iccirco iudiciorum vigor iurisque publici tutela videtur in medio constituta: ne quisque sibiipsi permittere valeat vltionem."

Marcialis cocus li. vndique suscepto. c. 2. "Mirans quod nullus amet te ceciliane: Non quod amas nullum: dilige carus eris. Nulli carus erat erodinus: et sibi nullus."

/ c. 5. "Dilige nos omnes: vt amer ab omnibus vnus"

Maximianus: "Quis suam in alterius condennet crimine vitam: Et quo ipse tendit claudere certet iter."

Augustinus in epig. pros. "Nemo non prius in se quiam in alterum peccat."

Cato. c. 2. "Cum te aliquis laudat: iudex tuus esse memento. Plus aliis de te quam tu tibi credere noli."

/ c. 5. et fi. "Cum fortuna tuarum rerum tibi displicet ipsi: Alterius specta: quanto sit discrimine peior."

Gregorius in pastorali. c. 52. "Quisque non tam que ab altero tolerat quam quae ab ipso tolerantur attendat. Si enim sua que portantur considerat ea quae ab altero sustinet leuius portat."

Isidorus soliloquiorum libro. 2. c. 48. "Talis esto aliis: quales optas esse circa te alios. Quod non vis pati: quod non vis fieri tibi: alteri nunquam inferas."

/ c. 50. "Iudicium quod aliis impones: ipse portabis."

Ioannes solobriensis anglicus in palicratone li. 5. "Traianus optimus imperatorum arguentibus eum amicis quod in omnes nimium et vltra quam imperatorem deceat conis esset: respondit se talem velle imperatorem esse priuatis quales imperatores sibi esse priuatus optasset."

Bernardus li. de improbatione vitiorum. c. i. "Quam plures aliena notant: sua crimina nunquam"

Heinricus samariensis li. 2. "In te cognoscas alios: magis vtile nil est"

Ricardus iudex venusinus li. de pertractatione nup. ca. 2. "Quorummihi plus aliis non debeo credere de me."

Prouerb. vulgar: "Chi non a muiere e speso labate e fere. Ogna carne manga el louo aster dela soa. Pensa daltrui quel che de ti."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 5