Rubrica 13
Rubrica 13
De consuetudine
/ Lib. 10. et fi. ca. 8. et fi. "Non possibile vel non facile ex antiquo consuetudinibus comprehensa: sermonem transformare."
/ Idem de memoria et reminiscentia: "Antiquum in natura iam tamquam consuetudo est. Consuetudo est altera natura."
/ Idem rethor. li. i. c. 20. "Similis est consuetudo nature: Prope enim quod sepe ei quod semper est. est autem natura eius quod semper: consuetudo autem eius quod sepe. Quod consuetum est delectabile est."
/ Idem polliticorum libro 7. c. 12. et fi. "Expedit et ad frigora consuescere ex paruis pueris: hoc enim et ad sanitatem et ad bellicas actiones maxime proficit. Omnia quecumque possibile assuescere mox inchoantibus melius assuescere."
¶ Tullius tusculanarum questionum. li. i. "Qui in compedibus corporis semper fuerunt: etiam cum soluti sunt: tardi ingrediuntur."
/ Lib. 2. Consuetudo laborum: "propensionem dolorum efficit faciliorem. Ferre laborem: contemnere vulnus consuetudo docet. Consuetudinis magna vis est."
/ c. 4. "Mollibus assuetus loricam ferre recusat. Ceruici tenere ferrea cassis obest. Sepius vncta manus capulo non accipit ensem. Lota et fota cutis frigore et imbre dolet."
¶ Isidorus soliloquiorum li. i. c. 9. "Difficile est prauam consuetudinem vincere. Prauus vsus vix aboletur. Assidua consuetudo in naturam conuertitur. Ad peccatum consuetudo restringit."
/ li. 2 c. 41. Usus difficile vincitur. "Consuetudinis vincula vix soluuntur. Assiduitas mores facit. Iugis vsus in naturam se vertit. Omnia vsui cedunt: vsui omnia parent. Quod cum difficultate ceperis: per vsum cum facilitate perficies."
¶ Mattheus vindocinensis in poetria parte i. c. 6 "Consuetudo sapit naturam: testa saporis Quem noua concepit: immemor esse negat."
/ c. 12. "Est graue consueto vitiis desuescerc. vergit Noxius ad solite noxietatis iter. Pullulat in speciem nature concalor vsus. Et quasi nature filius esse potest."
On this page