Text List

Rubrica 12

Rubrica 12

De facilitate et difficultate

¶ De facilitate et difficultate. Rubrica. 12

PSalmista psalmus. 9. "Cuius maledictione os plenum est: et amaritudine: sub lingua eius labor et dolor."

Isaias propheta. c. 26 "Semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum"

Aristoteles ethicorum. li. 2. c. 2. "Circa difficilius semper et ars fit et virtus."

/ Idem de memoria et reminiscentia: "Sunt magis reminiscibiliora quecumque ordinationem habent."

/ Idem iconomicorum libro i. in fi. "Oportet vnumquodque in loco suo poni. Sic enim paratum existens non queretur."

/ Idem rethoricorum libro i. c. 10. "Facilia sunt quecumque fiunt sine tristitia: vel in modico tempore. Difficile enim determinantur aut tristitia aut multitudine temporis."

/ Idem elementorum libro i. "Difficile est simul multa conspicere."

/ Li. 2. et fi. "Prouidere quidem difficile est: per vacationem autem videre facile. Inuento facile est addere."

Terentius in heautontumerumenos. c. 17 "Nulla res est tanta facilis: quin difficilis fiet quam inuitus facias."

Salustius in catalinario: "Que quisque facilia factu putat equo animo accipit."

Tullius retho. artis vereris li. 2. c. 12. "Facile fieri id dicimus quod sine magno aut sine vllo labore sumptu molestia quam breuis simo tempore confici potest: difficile autem fieri quod quamquam laboris sumptus molestie longitudinis indiget: atque omnes: aut plurimas aut maximas causas habet difficultatis: tantumhis susceptis difficultatibus compleri atque ad exitum perduci potest."

/ Idem de orato re li. 3. et fi. "Facilius est apta dissoluere quam dissipata connectere."

/ Idem super timeum platonis de essentina mundi: "Difficillimum est in omni conquisitione rationis exordium."

Ouidius epistolarum. 12. c. "Ultimus est aliqua decipere arte labor. Epistola. 16.Difficilem culpe suspicor esse viam."

/ De tristibus libro. 3. c. 11. "In causa facili cui ius licet esse dissertur. Et minime vires frangere quassa valent."

Seneca de ira libro. 2. "Nihil est difficile et arduum quod non humana mens vincat: et in familiaritatem perducat assidua meditatio."

/ Idem de consolatione ad helbiam: "Nihil homini natura quod necessarium faciebat fecit operosum."

Lex aucten. ti. de monachis. "§. scimus. Nonfacilis est vite mutatio sed cum magno animi fit labore."

Uegecius de re militari li. i. c. 20. "Quottidianus vsus non laborat: etsi onerosa gestauerit."

/ Libro. 3 ti. 17. "Omne opus difficile videtur antequam tentes."

Augustinus in epigrama. prosperi. 65. emp. "Difficilia et laboriosa sunt figmenta mendacii: qui autem vult verum dicere: non laborat."

Gualterius de castellione alexandreidos 8. libro. "O quam difficile visu sors prouehit actus Lubrica mortales: et quos ascendere fecit: Quam facile euereit: magno fortuna labore."

Mattheus vindocinensis in poetria: par. 2. et fi. cap. 8. "Leuius est inferre vulnera quam sanare."

Ganfred. in poetria. c. 30. "Facti grauitas cuicumque volenti. Est leuis et leuitas animo cuicumque rebelli Est grauis."

Ricardus iudex venusinus: "Est labor in labiis mendacia composituris. Uera locuturis non labor vllus inest."

Montanarius in luna cleri: "Leuiter fit quicquid amatur."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 12