Rubrica 17
Rubrica 17
De iuuenum moralitate et naturalitate
¶ Aristoteles retho. li. 2. c. 17. "Iuuenes sunt concupiscitiui: et quales facere quecumque concupiscunt. Iuuenes sectatores sunt earum concupiscentiarum que circa venerea. Iuuenes faciles sunt permutabiles: et cito saturabiles ad concupiscentias: et vehementer quod concupiscunt: celeriter autem desistunt. Acute sunt voluntates iuuenum: et non magno impetu et minores sunt ire. Iuuenes amatores sunt honoris maxie autem amatores victorie: excellentiam enim concupiscit iuuentus: victoria autem excellentia quedam: et ambo hec magis quam amatores pecuniarum. Iunenes minime sunt amatores pecuniarum: propterea quod nondum indigentia experti sunt. Iuuenes non sunt maligni moris sed facili moris propterea quod nondum viderunt multas nequitias. Iuuenes sunt facile credituri: propterea quod nondum in multis decepti sunt. Iuuenes bone spei sunt. Iuuenes propterea quod non in multis repulsam passi sunt: viuunt secundum plurima spei: spes quod futuri est: memoria autem praeteriti: iuuenibus aut quod quidem futurum multum: preteritum autem breue. Iuuenes facile seductibiles sunt: sperant enim facile. Iuuenes viriliores sunt: animosi enim et bone spei: quorum hec quidem non timere hoc autem audere facit: neque enim iratus vllus timet: sperare aliquod ausibile est. Iuuenes erubescitiui sunt. Iuuenes magnanimi sunt: avita enim mundum humiliati sunt: sed necessariorum inexperti sunt: et magnificare seipsum in magnis magnanimitas est: hoc aut eius qui bone spei. Iuuenes eligunt agere honesta quam conferentia Iuuenes sunt amatores amicitie et amici: etamatores sodalium magis quam aliarum etatum: quia gaudent in conuiuendo. Iuuenes omnia valde agunt: amant enim valde: et odiunt valde: et omnia alia similiter. Iuuenes scire omnia putant: et affirmant. Inuenes miseratiui sunt: quia omnes bonos et meliores arbitrantur: sua enim innocentia proximos mensurant. quare indigna pati existimant ipsos. Iuuenes sunt amatores risus propter quod et eutrapeli: eutrapelia autem erudita contumelia est. Sunt iuuenes quidem viriles et intemperati: senex autem intemperati et formidolosi."
/ Idem ethincorum libro i. c. i. "Differt nihil iuuenis secundum etatem aut secundum morem inuenilem."
/ Li. 4. c. 9. "Laudamus quidem inuuenem verecundum: senem autem nullus vtique laudabit: quoniam verecundabilis."
/ Li. 6. c. 5. "Iuuenes non videntur fieri prudentes. Causa autem quoniam in singularium est prudentia que fit cognita experientia. Iuuenis autem expertus non est: multitudo autem temporis faciet experientiam."
On this page