Rubrica 18
Rubrica 18
De senum moralitate et naturalitate
¶ Aristoteles retho. li. 2. c. 16. "Senes quia multis annis vixerunt: et in pluribus decepti fuerunt et peccauerunt: et plurima praua sunt negociorum non affirmant aliquid: minus autem valde omnia quam oportet et putant: sciunt autem et nihil et dubie sententiantes apponunt semper quasi et forte et omnia dicunt ita: fixe aut nihil. Senes rariores sunt: est enim raroreia in deterius existimare omnia. Senes male suspitiosi sunt propter incredulitatem. Senes increduli sunt propter experientiam. Senes neque amant valde neque odiunt propter experientiam: sed secundum biantis adiectionem: et amant vt odituri: et odiunt vt amaturi."
/ "Senes sunt pusillanimes:quia humiliati sunt a vita. Senes illiberales sunt: vnum enim aliquid necessariorum est ex substantia: simul autem propter experientiam. sciunt enim quod difficile est possedisse: et facile abiicere."
/ "Senes formidolosi sunt: et omia pertimentes: contra rie enim dispositionis inuuenibus infrigidati enim sunt: hi autem callidi: quare viam praeparauit senectus formidini: etenim infrigidatio quedam est. Senes difficilis spei sunt propter experientiam: plura enim eorum que fiunt mala sunt: eueniunt enim multa in deterius. Senes seruiunt lucro."
/ Li. 7. c. 6. "Aptum natum est potentiam quidem in inunioribus: Prudentiam autem in senioribus esse."
¶ Iesus filius sirach in eccl. c. 25. "Tres species odiuit anima mea: pauperem superbum: diuitem mendacem: et senem fatuum et insensatum. Corona senum multa peritia."
¶ Terentius in adelphis. c. 22. "Solum vnum hoc vitium senectus affert omnibus attentiores sumus ad rem omnes quam sit est."
¶ Paulus apostolus epistola. i. ad timotheum. c. 5 "Seniorem ne increpaueris: sed obsecra vt patrem"
¶ Seneca epistolarum ad lucillum: li. 5. c. 4. "Turpe est seni aut conspicienti senectutem ex commentario sapere."
/ Idem de anima. c. 8. "Corporalibus sensibus quietis profundius aliquid firmiusque tractamus hinc est quod etate maturi melius sapere iudicantur: quia senescentibus membris et corpora libus sensibus emollitis pro maxima parte in consilium transeunt: vbi dum mens amplius occupatur robustior virtutis adunatione efficitur: sed iterum desipiunt cum nimia debilitate deponuntur: quoniam datum est animal ad tempus suorum sequi corporum necessitates."
On this page