Text List

Rubrica 4

Rubrica 4

De innocentia

¶ De innocentia. Rubrica. 4

IOb histo. c. 22. "Saluabitur innocens."

¶ Psalmista 36 psalmus "Custodi innocentiam et vide equitatem."

/ psalmus. 83 "Non priuabit bonis eos: qui ambulant in inocentia dominus virtutum."

¶ Tobias. c. 4. "Quod ab alio odis fieri tibi: inde ne alteri tum aliquandam facias."

¶ Uirgilius eneide li. 7.ante medium: "Mille nocendi artes."

¶ Tullius tusculanarum questionum li. 3 "Innocentia est affectio talis animi quae noceat nemini."

¶ Ouidius de arte amandi li. i. "Fraus absit vacuas credis habere manus."

¶ Quintilianus declam. 12 declam. "Male heret ibi nocentia: vbi in potestate est secretum scelus."

¶ Mattheus in euang. c. 27. "Dixit iudeis pi latus: quid faciam de iesu qui dicitur christus. Dicunt omnes: crucifigatur. Ait illis pilatus: Quid enim mali fecit: At illi magis clamabant dicentes: crucifigatur. Uidens autem pilatus quia nil proficeret: sed magis tumultus fieret: accepta aqua lauit manus suas coram populo:dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius: vos videritis."

¶ Seneca tragediarum in edipo. c. 14. et finali "Nemo fit fato nocens. In hercule hetheo. c. 8. Haud est nocens quicuque non sponte est nocens."

/ Idem epistolarum ad lucillum lib. 18. e. 5. "Securitatis magna portio est: nihil inique facere."

¶ Lex diges. ti. de operis noui nunci. li. de pupillo. §. si plurium. "Non debet nocere factum alterius: ei qui nihil fecit."

/ Tit. de aqua plu. ar. l. i. §. item ait: "Aquam prodesse sibi vnusquisque dum alii non nocet nec prohibetur."

/ Ti. de iniuriis. l. iniuriarum. §. i. "Iuris executio non ha bet iniuriam."

¶ Marcialis cocus li. vndique suscepto. c. 2. "Te video solum dum possis aule nocere: Nec prodesse tamen: sed petis vt noceas."

¶ Auctor li. formule honeste vite. c. 5. "Amabis deum: si illum in hoc imitabis vt velis omnibus prodesse nulli nocere: et tunc te iustum virum appellabunt omnes: sequentur venerabuntur et dili gent: sicque merito iustus appellaberis. Iustus vt sis non solum non nocebis: sed etiam nocentes prohibebis."

¶ Ambrosius de officiis li. 2. c. "Uitam beatam efficiunt tranquillitas conscientie et securitas innocentie."

/ Li. 3. c. 5. "Non latebra sapienti spes impunitatis est: sed innocentia."

¶ Cecilius firmianus de beata vita libro. 3 "Inter summas hominis virtutes innocentia numeratur."

/ Li. 4. "In hoc iustitie summa consistit: vt non facias alteri quicquid ipsi ab altero pati nolis."

¶ Augustinus in epig. prosper. emp. i. "Innocentia vera est: que nec sibi nec alteri nocet."

/ Emp. 75. "Parum est nemini nocere: nisi studeatur multis prodeste."

¶ Prosper sub vlt. c. "Insontem vitam pacis amator agit."

¶ Cassiodorus epistolarum li. 6. c. 16. "Innocentia cuncta commendat."

/ Li. 9. e. 2. "Uix audet quisque in illos excedere: in quibus culpas non potest inuenire."

/ Epistola. 3. "Honesta sunt lucra per que nemo leditur."

/ Epistola. 10. "Nullum ledit obseruata iustitia."

/ Li. 11. e. 8. "In qua parte habet homo proficere: si innocentiam probatus fuerit amisisse."

¶ Baldo. 32. fabula: "In te quicquid odis fieri molumine quo vis. Cuilibet arte mali caueas inferre sodali." Bernardus li. de improbatione vitiorum. c. 3 "Uir sapiens prodesse cupit nec ledere quemquam Mitibus et gratis: nemo nocere solet."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 4