Text List

Rubrica 5

Rubrica 5

De iniuria seu contumelia et offensione

¶ De iniuria seu contumelia et offensione. ¶ Rubrica. 5.

IN exodo. c. 2. "Non occides: non mechaberis."

¶ In leuitico. c. 19. "Non facies calumniam proximo tuo: nec vi opprimes eum."

¶ Moyses in deuteronomio. c. 20. "Quando obsederis ciuitatem multo tempore: et munitio nibus circundederis: vt expugnes eam: non succides arbores de quibus vesci potest: nec securibus per circuitum debes vastare regionem: quoniam lignum est et non homo: nec potest bellantium contra te augere numerum. Si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in ceteros apta vsus: succide et instrue machinas donec capias ciuitatem que contra te dimicat."

/ c. 27. "Maledictus qui accipit munera vt pecutiat animam sanguinis innocentis."

¶ Salomon in prouerb. ca. 20. "Omnes stulti miscentur contumeliis."

/ c. 22. "Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui."

/ c. 24. "Ne insideieris et queras impietatem in domo iusti: neque vastes requiem eius: septies enim cadet iustus et resurget."

¶ Tobie. c. 4. "Quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tum aliquando facias."

¶ Aristoteles rethoricorum li. 2. c. 4. "Causa delectationis contumelizantibus est: quia putant quod ipsi male agentes excedant magis: propter quod et iuuenes et diuites contumeliosi sunt: excedere enim putant contumelias inferentes."

¶ Iesus filius sirach in eccl. c. 10. "Nihil agas in operibus iniurie."

/ c. 21. "Obiurgatio et iniurie annullabunt substantiam."

¶ Salustius in catilanario: "Nulli mortaliuminiurie sue parue videntur: multi eas grauius equo habuere."

¶ Catullus. c. 9 "Ne nimium simus stultorum more molesti."

¶ Tullius tusculanarum questionum li. 5. et fi. "Accipere quam facere prestat iniuriam."

¶ Ouidius de arte amandi li. 3. et fi. "Quelibet extinctos iniuria suscitat ignes."

¶ Quintilianus declam. 4. declam. "Contume liam humilitas facilius intelligit: dignitas grauius"

¶ Paulus apostolus: epstola ad galath. c. 5. "Si inuicem mordetis et comedetis: videte ne ab inuicem consumamini."

¶ Seneca epistolarum ad lucillum li. 13 e. 6. "Animo et beneficia et iniurie constant."

/ Libro. 16 e. 2. "Iniuriarum remedio est obliuio."

/ e. 3. et fi. "Minserius est nocere quam ledi."

/ Libro. i7 e. 2. "Tuta scelera esse non possunt. Proprium est nocentium trepidare."

/ Lib. 18. "Nulli non ad nocendum satis virium est."

¶ Seneca de clementia: "Pestifera vis est valere ad nocendum."

/ Idem de moribus: "Iniuriarum memoria tenax est."

/ Idem in pro uerb. "Multis minatur qui vni facit iniuriam."

¶ Lucanus li. 8. "Ius et fas multos faciunt tolomee nocentes."

¶ Lex diges. ti. ad le. acquilis l. qui occidit. §. pe. "Qui occasionem damni prestat: damnum dedisse videtur."

/ Ti. comodati. l. ad eos: "Qua cura vel diligentia consequi possumus: ne ab ali quo damnum nobis iniuria detur."

/ Ti. de reg. iur. l. infrascriptis. "Non debet alteri per alterum iniqua conditio inferri. Iure naturali: Equum est neminem cum alterius detrimento vel iniuria fieri locupletiorem."

/ Lex codi. ti. de statuis et imaginibus. l. fi. "Aliorum honores aliis damnorum occasionem fieri non oportet. Ti. de inoffi. teston. l. siquis suo: Iniquum est vt alieno odio alius pregrauetur."

¶ Cecilius fir. de beata vita li. 3. "In hoc iustitie summa consistit: vt non facias alteri quicquid ipse ab altero pati nolis."

¶ Prosper sub vl. c. "Quod sibi quis nolit fieri: non inferat vlli."

¶ Boetius de consolatione li. 2. ca. 11. "Quidest quod in alium facere quisque possit quod ab alio sustinere ipse non possit."

/ Lib. 4 ca. 7 "Ualidis rationum nititur argumentis infelici ores eos esse qui faciunt quam qui patiantur iniuriam."

¶ Cassiodorus epistolarum li. i. e. 14. "Peritie sunt semper iniuriis facultates absentium." Epistola 29. "Quid discrepat a peccante qui se per excessum nititur vindicare."

/ Li. 4. e. 14. "Magni peccati genus est alienis debitis alterutrum pregrauare."

/ "Sua quemque danna respiciant."

/ e. 27. "Detestabilis est omnis iniuria. Malorum omnium probatur extremum inde detrimenta suscipere vnde credebantur auxilia prouenire: exaggerat enim culpam incontrariusversa crudelitas: et maius reatui pondus est inopinata deceptio."

/ Li. 5. e. 43 "Grauiter siquidem dolet iniuria que contigerit insperata: si inde proueniat dolus vnde credebatur auxilium prouenire."

¶ Uersificator fabularum esopi. 2 fa. "Nocet innocuo: nocuus causamque nocendi Inuenit."

/ Fabula. 34. "Quod tibi non vis: aliis fecis se cauebis. Uulnera ne facias: que potes ipse pati."

¶ Bernardus de improbatione vitiorum. ca. 3 "Sepe nocuus obest sibi: non cui credit obesse"

¶ Ganfredus in poetria. c. 200. "Quando nocem potes: noli satis est nocuisse posse nocere."

¶ Iacobus beneuentanus. c. 2. "Quod tibi non vis: tu illud ne feceris vlli. Sed facias aliis quod cupis ipse tibi."

¶ Auctor lib. "qui incipit astrolabi: Quod tibi tu non vis fieri: non feceris vlli. Quod fieri tibi vis: hoc quoque fac aliis."

¶ Montenarius in luna cleri. c. 116. "Sauciat hostili fraternus acerbius ensis."

¶ Prouerbia metrica extraordinem librorum vag. Puluere qui sedit: scribitin marmore lesus. "Est offensa grauis nimium peritura dolorem. Cum mihi qui debet commodus esse nocet."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 5