Text List

Rubrica 4

Rubrica 4

De munere diuino

¶ De munere diuino. Rubrica. 4.

PSalmista. Psalmus 36. "Apud dominum gressus hominis dirigentur."

/ 83 psalmus "Gratiam et gloriam dabit dominus."

/ 117 psalmus. "Lapidem quem reprobauerunt edificantes: hic factus est in caput anguli. A domino factum est istud: hoc est mirabile in oculis nostris. Hec est dies quam fecit dominus: exultemus et letemur in ea."

/ 147 psalmus. "Nisi dominus custodierit ciuitatem: frustra vigilat qui custodit eam. Dominus dat escam vniuerse carni."

/ 166 psalmus. "Dominus dat escam esurientibus."

Salomon in prouerbiis. c. 3. "habe fiduciam in domino ex toto corde: et ne initaris prudentie tue: in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos."

/ 16. c. Cor "hominis disponet viam suam: sed domini est dirigere gressus eius."

/ "A domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam."

/ 21. c. "Cor regis in manu domini: quocumque voluerit inclinabit illud"

Paralipomenon: lib. 2. c. 25. "Dei est adiuuare et in figura vertere."

Ioannes in euangelio. c. 6. "Ait iesus: Nemo potest venire ad me: nisi pater qui misit me traxerit eum."

/ 14. c. "Nemo venit ad patrem nisi per me."

Lucas in actibus apostolorum. c. 8. "Cum vidisset simon magus quia per impositionem manus apostolorum daretur spiritus sanctus: obtulit eis pecuniam dicens: date mihi hanc potestatem: vt cuicumque imposuero manus:accipiat spirtum sanctum. Petrus autem dixit ad eum pecunia tua si t tecum in perditionem quoniam donum dei existimasti pecunia possideri."

Iacobus apostolus epistola vnica. c. i. "Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est: descendens a patre luminum."

/ 3 cap. "Que desursum est sapientia: primum quidem pudica est: deinde pacifica: modesta: suadibilis: bonis consentiens: plena minsericordia:et fructibus bonis iudicans sine simulatione."

Paulus apostolus epistola prima ad corinth. ca. 15 "Gratia dei sum id quod sum."

/ Idem epistola ad ephesios. ca. 2. "Gratia estis saluati per sidem: et hoc non ex vobis. Dei donum est non ex operibus."

/ Idem epistola. 2. ad corinthios. c. 3. "Sufficientia nostra ex deo est."

/ Idem epistola ad hebreos. c. 4. "Adeamus cum fiducia ad thronum gratie: vt minsericordiamconsequamur: et gratiam inueniamus in auxilio opportuno."

Augustinus in epigramatibus prosperi: ca. 27. "Nemo est tam eruditus: nemo tam doctus qui superna illustratione non egeat."

Cassiodorus epistolarum li. 9. ca. 24 "Deo auctore omnia prosperantur."

/ 25. c. et fi. "Ad omnia redditur habilis quem imbuit doctrina celestis."

/ Libro. 10. c. 1. "Deus conseuit casus asperos in prospera commutare."

/ 31 c. "Omnis prouectus ad deitatis est munera referendus: nec aliquid constat esse bonum: nisi quod ab ipso dignoscitur esse collatum."

Gualterius de castellione libro. 2. "Parcite victores ingrati viuere summo victori vires: sceptrum diadema triumphus: diuitias dare qui potuit auferre valebit."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 4