Text List

Rubrica 5

Rubrica 5

De retributione Dei

¶ De retributione dei Rubrica. 5.

Iob hystoria 34. c. "Opus hominis reddet ei deus: et iuxta vias singulorum restituet."

In genesi. c. 4. "Nonne si bene egeris recipies."

¶ Psalmista. 61 psalmus. "Deus reddet vnicuique iuxta opera sua."

/ 149 psalmus. "Dominus iustus concidet ceruices peccatorum."

¶ Salomon in prouer. c. 16. "Cum placuerintdomino viae hominis inimicos quoque suos conuertet ad pacem."

/ Idem in ecclesiaste. c. 9. "Qui in vno peccauerit multa bona perdet."

¶ Regum li. i. c. 26. "Deus retribuet vnicuique secundum iustitiam suam et fidem."

hieremias propheta in li. prophetiarum. c. 32. / "Oculi dei apti sunt super omnes vias filiorum adam vt reddat vnicuique secundum vias suas et secundum fructum adinuentionis eius."

¶ Iesus filius sirach: in ecclesiastico. c. 1. "Deus prebet sahientiam diligentibus se."

/ 18 ca. "Merces dei manet in eternum."

¶ Mattheus in euangelio. 16. c. / "Filius ho minis venturus est in gloria prasturis sui cum angelu suis: et tunc reddet vnicuique secundum opera eius."

¶ Marcus in euangelio. c. 4. "In qua mensu ra mensi fueritis: remetietur vobis."

¶ Ioannes in apoc. c. 2. "Ait deus dabo vnicuique vestrum secundum opera vestra."

/ 22. et fi. "Ait deus Uenio cito et merces mea mecum est reddere vnicuique secundum opera sua"

¶ Paulus apostolus epistola. i. ad corinth. 3. "Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem."

/ 13. c. "Siquis ignorat ignorabitur."

/ Idem epstola ad ephe. c. 6. et fi. "Unusquisque quodcum que bonum fecerit: hoc percipiet a domino"

¶ Cassiodorns epistolarum: li. 10. c. 16. "Remunerator est bonorum omnium deus"

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 5