Text List

Rubrica 12

Rubrica 12

De violentia et coactione

¶ De violentia et coactione. Rubrica. 12.

MOises in deuteronomio c. 24 "Cum repetes a proximo tuo rem aliquam: quam debet tibi: non ingrediaris domum eius vt pignus auferas: sed stabis foris: et il le tibi proferet quod habuerit."

¶ Salomon in prouerb. c. 22. "Non facies violentiam pauperi: quia pauper est: neque conteres egenum in porta: quia dominus iudicabit causam eius."

¶ Cronica de nugis philosophorum. c. 6 scilicet de biante: "Bi ans vnus de septem sapientibus ait: persuadens accipe non violans."

¶ Aristoteles rethorn. li. i. c. 2. "Preter naturam est violentia."

/ 25. c. et fi. "Nihil minus coacti falsa dicunt quam vera: et pertinaces non dicere vera: et facile mentientes tanquam requiescituri celerius."

/ Idem polliticorum libro i. c. 2. "Iustum violentum non est." / Li. 5. c. 16. "Si per fraudem principatur aliquis: vel per violentiam: iam hic videtur tyrannus esse. Non volentibus mox non est rex sed tyrannus."

/ Idem ethicorum libro 3. c. i. "Uidetur violentum esse: cuius extrinsecus principium est: nihil conferente vim passo."

/ Idem magnorum moralium li. i. c. 17. "Uoluntarium est quod operamur non coacti. Operatis ex necessitate sequitur tristitia."

/ Lib. 2. c. 4. "Tristitia est in his que per coactionem sunt."

¶ Terentius in adelphis: "Que sententia imperium credat grauius aut stabilius in quod fit: quam id quod amicitia adiungitur."

¶ Ouidius de tristibus lib. 5. emp. 9. "Cedit viribus equum. Uitaque pugnaci iura sub ense iacent."

/ Epistola. 12. "Adde quod iniustum rigido ius dicitur ense. Dantur in mediovulnera sepe foro."

¶ Quintilianus declam. 5. decla. "Habet pietas impetum suum: nec vllum dominum nouit effectus."

/ Declam. 6. "Quicquid in honorem alicuius inuentum est: desinet priuilegium vocari posse si cogas. Genus seruitutis est coacta libertas"

¶ Seneca epistolarum ad lucillum li. 8. c. i. "Nihil honestum est quod ab initio quod a coacta fit."

/ Idem de tranquillitate animi: "Male rindent coacta ingenia."

/ Idem tragediarum introa. c. 4. "Uiolenta nemo imperia continuit diu." In octauia c. 10. "Quicquid exprimitur graue est."

¶ Lex diges. ti. de eo quod metus causa. l. i. "Uis est maioris rei impetus: qui repelli nonpotest." / Ti. ad le. acquili. li. scientiam. §. pe. "Uim vi repellere omnes leges omniaque iura permittunt."

/ Ti. de actionibus empti et ve l. si ea res. "Custodia aduersus vim parum proficit."

¶ Macrobius saturnaliorum li. 2. c. 18 "exautior liberii: Potestas non solum si inuitetur: sed et si supplicet cogit."

¶ Cassiodorus epistolarum li. 2 e. 27. "Nemo cogitur vt credat inuitus."

/ Lib. 4. e. 10. "Quid a bellica confusione pax tranquilla distabit si per vim litigia terminentur."

/ Li. 11. e. 9 "Nullus ad violenta confugiat."

¶ Claudianus li. i. "Peragit tranquilla potestas. Quod violenta nequit: mandataque fortius vrget Imperiosa quies."

¶ Andreas ad gualterium de amore li. i. "Maioribus censetur meritis dignus qui bona sponte pregit quam qui ea coactus exercuerit. Coacta nemini sunt grata obsequia: et nullis digna premiis vindicantur."

¶ Prouerbium vulgar: Forza venze raxone. "La forza e leze cessa. El ziga la rana: chi ie mette el pe adosso."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 12