Rubrica 13
Rubrica 13
De culpa et excusatione
/ Idem retho. artis noue li. 2 ca. 7. "Uoluntario facinori nulla est excusatio: imprudentie et iniusta depraecatio parata est."
/ Idem inuectiua in salustium "Non procacitate lingue sordes eluuntur." ¶ Seneca tragediarum in epido. ca. 14. et fi. "Nemo fit fato nocens." In hercule etheo. c. 8. "Error a culpa vacat."
/ Idem epistolarum ad lucillum li. 19. e. 10. "Uitia nostra quia amamus defendimus: et malumus excusare illaquam excutere."
/ Idem declam. li. 7. in proemio "Hoc equale omnium est vt vitia sua excusare malint quam effugare."
/ Idem de namlibus quodnibus li. 4. "Nihil tam manifeste vtilitat est quod non incontrarium transeat culpa."
¶ Ualerius max. li. 9. c. 9. "Error non sua sponte: sed vanis incitatus imaginibus culpe se implicat."
¶ Lex diges. ti. ad leg. iul. maie. l. famosi. §. i. "Lubricum lingue facile ad penam trahendum non est." / Ti. de reg. iu. li. l. infrascriptur. "Culpa est immiscere rei ad se non pertinenti. Imperitia culpe annumeratur."
¶ Cecilius firmianus de beata vita libro. 6. "Natura hominum procliuis in vitia videri vult: non modo cum venia: sed etiam cum ratione peccatur."
¶ Cassiodorus epistolarum li. 4. e. 7. "Iniquum est vt hominis vitio deputetur quod eius voluntate non regitur."
On this page