Text List

Rubrica 3

Rubrica 3

De proditione exprobranda

¶ De proditione exprobranda. Rubrica. 4

SAlomon in prouerbiis ca. 3. "Ne moliaris amico tuo malum: cum ille in te habeat fiduciam."

Iesus filius sirach in eccl. c. 25. "Non des mulieri: nequam venam prodeundi."

Ualerius maximus li. 6. ti. de iustitia. "Timocrates abriensis fabricio consuli pollicitus est se pyrrhum veneno per filium suum qua potionibus eius preerat vacaturum. Ea res cum ad senatum esset delata: missis delegatis pirrum monuit: vt aduersus huiusmodi generis insidias cautius se gereret: memor vrbem a filio martis conditam: armis bella non venenis gerere debere. Timocratis autem nomen suppressit: vtroque modo equitatem amplexus: quia nec hostem malo exemplo tollere: neque eum quia bene mereri paratus fuerat prodere voluit. Crassus carbonis nomen infesto animo vtpote inimicissimum sibi detulerat: sed tamen scrinium eius a seruo carbonis allatum ad se et plura continens quibus facile opprimi posset: vt erat signatum cum seruo cathenato ad eum remisit."

/ Libro. 9. ti. "de perfidia: Filiam virginem spiriturii tarpeii: qui arci preerat: romulo regnante aquam sacris petitum extra menia egressam tacius vt armatos sabinos in arcem secutum reciperet corrupit mercedis nomine pactam que in sinistris manibus gerebant: erant autem his armille et anuli magno ex pondere auri loco potitum agmen sabinorum puellam premium flagitantem armis obrutam necauit: perinde quasi permissum quod ea quoque leuis gestauerat soluit. Absit reprehensio: quia impia proditio celeri pena vindicata est."

Ambrosius de officiis li. 3. et fi. ca. 16. et fi. "Inimicus vitari potest: amicus non potest si insidiari velit."

Iacobus beneuentanus. c. 9. "Hoc ego te moneo fugias vt proditionem. Turpius hoc omni crimine crimen adest: Proditor et nullus tibi coniungatur amore Spe sub amicicia: mors inimica datur."

Auctor lib. qui incipit astrolabi: "Proditor alterius: non tibi fidus erit. Obsequio superant: meretrix et proditor omnes."

Frontinus lib. 4. tit. 4 "Canullo faliscos obsidenti: ludi magister liberos faliscorumtanquam ambulandi causa extra murum eductos tradidit dicens: repetendis obsidibus necessario ciuitatem imperata facturam. Canullus non solum spreuit perfidiam: sed etiam restrictis post terga manus magistrum virgis agendum ad parentes tradidit: puris adeptus benesiciis victoriam quam fraude non concupierat. Nam falisci ob hanc iustitiam sponte ei se dederunt. Ad fabricium ducem romanorum medicus pirri epirotarum regis puenit pollicitusque est daturum se venenum pirro si merces sibi in qua opere precium esset constitueretur: quo facinore fabricius agere victoriam suam non arbitratus: regi medicum detexit: atque ea fide meruit vt ad petendam amicitiam romanorum compelleret pirrum."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 3