Text List

Rubrica 2

Rubrica 2

De fidelitate et fide et infidelitate seu perfidia

¶ De fide seu fidelitate et infidelitate seu perfidia. ¶ Rubrica. 2.

SAlomon in prouerb. c. 13. "Legatus fidelis sanitas."

/ c. 20. "Uirum fidelem quis inueniet: / c. 28 Uir fidelis multum laudabitur."

Aristoteles rethoricorum libro i. c. 25. et fi. "Degerare: iniustum facere est."

Salustius iugurtino: "Expertus sum parum fidei miseris esse."

Oratius in epistolis li. 2. e. 2. "Multa fidem promissa leuant."

Tullius de officiis: li. i. c. 10. "Fundamentum iustitie est fides. i. dictorum conuentorumque constantia et veritas."

/. 13. "Nec promissa seruanda sunt eaque sunt: his quibus promiseris inutilia: nec si plus tibi ei noceant quam illi prosint cui quid promiseris."

/ Li. 2 c. 39. "Nulla res vehementius rem publicam continet quam fides."

/ Li. 3. c. 22. "Quod ita inuratum est vt mens conciperet id fieri oportere: id seruandum est: quod aliter: id si non fecerit: nullum periurium est."

Idem de amicitia. "In vita tyrannorum nulla fides."

/ Idem rethor. artis veteris lib. i. c. 12. "Animus sine fide stabilis amicis esse non potest. Qui sepe numero nos fefellerunt per fidem: eorum orationi fidem habere non debemus."

Quidius de arte amandi li. i. "Reddite depositum: pietas sua federa seruet."

/ Idem de fastis li. 3. "Tardauerit dictis difficilisque fides."

/ Idem de punto li. 4. et fi. e. 10. "Quis labor est puram non temerare fidem."

Seneca tragediarum in agamenone. ca. 4. "Precio parata vincitur precio fides."

/ >Idem de moribus: "Priusquem promittas del. beres: et cum promiseris facies."

/ Idem in prouerb. "Etiam peccato recte prestatur fides."

Lucanus li. i. "Nulla fides regni sociis: omnis que potestas Impatiens consortis erit."

/ Lib. 10. et fi. "Nulla fides pietasque inuris qui castra sequuntur. Uenalesque manus ibi fas vbi maxima merces."

Iuuenalis li. i. satis 3. "Quantum quisque sua nummorum seruat in archa. Tanum habet et fidei."

Lex diges. ti. de pac. l. i. in prin. "Quid tam congruum est fidei humane qued ea que intur eos placuerunt seruare."

/ Ti. de constituta pecu. l. i. in prin. "Graue est fidem fallere"

/ Tit. mandati l. si fid: iussor. §. quendam: "Bonefidei non congruit de appicibus inuris disputare."

Ti. loca. et condu. l. cum vendere: "Bona fides exigit: vt id quod conuenit fiat."

/ Lex codic ti. de non nume. pecum l. generaliter. "Nimis indignum iudicamus vt quod quisque sua voce dilucide protestatus est: id in eundem casum infirmare testimonioque proprio resistere."

Martialis cocus li. vndique suscepto. c. 2. "Sponsio res vacua: sponsor versatilis auri. Noli spondenti fidem dare nimis."

/ ca. 3. "Magna quidem dare: sed promittere parua decorum est: Te facere con gloria nulla tibi."

/ c 3 "Inscrutabilis est malefidei mentis abyssus."

Uegecius de re militari li. 3. ti. 9. "Aduersis rebus rarior fides est: vbi nudari incipit qui copiosus aduenit."

Auctor li. de formula honeste vite. c. 2. "Cum consideratione promitte: plenius quam promiseris praesta."

/ 5. c. "Nihil tibi intersit an affirmes aniures: de religione ac fide agi sci svbicumquede veritate tractatur Si contigerit fidelitatem mendacio redimi: non mentieris sed potus excusabis"

Ambrosius de officiis lib. i. c. 28. "Liquet etiam in bello fidem et iustitiam obseruari oportere. Fundamentum iustitie est fides."

/ Li. 2 c. 6. "Auaritia perfidie vicina est. / Libro. 3 et fi. c. 12.Unusquisque nihil promittat inhonestum. at si promiserit tolerabilius est promissum non facere: quam facere quod turbe sit."

Cassiodorus epistolarum li. 5. e. 34. "Leuissimi animi mos est polliceri facile quia non disponit implere."

/ Idem de amicitia. c. i. "Uix aliquis in aliquo integritatem fidei experitur. 16. c.Fides in necessitate probatur."

Isidorus in sinonima soliloquiorum lib. 2. c. 35. "Fac bonum quod spopondisti: non sis in verbis facilis."

/ 36. c. "In malis promissis rescinde fidem. Impia est promissio quae scelem adipletur."

Cato. c. i. "Datum serua. Iusiurandum serua."

c. et. "Rem tibi promissam: certam promittem noli Rara fides: ideo quia multi multa loquuntur."

Uersificator fabularum esopi 31 fa. "Expedit infido non interare fidem. Que dedit infidus mella venena puto."

Auctor libri qui dicitur pamphilus. c. 40 "Est mens nostra suis contria sepe loquelis. Nec factis sequimur omnia que loquimur."

Mattheus vindocinensis in poetria parte i. c. 6 "Iactura fidei notat inconstantia mentis. Palpitat in vario pectore rara fides."

Iacobus beneuetanus. c. 19. "Siquid promissum fuerit tibi suscipe raptum. Mens apposito: nam resilire potest."

/ c. 20. "Qui spondet multa soluere pauca solent. Quod dare volueris: nulli spondebis amico Dedecet hic euentos: praecipueque bonos. Cum spondes aliquid manus ilico verba sequatur. Auget enim meritum: qui cito soluit idem."

Auctor li. de moribus medicorum. c. 4. "Dum dolet infirmus promittit premia multa. Cessat promissum cum dolor ipse cadit."

Ricardus iudex venusinus li. de pertracta. nup. c. 37. "Quis bonus absque fide. Est homo vas vacuum deficiente fide: Uirtutes alias frustra conaris habere. Si virtus fidei deficit ipsa tibi."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 2