Text List

Rubrica 5

Rubrica 5

De simulatione et dissimulatione

¶ De simulatione et dissimulatione. Rubrica. 5.

IOb hysto. c. 36. "Simulatores et calidi prouocant iram dei"

Salomon in prouerb. c. 11. "Simulator ore decipit amicum suum."

c. 12. "Qui dissimulat iniuriam callidissimus est."

Regum li. 3. c. 3. "Due mulieres venerunt ad salomonem: quarum vna dixit: ego et mulier hoc habitabamus in domo vna: et peperi apud eam: peperit postea et hec. Mortuus est autem filius huius nocte dormientis: quia oppressit eum: et consurgens nocte: tulit filium meum de latere mei dormientis: et collocauit in sinu suo: suum autem filium qui erat mortuus: posuit in sinu meo: quem mane intuens deprehendi non esse meum. Respondit altera mulier: Non est ita: sed filius tuus mortuus est: meus autem viuit. Dixit salomon: Afferte mihi gladium:et oblato ei gladio: ait: Diuidite infantem viuum in duas partes: et date dimidiam partem vni: et dimidiam alteri. Tunc commota sunt viscera eius mulieris cuius filius erat viuus et dixit ad salomonem. Obsecro domine: date illi infantem viuum: et nolite interficere eum. et econtrario illa dicebat: nec mihi nec tibi: sed diuidatur. Respondit salomodo et ait: Date huic infantem viuum et non occidatur: hec est enim mater eius."

Iesus filius sirach in ecc. c. 19. "Est qui nequitur humiliat se: et interiora eius plena sunt dolo."

Salustius in catilinario: Quidam nomine. l. tarquinius ad senatum adductus erat: "quem ad catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant: is cum diceret se iudicaturum de coniuratione catiline si fides publica data sibi esset: iussus a consule quesieret dicere de paratis incendiis de cede bonorum de itinere hostium senatum docet: praeterea se missum a marco crasso qui catiline nunciaret: ne eum lentulus et cetegus: aliique ex coniuratione depraehensi terrerent: eoque magis properaret ad vrbem accedem: quo et ceterorum animos reficeret: et illi facilius ex periculo eriperentur. sed vbi tarquinius cras sum nominauit hominem nobilem maximis diuitiis summa potentia: alii rem incredibilem rati esse: pars tam etsi verum existimabat: tantum quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur: plerique crasso ex negociis priuatis obnoxii clamabant omnes falsum iudicem esse: deque ea re postulant vti referatur: itaque consulente cicerone: frequens senatus decreuit tarquinii iudicium falsum esse: eumque in vinculis retinendum: neque amplius potestatem faciendi nisi de eo iudicaret: cuius consilio tantam rem esset mentitus."

Tullius de officiis: li. 2. c. 17 "Ficta omnia celeriter tanquam flosculi decidunt: nec simulatum quicquam potest esse diuturnum."

Ouidius de arte amandi li. i. "Sepe tantum vere cepit simulator amare. Sepe quod incipiensfinxerat esse: fuit."

Sneca declamatione seu ciuilis causarum li. i. in prohemino: "Utilissima est dissimulata subtilitas que effectum apparet: habitu latet."

Idem in prouerb. "Malus bonum vbi se simulat tunc est pessimus."

Frontinus li. i. ti. 9. "Gneus pompeius trucidato ab exercitu mediolani senatu ne tumultum moueret si solos euocasset nocentes mixtis eis qui extra delictum erant venire iussit: ita et noxii minori animi metu: quia non seggregati: ideoque non ex causa culpe videbantur accersiti comparuerunt: et illi quibus integra erat conscientia custodiendis quoque nocentibus attenderunt ne illorum fuga inquinarentur. Uegecius de re militari li. 3. ti. 3.Frequentius conuentionum pacisque simulatio credulis nocuere quam arma."

Ualerius maximus li. 7. ti. "sapienter dicta aut facta: Tusculanis acumine confilii incolumitas parata est. cum enim crebris rebellationibus metuissent: vt eorum vrbem funditus romani euertere vellent: atque ad ind exequendum furius camillus maximus dux validis simo instructus exercitu venisset: vniuersi ei tongati obuiam processerunt comeatusque et cetera pacis munia benignissime praestiterunt: armatum etiam intrare menia passi sunt: nec vultu nec habitu mutato. Qua constantia tranquillitatis non solum ad amicitie romanorum ius: sed etiam ad communionem romane ciuitatis vsque penetrarunt: sagaci ercle vsu simplicitate quoniam aptius intellexerunt metum officio dissimulare quam armis protegere. Auctor lib. de formula honeste vite. c. 4.Non tibi affingas quod non es: nec quod es magi quam es velis videri."

Cato. c. 2. "Qui simulat verbis nec corde est fidus amicus. Tum quoque fac simile: sic ars deluditur arte."

/ c. 3. "Insipiens esto cum tempus postulat aut res. Stultitiam similare loco prudentia summa est."

Isidorus soliloquiorum lib. 2. c. 34. "Prebe affectum sine simulatione. Sine fuco exhibe bonitatem"

Cassiodorus de amicitia. c. 24. "Simulatio siquidem et assentatio due virulentissime pestes sunt que procul semper ab amicitia relegentur."

Uersificator fabule esopi fa. 64. et fi. "Pacis amatorem simulat se perfidus hostis. Cautius vt vulnus excidiale ferat."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 5