Rubrica 6
Rubrica 6
De apparentia: existentia: et hypocrisi
¶ Aristoteles elencorum lib. i. "Quibusdam est magis opere precium videri esse sapientes quam esse et non videri. Sophistica est apparens sapientia: non autem existens."
¶ Oratius in poetria: "Ut pictura poesis erit que si propius stes: Te capiat magis: quadam si longius abstes. Hec amat obscurum: volet hoc sub luce videri. Iudicis argutum que non formidat acumen. Hec placuit semel: hec decies repetita placebit."
¶ Ouidius de tristibus li. 5. c. 15. "Tum tamen vt possis: false quoque pellere culpe. Crimina quod non es: ne videare caue."
¶ Mattheus in euang. c. 6. "Cum oratis non eritis sicut hypocrite: qui in synagogis et in angulis platearum stantes orare vt videantur ab homninbus. Intra cubiculum tuum et clauso ostio tuo ora patrem tuum in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi. Cum ieiunatis nolite fieri sicut hypocrite tristes: exterminant enim facies suas: vt appareant hominibus ieiunantes."
/ c. 7. "Cauete alias attendite a falsis prophetis: qui veniunt ad vos in vestimentis ouium: intrinsecus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos."
¶ Ualerius max. li. 7. ti. "sapienter dicta autfacta. Socrates expedita et compendiaria via eos ad gloriam peruenire dicebat qui id agerent vt quales videri vellent: tales etiam essent."
¶ Auctor li. de formula honeste vite. ca. 2. "Dignitatem rebus non opinione multorum sed ex earum natura constituas. Sunt que non videntur bona esse et sunt: et que videntur et non sunt. Non omne quod verisimile est: statim et verum est. Sicut etiam sepius quod primum incredibile videtur: non continuo falsum est. Crebro siquidem faciem mendacii veritas tenet: et crebro mendacium specie veritatis occultatur."
¶ Isidorus in sinonima soliloquiorum li. 2. c. 29. "Esse magis bonus quam videri stude. Qualis haberi vis: talis esto."
¶ Heinricus samariensis lib. i. parte. 2. "Quam grauis haec labor et quam magna industria mentis: Noscere veraci cognitione bonos. Sepe bonos mendax mentitur opinio prauos. Atque econuerso prouehit ipsa malos. Omnisque niueo volucris plumescit amictu. Non est si simulet vera columba: tamen Sepe sub agnina latet hircus pelle licaon. Subque cautione pie perfidus ille nero. Multa fides igitur falsis circundata fictis. Que se longe aliter quam videatur habent."
On this page