Text List

Rubrica 8

Rubrica 8

De simplicitate seu puritate et multiplicitate animi

¶ De simplicitate seu prauitate et multiplicitate animi. Rubrica. 8.

SAlomon in prouerb. c. 2. "Proteget dominus gradientes simpliciter. Simplices permanebunt in terra."

/ c.10 "Qui ambulat simplicirer: ambulat confidenter"

c. 11. "Simplicitas iustorum diriget eos. Iustitia simplicis: diriget viam eius. Abominabile est domino cor prauuum: et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant."

/ c. 22. "Qui diligit cordis mundiciam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem."

/ c. 28. "Qui ambulat simpliciter: saluus erit."

Paralipomenon li. i. c. fi. "Ait dauid: Scio deus meus quod probes corda: et simplicitatem diligas."

Iesus filius sirach in eccl. c. 2. "Uhe duplici corde."

/ 3. c. "Cor ingrediens duas vias non habebit succensus."

/ c. 5. "Non ventiles te in omnem ventum: et non eas in omni via: sic enim peccator probatur in duplici lingua. Denotatio pessima est. super bilinguem."

Ouidius epistolarum. epi 2. "Simplicitas digna fauore fuit."

/ Idem de sine titulo seu amorum libro 3. et fi. c. 8 "Contra te solers hominum natura fuisti. Et nimium damnis ingeniosa tuis."

Quintilianus declam. 17. et fi. decla. "Bone et conscientie simplicitas incauta est."

Mattheus in euangel. c. 10. "Estote prudentes sicut serpentes: et simplices sicut columbe."

Iacobus apostolus epistola vnica. c. i. "Uir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis."

Seneca epistolarum li. 14. e. 3. et pe. "Quod loquemur sentiamus concordet sermo cum vita."

Gregorius in pastorali. c. 36. "Nihil ad defendendum puritate tutius."

Uersificator fabularum esopi. 4. fab. "Sepe dolet pietas criminis arte capi."

Fabula. 39. "Simplicitas veri laus est."

Fabula. 62. "Qui fine vi sine fraude manent hi fraude necantur. Nullo damnantur crimine sepe boni."

Cato. c. 8. "Simplicitas veri fama est: fraus ficta loquendi."

Gualterius de castellione li. 7. "Prosit Simplicitas iusto: noceatque nocentia sonti"

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 8