Text List

Rubrica 7

Rubrica 7

De versutia dolo malo: seu malitia fraude et deceptione

¶ De versutia dolo malo seu malitia fraude et deceptione. Rubrica. 7.

IN leuitico. c. 9. "Non mentiemini: nec decipiet vnusquisque proximum suum."

Moyses in deuteronomio. c. 25. "Non habebis in sacculo diuersa pondera maius et minus: nec erit in domo tua modius maior aut minor. Pondus habebis iustum et verum et modius equalis et verus erit tibi."

Psalmista. 5 psalmus. "Uirum sanguinum et dolosum abominabitur dominus."

/ 9 psalmus. "Cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo: sub lingua eius labor et dolor."

Slomon in prouerb. c. 11. "Statera dolosa abominatio est apud deum: et pondus equum voluntas eius. Abominabile est domino cor prauum: et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant."

/ 12. c. "Homo inueniet fraudulentus lucrum."

/ 14. c. "Uir versutus odiosus est."

17. c. "Fallax obtemperat labiis mendacibus."

Isaias propheta. ca. 22. "Fraudulenti vasa pessima sunt."

Iesus filius sirach in eccl. c. 19. "Est qui nequiter humiliat se: et interiora eius plena sunt dolo."

Oratius in poetria: "Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes."

Tullius de officiis. c. 18. "Totius iniustitie nulla capitalior est quam eorum qui cum maxime fallunt: id agunt vt viri boni esse videantur."

Idem rethori. artis vereris li. i. c. 12. "Primo quidem decipi incommodum est: iterum stultum: tertio turpe."

/ Idem de natura deorum libro 3. et fi. "Uersutos. eos appello quorum celeriter mens versatur: calidos autem quorum tanquam manus opere sic animus vsu concaluit. Malitia est versuta et fallax ratio nocendi."

Oratius epistolarum. 2 epistola. "Fallere credentem non est operosa puellam Gloria."

/ Epistola. 12 "Ultimus est aliqua decipere arte labor."

Epistola. 16. "Tarda solet rebus magnis inesse fides."

/ Idem de arte amandi li. i. "Parua leues capiunt animos. Fallentes ex magna parte prophanum Sunt genus: in laqueos quos posuere cadunt. Non enim lex equior vlla est: Quam necis artifices arte perire sua."

/ Lib. 3. et fi. "Iudice me fraus est concessa repellere fraude. Armaque in armatos sumere iura sinunt."

/ Idem de fastis libro. 2. "Fraude perit virtus."

Mattheus in euangelio. ca. 6. "Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus simplex fuerit: totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus nequam fuerit: totum corpus tuum tenebrosum erit."

/ c. 7. "Attendite a falsis prophetis: qui veniunt ad vos lvestimentis ouium: intrinsecus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos"

Marcus in euangelio. c. 10. "Ne fraudem feceris. Seneca epistolarum ad lucillum li. 13 e. 6.Malitia ipsa maximam partem veneni sui bibit."

Li. 14. e. 3. et pe. "Quod loquimur sentiamus: concordet sermo cum vita."

Idem declam. seu ciuilium causarum li. 6 causa. 3. "Circum scriptio semper crimen in specie legis inuoluit."

Lex diges. ti. de dolo. li. i. §. et. "Labeo diffiniuit dolum malum esse omnem calliditatem fallationem: machinationem ad circumueniendum fallendum: decipiendum alterum adhibita."

Ti. pro socio. l. verum. §. hoc "quoque facere: Non est equum dolum suum quemquam reuelare."

/ Ti. de leg. 2 l. cum pater. §. antepe. "Non videtur dolo facere: qui fraudem excludit."

Ti. de regu. iur. l. infrcscripta: "Nemo videtur defraudare eos qui sciunt et consentiunt."

Marcialis cocus li. vndique suscep. ca. 3 "Inscrutabilis est malefidei mentis abyssus. Auctor lib. de formula honeste vite. ca. 2.Prudens falli non potest: nec fallere vult."

Prosper sub. 65 emp. "Fallaces semper curis torquentur amaris. Et mala mens numquam gaudia pacis habet."

Cassiodorus epistolarum lib. 9. epistola. 24 "Quelibet malitia formidat contra manifesta bona aliquid profiteri: dum generalibus odiis veretur exponi."

Gregorius in pastorali. c. 36 "Impuri dum reprehendi metuunt semper improbas defensiones querunt: semper pauidis suspitionibus agitantur. Nihil autem est ad defendendum puritate tutius. Nihil ad dicendum veritate facilius."

Uersificator fabularum esopi. fab. 3 "Omne genus pestis superat mens dissona verbis. Uersutias animi florida lingua polit."

/ Fabula. 20. "Qui nimis est tutus: rhetia iure subit."

/ Fabula. 24 "Cum tibi quid detur: cur detur respice."

Fabula. 32. "Me decuit fraudem pellere fraude pari."

Fabula. 39. "Sordibus ibuti: nequeunt dimittem sordes. Fallere qui didicit fallem sper auet"

Fabula. 46 "Fine malo claudi: mala vita meretur iniquus: Quo capit insontes: se dolet arte capi."

Auctor li. qui dicitur pamphilus. c. 27 "Nam dolus insidias tendit vbique suas."

Auctor li. qui dicitur facetus. c. 7 "Fraude est etenim callidus omnis homo. Fallere fallentes: in nulla lege vetatur. Condecet vt fallax: corruat arte sua."

Gaufridus in poetria. c. 19. "Lex est equa dolum referire dolore dolosum. In caput vnde fuit egressus habere regressum."

Auctor lib. qui incipit astrolabi. "Fallere prudentes pellis omnia nequit."

Bellinus in speculo vite: parte. i. extra. 9. et pe. "Fallere fallentem de ratione potes."

Prouerb. vulgar: "Le bone parole e reifa ti enganna isauii e immatti."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 7