Text List

Rubrica 10

Rubrica 10

De confidentia: credulitate et credulis atque incredulis

¶ De confidentia credulitate credulis atque incredulis. Rubrica. 10

ISocrates in exortationibus: c. 2. "Expedire putes non esse credendum temerariis prout credendum probis."

Aristoteles rethoricorum. lib. i. c. 2. "Modestis credimus magis et scelerius"

/ Lib. 2. c. 16. "Iuuenes sunt faciles creditiui: propterea quod nondum in multis decepti sunt. Iuuenes facile seducibiles sunt: sperant enim facile. Senes increduli sunt: propter experientiam."

Iesus filius sirach in eccl. c. 12. "Non credas inimico tuo in eternum."

/ c. 19. "Qui credit cito leuis est corde: et minorabitur. Non omni verbo credas."

Tullius retho. artis vereris li. i. c. 12. "Summa amentia est in eorum fide spem habere quorum perfidia deceptus sis multotiens."

/ Lib. 2 c. 9. "Fidentia est per quam magnis et honestis rebus: multum ipse animus in se fiducia certa cum spe collocauit."

Quidius epistolarum. epi 16. "Credulitas damno solet esse puellis."

/ Idem de arte amandi li. 3. et fi. "Nec ciro credideris: quantum cito credere ledat. Exemplum nobis non leue procrus erit."

Idem de tristibus li. 4. e. 3 "Crede quod est et vis: ac desine tuta vereri. Deque fide certa: sit tibi certa fides."

Seneca declam. li. 5. c. i. "Nemo facile credit: quo credito sit dolendum."

/ Idem in prouerb. "Utrumque vitium est: et omnibus credere et nulli."

Ioannes apostolus et euange. in epistola vnica. c. 4. "Nolite credere omni spiritui: sed probate spiritus si ex deo sunt."

Marcialis cocus li. vndique. suscepto. c. 5. "Omnibus et nulli te credere vitium est."

Uegetius de re mili. li. 3. ti. 3 "Frequentius conuentionum pacisque simulatio credulis nocuere quam arma."

Auctor lib. de for. honeste vite. ca. 4. "Rumoribus criminum et suspitionibus minime sis credulus: sed potius malignis qui per speciem simplicitatis ad nocendum aliquibus subrepunt oppositi simus."

Ambrosius de officiis li. i. c. 31. "Unusquisque bene volentis se magis quam sapientis credit consilio"

/ Libro. 2. c. 8. "Promptius nos iusto viro quam prudenti committimus."

Fulgentius li. 3. et fi. fabula. 15. "Credulitas semper deceptionum mater est."

Cato. c. i. "Nil temere credideris."

/ Ca. 3 "Noli tu quedam referenti credere semper. Exigua est tribuenda fides: quia multi multa loquuntur."

Cassiodorus epistolarum li. 3. e. 4. "Illi credere debetis quem vestris vtilitatibus arridem cognoscitis."

Uersificator fabularum esopi. fab. 9. "Non satis est tutum mellitis credere verbis. Ex hoc melle: solet pestis amara sequi."

Fabula. 25. "Tempore non omni: non omnibus omnia credas. Qui misere credit: creditur esse miser."

Fabula 31. "Qui me lesit: idem ledet si ledere posset. Expedit insido: non interare fidem. Que dedit infidus mella venena puto."

Ualdo fabula. 11. "Nec confidatis secreta nec his detegatis. Cum quibus egistis: pugne discrimina tristis."

Fabula. 26 "Nulla fidis hosti tibi sit. Prorsus et hostilis: tibi sit suasio vilis."

Mattheus vindocinensis in poetria: parte i. c. 20. "Credulitas sestina nocet."

Prouerb. vulgar: "Et passiu non cre al zuno Tuto crere noe sauere."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 10