Text List

Rubrica 11

Rubrica 11

De suspitione et suspitiosis

¶ De suspitione et suspitiosis. Rubrica. 11

Psalmista psalmus. 111. "Ab audit onemala non timebit iustus."

Aristoteles rethoricorum li. 2. c. 16 "Senes kakokes sunt: kakokeia in deterius existimare omnia. Senes male suspitiosi sunt: propter incredulitatem."

Terentius in adelphis. c. 14. "Omnes quibus res sunt minus secunde magis sunt nescio quodo suspitiosi: ad contumeliam omnia accipiunt magis propter suam impotentiam se semper credunt negligi."

Quintilianus declam. 10. "Semper apud sollicitos in deterius prona prosuasio est. Seneca epistolarum ad lucillum li. i. e. 3.Quidam fallere docuerunt dum timent falli."

/ Idem de moribus. "Hoc habet omnis affectus: vt in quo insanit: in idem putet ceteros furere."

Ualerius maximus li. 9. ti. "quam exquisita custodia etc. Masinisa numidie rex parum fidet in pectoribus hominum reponens salutem suam custodia canum vallauit. Quo tam late patens imperium: quo tantum liberorum numerus: quo denique tam arta beniuolentia constricta romana amicicia. Si ad hoc tuenda nihil canino latratu ac morsu valentius duxit. Dionysius syracusanorum tyrannus duo de quadraginta annorum dominationem in hunc mundum peregit: summotis amicis icorum locum ferocissimarum gentium homines et a familiis locupletum electos praeualidos seruos: quibus latera sua committeret sustinuit. Tonsorium quoque metu tondere silias suas docuit. Quarum ipsarum postquam adulte etati appropinquabant manibus ferrum non ausus committere instituit vt candentem in gladium nuncupatam manibus barbam sibi et capillum adurerent. Nec securiorem maritum egit quam parem. Duarum enim eodem tempore aristomadis siracusane et locrensis doridis matrimoniis alligatus fuit: neutriusque vnquam nisi excusse completum petiit. Atque etiam in cubicularem locum pinde quasi castra lata fossa cinxit: in quem se ligneo ponte recipiebat cum forem cubiculi extrinsecus a custodibus operatam interiore claustro ipse diligenter obserrasset."

Cato. c. 2. "Ne cures siquis tacito sermone loquatur: Conscius ipse sibi de se putat omnia dici. / Cap. 5. et fi.Quod tibi suspectum est: confestim discute quid sit Namque solent praemo: que sunt neglecta nocem. Suspectus caueas: ne sis miser omnibus horis. Nam timidis et suspectis: aptissima mors est"

Cassiodorus epistolarum li. 11. e. 10. "Mens humana facile suspicatur: de quolibet illa que pertulit."

/ Idem de amicitia. e. 15. "Suspitiosum semper curiositas inquietat."

Gregorius in pastorali. cap. 36 "Impuri dum depraehendi timent: semper pauidis suspitionibus agitantur."

Uersificator fabule esopi. 20 fabula "Qui nimis est tutus retia iure subit."

Auctor libri qui incipit: astrolabi: "De quo culpasti mulierem cogis amare. Et verum falso crimine sepe struis."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 11