Text List

Rubrica 4

Rubrica 4

De parentibus et liberis

¶ De parentibus et liberis. Rubrica. 4

IN exodo c. 20. "Honora patrem tuum et matrem tuam: vt sis longeuus super terram: quam dominus deus tuus dabit tibi."

/ 21. c. "Qui percusserit patrem suum aut matrem: morte moriatur. Qui maledixerit patri suo aut matri: morte moriatur."

In leuitico. c. 19. "Unusquisque patrem et matrem suam timeat."

/ 20. c. "Qui maledixerit patri suo et matri: morte moriatur. Qui patri matrique maledixerit: sanguis eius fit super cum."

Moyses in deuteronomio. 27. c. "Maledictus qui non honorat patrem suum et matrem."

Salomon in prouerb. c. 6. "Conserua precepta patris tui: et ne dimittas legem matris tue: liga ea in corde tuo iugiter."

/ 13. c. "Qui parcit virge odit filium. Qui autem diligit illum: instanter erudit."

/ 15. c. "Filius sapiens letisicat patrem: et stultus homo despicit matrem suam."

/ 17. c. "Ira parris filius stultus: et dolor matris que genuit eum."

/ 20. c. "Qui maledicit patri suo et matri: extinguetur lumen eius in mediis tenebris."

/ 19. c. "Uirga atque correctio tribuit sapientiam: puer autem qui dimittitur voluntati sue: confundet matrem suam. Erudi filium tuum: et refrigerabit te: et dabit delitias anime tue."

/ 30. c. "Oculum qui subsannat patrem: et despicit partum matris sue: effodiant eum corui de torrentibus: et comedant illum filii aquile."

Tobie histo. c. 4. "Honorem habebis matri tue omnibus diebus vite eius."

Isocrates in exhortationibus. c. 2. "Parentes cole."

Cronica de nugis philosophorum. c. 3 "scilicet desolone.Solon qui fuit vnus de septem sapiententibus ait: Parentes reuerere."

/ 31. c. "et si scilicet de pione. Pio sic fatus est: Grauis patri sarcina est virgo propter penuriam excedens tempus iuuenilis etatis. Talis fias parentibus quiles quidem orares erga te fieri natos tuos."

Aristoteles ethicorum libro 8. c. 7. "Parentes diligunt filios vt sui ipsorum aliquid existentes.Parentes filios diligunt vt seipsos."

/ Li. 9. c. 7. "Omnis proprium opus diligit: magis quam diligatur ab opere animato facto."

/ Idem magnorum moralium li. 2. c. 78. "Omnes ad quod ipsi fecerint ad hoc quoddammodo et beniuoli sunt. Pater igitur beniuolus est quoddammodo ad filium ipsius existentem factorem memor et spe ductus: propter quod magis pater filium amat quam filius patrem."

Iesus filius sirach in eccl. c. 3. "Qui honorat patrem suum vita viuet longiore. Qui timet dominum: honorat parentes: et quasi dominus seruiet his qui se genuerunt in opere et sermone et omni patientia: honora patrem tuum: vt superueniat tibi benedictio a deo: et benedictio. illius in nouissimo maneat. Benedictio patris: firmat domos filiorum. Maledictio autem matris eradicat fundamenta. Gloria hominis ex honore patris sui: et dedecus filii pater sine honore. Fili suscipe senectam patris tui et non contristes eum in vita illius: et si defecerit sensu: veniam da: et ne spernas eum intua virtute. Quam male fame est qui reliquerit patrem: et est maledictus a deo: qui exasperat matrem."

/ 7. c. "Filii sunt tibi: erudi illos: et curua illos a pueritia illorum. Filie sunt tibi: serua corpus illarum: et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. Trade filiam et grande opus feceris: et homini sensato da illam. Honora patrem tuum: et gemitus matris tue ne obliuiscaris."

/ 16. c. "Ne iocunderis in filiis impiis. Si multiplicentur filii non oblecteris super ipsos si non est timor dei cum illis."

26 c. "In filia se non auertente se firma custodiam: ne inuenta occasione vtatur se."

/ 30 c. "Qui diligit filium suum: assiduet illi flagella. Qui docet filium suum: laudabitur in illo. Mortuus est pater qui docuit filium: et quasi non est mortuus: similem enim reliquet sibi post mortem. Equus indomitus euadit durus: et filius remissus euadit praeceps. Non des filio potestatem in inuuentute."

Terentius in heutontumerumenon. c. 4. "Quem feret si parentem non feret suum."

/ 21. c. "Matres omnes filios in peccato adiutrices auxilio in paterna iniuria solent esse."

/ Idem in adelphis. c. 3. "Qui mentiri aut fallere insue. rit patrem aut audebit: tantomagaudebit ceteros. Pudore et liberalitate liberos retinere sacius esse credo quam metu. Hoc patrium potius consuefacere sua sponte recte facere quam alieno metu."

Paulus apostolus epistola ad roma. c. 8. "Si filii et heredes."

/ "Idem dicit ad galathas. c. 4. Idem in epstola ad ephesios. ca. 5. et pe.Filii obedite parentibus vestris in domino. Uos patres nolite ad iracundiam prouocare filios vestros: sed educate illos in correctione et disciplina domini."

Idem epstola ad collossen. c. 3. et pe. "Filii obedite parentibus vestris per omnia hoc enim placitum est domino. Patres nolite ad iracundiam prouocare filios vestros: vt non pusillo animo fiant."

Seneca tragediarum in hercule furente. c. 11 et fi "Perfer imperium patris."

Lex diges. titn. de curatorefuriosi etcaetera. l. furiose. "Pietas parentibus et si inequalis est eorum potestas equa debebitur."

/ Ti. de obsequis a liberis et liber. etcaetera. l. antepe. "Liberto et filio semper honesta et sancta persona patris ac patroni videri debet."

/ Lex codi. ti. de curatore fu. l. fi. "Quis talis effectus extraueus inuueniatur vt vincat paternum."

Marcialis cocus li. vndique suscep. ca. 3 "Dilige si bonus est iusta pietate parentem. Si malus est: toleres. filius esto bonus."

Cato. c. i. "Parentes ama. Parentes patienter vince."

Capitulo. "et Cum tibi sint nati nec opes: tunc artibus illos Instrue: quo possint inopem defendere vitam"

/ Capitulo. 5. et fi. "Fer patris imperium: cum verbis exit in iram."

Boetius de consolatione li. 3. c. 13. "Euripidissententiam probo: qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem."

Cassiodorus epistolarum in prohemio: "Contigit dissimilem filium plerumque generari."

/ Li. i. e. 17 "Quibus fuerit exosa societas parentum: ciuium non meretur habere consortium: ne puri corporis iocunda serenitas nebulosis maculis polluatur."

Uersificator fabularum esopi. fab. 30. "Insita notorum cordi doctrina parentum. Cum pariat fructum: spreta nocere solet."

Auctor li. qui dicitur pamphilus. c. 19. "Sepe solet similis filius esse pater."

Iacobus beneuentanus. c. 40. "Nate tuis natis: non demonstrabis amorem. Que gestat intus dissimulato foris. Est pater in culpa: si filius est vitiosus. Si vitio careat: laus erit inde patri."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 4