Rubrica 7
Rubrica 7
De conuersatione conspectu: societate et sollicitudine
¶ De conuersatione conspectu societate et solitudine. Rubrica 7. IN genesi. ca. 2. "Non est bonum esse hominem solum."
¶ Psalmista. 17 psalmus. "Cum sancto sanctus eris: et cum viro inocente innocens eris: et cum peruerso peruerteris."
¶ Salomon in prouerb. c. 13 "Qui cum sapientibus graditur sapientens erit: amicus stultorum similis efficietur."
/ 22. c. "Noli esse amicus homini iracundo: neque ambules cum viro furioso: ne forte discas semitas eius: et sumas scandalum anime tue."
/ Idem in eccl. c. 4. "Melius est simul duo esse quam vnum: habet enim emolumentum societatis sue: si vnus ceciderit ab altero fulcietur. Uhe soli: quia si ceciderit non habebit subleuantem se: et si quispiam praeualiuerit contra vnum duo resistent: funiculum triplex difficile rumpitur."
¶ Plato in timeo circa finem: "A bonis doceberis. Si vero malis commiscearis: perdes et inherentem intellectum."
¶ Isocrates in exhortationibus. c. i. "Prauorum quidem consuetudines paucum tempus dissoluit: studiosorum vero federa: non quidem totum seculum abolenit."
/ 2. c. "Placide te geras ad omnes optimis autem vtere: Sic illis quidem odiosus non eris: his autem amicaberis. Esto adherentibus tractabilis non sublimis: nam despicientium tumorem vix equidem tolerabunt serui: modum vero tractabilium cucti ferunt alacriter. Fies autem tractabilis: non eris rixosus: nec implacabilis: nec apud omnes litigiosus: nec adherentium iras aspere obuians si iniuste irascantur: sed illis quaedem succedentibus obtemperans: sedata vero ira obiurgans: nec erga ridicula studens: nam omne intempestum vbique triste: nec gratias ingrate conferens: quod nempe patiuntur plures egentes: ministrantes vero diletis cum tedio: ne amator eorum existens molestum enim nec pronus percipere: prouocatiuum enim Conuersantem in democratia oportet demulcere populum."
¶ Thophrastus in aureolo: tractatu de nup. "Sapiens nunquam solus esse potest: habet secum omnes qui sunt: quique fuerunt vnquam boni: et animum liberum quocumque vult tranffert."
¶ Iesus filius sirach in eccl. c. 13. "Qui tetigerit picem: inquinabitur ab ea: et qui communicauerit superbo induet superbiam. Omnis caro ad similem sibi coniungetur. Omnis homo similis sibi sociabitur."
¶ Tullius de officiis li. i. c. 27. "Omnium societatum nulla praestantior est: nulla firmior quam cum viri boni moribus similes sunt familiaritate coniuncti."
¶ Ouidius de remedio amoris. li. 2. et fi. "Dum spectant oculi lesos: leduntur et ipsi. Multaque corporibus: transitione nocent. In loca nonnunquam sicois arentia glebis. De prope currenti flumine manat aqua. Proximus a tectis: ignis defenditur egre. Non facile esuriens: posita retinebit mensa. Et multum saliens: incitat vnda sitim. Non facile est thaurum visa retinere iuuenca. Fortis equus vise semper adhinnit eque."
¶ Quintilianus declamationum. 15 declam. "A primis statiuis etatibus in eandem coire vitam habet aliquem firmitatis effectum."
/ 7 epistola et fi. "Inimica est multorum conuersatio. Tenere animus et parum tenax recti subducendus est populo: facile est enim transitus ad plures. Recede in teipso quantum potes. Cum his conuersare qui te meliorem facturi sunt: illos admitte quos tu potes facere meliores. / Li. 2. e. 3.Magna pars peccatorum tollitur si peccatori testis assistat. / Li 4. e. 4.Sic fac omnia tanquam expectet aliquis. Sic viue tanquam sub alicuius boni viri ac semper praesentis oculis. Omnia nobis mala solitudo persuadet."
/ Lib. 5. e. 6. "Conspectus et praesentia conuersatio habet aliquid viue voluptatis: vtique si non tantum quem velis: sed qualem velis videam."
/ Li. 19. e. 3 "Nulla res magis animis honesta induit dubiosque et imprauum inclinambiles reuocat ad rectum quam bonorum conuersatio: paulatim enim descendit in pectora et vim preceptorum obtinet frequenter aspici frequenter audiri. Id tibi in conuersatione viuorum sapientum eueniet:non deprehendes quemadmodum: aut quando tibi prosint profuisse deprehendens."
/ Idem de tranquillitate animi: "Serpunt vitia et in proximum quemque transi liunt et contactu nocent."
¶ Lex diges. ti. de offi. praefi. li. obseruandum. "Ex conuersatione equali contentio dignitatis nascitur."
/ c. 6. "Emuleve soli: quia dum cadit ille leuantem Non habet: in seipso spem sibi cum posuit. Federa dum spernit: dum spernit habere sodalem. Perficit vt sese nemo iuuare velit. Forte quidem velles socium reperire fidelem. Sed praui mores scelus et ira negant."
¶ Boetius de consolatione li. 3. c. 9. "Que pestis est efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus."
¶ Cassiodorus epistolarum li. i. e. 38. "Illi prudentiores semper sunt habiti: qui multorum hominum conuersationibus probantur eruditi."
¶ Isidorus soliloquiorum: li. 2. c. 30. "Uita malos: caue iniquos. Si fueris socius conuersationis eris et virtutis. Silis simili coniungi solet. Periculum est vitam cum malis ducere. Periculosum est cum his qui praue voluntatis sunt sociari. Qui tetigerit immundum coinquinabitur."
/ Capitulo. 7. "Nemo placet stulto: nisi dicat quod libet illi. Et malus efficitur: qui sociatur ei."
¶ Auctor rudium doctrine li. 2. "Stulta sequi fatuus: consueuit recta pariter. Conuenienter eos: non tenet vna domus. Bernardus li. de improbatione vitiorum. c. 5.Tristis abhorretur: nec socialis erit."
On this page