Text List

Rubrica 8

Rubrica 8

De vera amicitia et amicis veris

¶ De amicitia vera et amicis veris. Rubrica. 4

IN leuitico. ca. 19. "Diliges amicum tuum sicut teipsum."

Salomon in prouerb. c. 12. "Qui negligit damnum propter amicum iustus est."

Isocrates in exhortationibus. ca. i. "Decet natos sicut substantie: sic etiam paterne dilectionis esse heredes."

/ 2. c. "Absentium amicorum memor esto coram praesentibus: vt censearis nec eos absentes negligere. Quoscunque velis amicos tibi ibuere: de his aliquid boni profer. Initium enim amicitie laus: Inimicitie vero crimen."

Aristoteles ethicorum libro 8. c. i. "Amicitia maxime necessarium est in vita. Sine amicis nullus eligeret viuere habens reliqua bona omnia. Et emendicantibus et principatus et potentatus: possidentibus videtur amicis maxime esse opus."

/ 3 c. "Perfecta est bonorum amicitia: et secundum virtutem similium. Uoluntas quidem velox amicitie fit: amicitia autem non."

/ 4. c. "Non videtur neque senex neque seueri amatim esse: breue enim in ipsis quod delectationis. In seueris et senilibus minus fit amicitia: quantomag discoli sunt et minus colloquiis gaudent. Huius enim maxime videntur esse amicabilia et factiua amicitie proptur quod iuuenes quidem fiunt amici cito: senes autem non. Senes et seueri beniuoli quidem sunt: volunt quidem bona et obuiant ad necessitates: amici autem non omni sunt proptur non commorari neque gaudere adinuicem. Commorari et gaudere adinuicem: maxime videntur esse amicabilia. Multis esse amicum secundum perfectam amicitiam non contigit."

/ 5. c. "Equalitas est et similitudo amicitia."

/ 7. c. "In conicatione omnis amicitia est."

/ Lib. 9. c. 4. "Amicus est alius ipse."

/ 10. c. "Altur ipse amicus est."

/ 11. c. "Difficile fit et congaudem: et condolem familiaritur multis. Non contingem videbitur multis esse amicum valde proptur quod neque amare plures."

/ 12. c. "Est et praesentia sua ipsa et amicorum delectabilis: et in bonis fortunis et infortuniis alleuiantur enim tristati condolentibus amicis. Consolatiuum est amicus et visione et sermone."

/ 13 c. et fi. "Amicis eligibilissimum est conuiuere communicatio enim amicitia."

/ Idem de magnorum moralium. li. i. c. 51. "Amicitia est medietas adulationis et inimicitie. Amicitia est circa operationes et sermones. Adulator est qui plus decedentibus et existentibus adiiciens est. Diminuens autem inimicus: et ab eis quie sunt circumauferens: neuter graoratione laudabilis est: amicus autem in medio horum neque enim plus eis quae sunt adiiciet: neque laudabit qua non decent."

/ Libro. 2 c. 62 "Firmissima quidem et legalissima: et optima est studiosis amicitia: secundum virtutem et secundum bonum existens."

/ 86. c. "Est vtique amicus: altur ego."

/ Idem retho. li. i. c. 7. "Amicus est qui eorum qua putat bona esse illi: opatiuus est proptur illud."

/ li. 2. c. 4. "Amici condolent"

/ 6. c. "Amare est velle alicui qua putat bona esse illi: operatiuus est proptur illum."

/ li. 7 c. 4. "Amici condolent. /.6. c.Amare est velle alicui qua putat bona illius gratia sed non sui et secundum posse actiuum est horum. Amicus est qui amat et econtra amatur: putantur autem amici esse qui sic habere putantur adiuicem. Nece est amicum esse congaudentem bonis: et condolentem tristibus Qui ea qui sibi alii vult: huic videtur amicus esse. Factura amicitie est gratia: et non requisitum facem: et cum fecerit non manifestare: sic enim impsius gratia videtur non proptur alterum."

/ 16. c. "Iuuenes sunt amatores amicitie et amici: et amatores sodalium magis quam aliarum etatum: quia gaudent in conueniendo."

/ Idem pollitur. li. 2. c. i. "Amicitiam quidem putamus maximum esse bonorum ciuitatibus sic enim vtique mime seditiones facient."

/ Idem topicorum libro 3. "Magi eligentda est superabundantia amicitie quam pecuniarum."

Cronica de nugis philosophorum. c. 28 "scilicet de aristotele: Aristoteles interrogatus quid est amicus: inquit: vna anima in quoles duo corpora. Idem amicitiam determinabat esse equilitatem beniuolentie conuertibilem"

Iesus filius sirach in eccl. c. 6. "Noli fieri pro amico inimicus proximo. Amicus fidelis protectio fortis: qui autem inuenit illum: inuenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio: et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei eius."

/ 25. c. "Beatus qui inuenit amicum verum"

Terentius in andria. c. 3 "Hoc tempore obsequium amicos: veritas odium parit."

/ Idem in adelphis. c. 22. "Uetus verbum haec quidem est. Communia esse amicorum inter se omnia."

/ Idem in phormione. c. 13. "Solus est homo amico amicus"

Salustius in catilinario.

/ "Idem velle atque idem nolle ea demum firma amicitia est."

/ Idem in iugurtino: "Non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt: verum amici: quos neque armis cogere nec auro parare queas officio et fide parantur. Eadem cupere eadem odisse ac eadem metuere inter bonos amicitia: intur malos fautio est. Melius visum est amicos quam seruos quirere: tutiusque volentibus quam coacti impare."

Tullius retho. artis vete. li. 2. c. 10. "Amicitia est voluntas erga aliqua rerum bonarum illius ipsius causa quem diligit."

/ Idem de amicitia: "Ego vos hortari tantum possum vt amicitiam omnibus humanis anteponatis. Nihil est enim tam nature aptum: tam conueniens ad res vel secundas vel aduersas. Hoc sentio nisi in bonis amicitiam esse non posse. Amicitia nihil aliud est: nisi omnium diuinarum humanarumque rerum cum beniuolentia et charitate summa consentio. Uirtus amicitiam et gignit et continet: nec sine virtute amicitia esse vllo pacto potest. Quid dulcius quam habere amicum cum quo omnia possis loque vt tecum Secundas res facit splendidiores esse amicitia: et aduersas patiens communicansque leuiores. Quanta vis amicitie concordieque sit: ex discessionibus atque discordiis percipi potest. Nulla est excusatio peccati si amici causa peccaueris. Hec lex in amicitia sanciatur vt neque rogemus res turpes: neque faciamus rogati. Uere amicitie difficile reperiuntur in his qui honoribus reipublice veriantur."

/ Idem de offi. li. 3. c. 9 "Neque contra rempublicam: neque contra iusiurandum ac fidem amici sui causa vir bonus faciet."

/ Idem de fide bonorum et malorum libro i. Epicurus quidam ita dicit: "Omnium rerum quas ad beate viuendum sapientia comparuit: nihil est maius amicitia: nihil vberius: nihil iocundius. Cum solitudo et vita sine amicis insidiarum plena sint: ratio ipsa mouet amicitias comparare."

/ Idem de nam deorum li. i. "Hominum charitas et amicitia gratuita est"

Quintilianus declam. 8. declam. "Non reperio quid in rebus humanis excogitauerit natura prestantius amicitia: quid concordia contra fortunam maius auxilium."

Seneca epistolarum ad lucillum li. 2. e. i. "Negociatio est non amicitia que ad commodum accedit. Quomodo huiusmodi homines natura conciliat: sic inest huic quoque rei stimulus qui nos amicitiarum appetentes faciat. Qui amicus est amat: qui amat non vtique amicus est: itaque amicitia semper prodest: amor aliquando etiam nocet. / Li. 7. e. 5.Amicus animo possidendus est."

/ Idem de tranquillitate animi. "Nihil eque oblectat animum quam amicitia fidelis et dulcis."

""

Marcialis cocus epigramaton li. 5. "Colit ingratas pauper amicitias."

/ Idem li. vndique suscepto. ca. 2. "Omnis amicus amat: sed non qui amat omnis amicus."

Ualerius max. li. 4. ti. de amore et dilectione c. 7. et pe. "Amicitie vinculum potens est et praeualidum neque vlla ex parte sanguis iuribus inferius: hoc etiam certius et exploratius quod illud nascendi sors fortuitum opus: haec vniuscuiusque solido iudicio incoacta voluntas contrahit. Deserta est futura vita hominis nullius amicitie cincta presidio."

Ambrosius de officiis li. 3. et fi. c. 16. et fi. "Si necesse est: toleremus propteur amicum etiam aspera: plerumque inimicitie subeunde sunt proptur amici innocentiam. Intur disperares mores non potest esse amicitia. Uirtus est amicitia: non conquestus: que non pecunia sed gratia paratur. Meliores amicitie sut inopum plerumque quam diuitum."

Beotius de consol. li. 3. c. 3. "Amicorum quidem scis simum genus non in fortuna sed virtute numeratur"

Cassiodorus de amicicia. c. 3. "Amicitia ex quodam vsu diligendi cum electione rei que diligenda est: et deliberatione procedit. Uera amicitia in se solida est: et in omnibus amicis necessitatibus ad omnem cooperationem et tolerantiam secum quadrans. In humanis rebus nihil amicitia dulcius inuenitur: nihil sanctius appetitur: nihil fructuosius custoditur: habet enim fructum vite que nunc est et future. Amicitia propria suaui tate virtutes alias condit: aduersa temperat: prospera componit: tristiaque iocundat. Solus est qui sine amico est."

/ 6. c "In amicitia vera nihil est inhonestum: nihil. simulatorium: nihil lucri temporalis: aut inanis glorie venatiuum. Fons et origo amicitie amor est: et quasi genus ad speciem. Nam cum amor sepe sine amicitia sit amicitia sine amore nunquam consistit."

/ 9. c. "Homo est amicitia in questu non in assentatione: sed in veritate et fide. Est autem amicitie suauissimus fomes synceritas affectationum: mutua obsequela: rerum honestarum crebra collatio: parilitas voluntatum: ugis et inuiolabilis fides."

/ 15. c. "Linguosos ad amicitie secreta non arbitror eligendos. Fides in amicitia maximum locum tenet."

/ 17. c. "Solidiores inueniuntur plerumque pauperum amicitie quam magnatum. Tanto purior est erga pauperem charitatis affectio: quanto nulla circa eum subest: adulationis aut simulationis occasio."

/ 22. c. "Quicquid amico impenderis nunquam improperes."

/ 24 c. "Omnis assentatio sit procul a conditione amicitie aliena. Simulatio siquidem et assentatio due virulentissime pestes sunt: qui semper procul ab amicitia relegentur."

/ 25. c. "Inhonestum est bellum cum eo gerere quem tu familiaritatis secretarium habuisti. Soluta amicitia semper ei qui amicum habueris honor est exhibendus."

/ 27 c et fi. "Dilectionis est consulere et amico beneficia exhibere. Ueteris amicitie vestigiis aliqua reuerentia semper impendenda est: nisi eam enormitas reatus eximeret."

Gregorius in pastorali. c. 47. "Malorum cum incaute amicitiis iungimur: culpis ligamur."

Uersificator fabularum esopi. 57. fab. "Nemo sibi satis est: eget omnis amicus amico."

Auctor libri qui dicitur facetus. c. 6. "Utilius homini nihil est quam fidus amicus. Ut veluti secum cuncta loquatur ei. Rebus in aduersis: dabit hic solatia fati. Prosperitate quidem gaudet vtrique magis. Prouidus eiusdem doctrine quirat amandum."

Gualterius de castellione li. 6. "Quem fastidit homo non vere diligit ille. Uerus amor miserum: qui non fastidit amicum."

Mattheus vindocinensis de historia tobie c. 32. "Est sine melle fauus: sine messe seges sine fructu Arbor: amicitie coniuge vita carens."

Iacobus beneuentanus. c. 34. "Omnibus est rebus bonus anteferendus amicus. Sed modo perfectus rarus amicus adest. In verbis fidus: non delectatur amicus. Gaudet enim factis commoda ferre sibi. Infidum fugias: fidumque sequaris amicum. Huic proposse stude: ferre benignus opem."

Auctor libri qui incipit astrolabi: "Omnis dona dei transcendit verus amicus. Iudex et medicus tibi concilientur amore. Si posses omnes: praecipue tamen hi."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 8