Text List

Rubrica 11

Rubrica 11

De acquirendis amicis

¶ De acqurendis amicis. Rubrica. 11

ISocrates in exhortationibus. c 2. "Neminem amicum concilies priusquam perttenes quo pacto se gesserit erga priscos amicos: credas enim etiam erga te huiusmodi futurum cuiusmodi erga illos fuit."

Seneca epistolarum ad lucillum li. i. e. 3. "Omnia cum amico delibera: sed de ipso prius."

/ Idem de remediis fortuitorum. e. 20. "Ibi amicum queras vbi inuenias: quere inter liberales artes: inter recta et honesta officia: quere in laboribus ad mensam: ista res non queritur: quere aliquem frugi."

Lucanus li. 8. "Cole felices: miseros fuge. Aduersis non deesse decet: sed leta secutos: Nulla fides vnquam miseros eligit amicos."

Marcialis cocus li. vndique suscepto. c. 3. "Sepe diuque suo quem dignum censet amore. Pertractat sapiens: sic amat ex habitu. Antequaem ames erisippe proba: sed amare probatum Cura: totoque illum pectore suscipias."

Cato. c. 5. et fi. "Cum tibi vel socium: vel fidum queris amicum. Non tibi fortuna est hominis: sed vita petenda."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 11