Text List

Rubrica 10

Rubrica 10

De amicorum experientia et cognitione

¶ De experientia amicorum et cognitione. Rubrica 10.

SAlomon in prouerb. c. 17. "Omni tempore diligit qui amicus est: et frater in angustiis comprobatur."

Isocrates in exhortationibus. c. 2. "Nec cum nocumento experiaris amicum: nec in expertus amicorum manere velis: ages enim hec si nequi quam indigens te similes indigere: de effabilibus vt de ineffabilibus disserere: casus enim nihil lederis: sortitus vero mage praependes eorum modum. Amicos in aduersitatibus discernimus. Acceptes amicos non solum anxiantes in sinistris: sed non nuidentes in secundis: pistoles enim infelicibus compatiuntur: prosperitatibus autem inuident."

Iesus filius sirach in eccl. c. 12. "Non agnoscitur in bonis amicus: et non absconditur in malis inimicus."

Seneca epistolarum ad lucillum li. i. e. 3. "Omnia cum amico delibera: sed de ipso prius"

Ualerius max. li. 4. ti. de amore et dilectione "Sincere fidei amici praecipue in aduersis rebus cognoscuntur: in quibus quicquid praestatur totum a constanti beniuolentia prosiciscitur. felicitatis cultus qui maiore ex parte adulationi quam charitati erogatur: certe suspectus est: perinde ac si plus semper petat quam impendat."

Cassiodorus de amicitia. c. 16 "In diuitiis fides amicitie latet."

Uersificator fabularum esopi. 62 fa. "Quis amet et quis non sola procella docet. Sors aspera monstrat amicos."

Auctor libri qui dicitur facetus. c. 6. "Fidus in aduersis cognoscitur omnis amicus."

Andreas capellanus ad gualterium de amore li. 3. "Uerus amicus in amici aduersitatibus fidelior inuenitur: et efficitur in omni turbatione constantior."

Penrigetus samariensis li. i. parte. i. "Preualet haec solo mala sors: quod monstrat amicos"

Iacobus beneuentanus. c. 34 "Notus in aduersis omnis amicus erit."

Prouerb. vulg. "Albesogno se cognossciamisi."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 10