Rubrica 13
Rubrica 13
De amicorum confidentia
CRonica de nugis philosophorum. c. 6 scilicet de biante. "Bias vnus de. vii. sapeientibus dicebat: diligen oportem: vt odio habituros nam plerosque malos."
¶ Tullius de amicitia: "Scipio negabat vllam vocem inimicitiorem amicitie posse reperiri quam eius qui dixisset ita amare oportere vt aliquoniam esset osurus: nec vero se adduci posse: vt hoc quemadmodum putaretur abiante esse dictum crederet: qui sapiens hitus esset vnus e septem: impuri cuiusdam aut ambitiosi aut omnia ad suam potentiam reuocantis esse sententiam: quoniam enim modo quisquam amicus esse poterit: eius cui se putabit inimicum esse posse."
¶ Ualerius max. li. 3 ti. de constantia. "Alexandri macedonum regis amicus et comes philippus medicus: cum suis manibus temperatam potionem alexandro porrexisset: a permenione misse litterae superuenerut admonentes vt rex insidias philippi medici perinde ac pecunia corrupti a dario caueret: quis cum legisset fine vlla cunctactione medicamentum angit: ac eas tantum legendas philippo tradidit: pro quo tam constanti erga amicum iudicio dignissimam a diis immortalibus mercedem recepit: qui incolumitatis eius praesidium falso interpellari iudicio voluerunt."
/ Idem li. 4. ti. de moderatione. "Plato cum a quodam audierat xenocratem discipulum suum de se multa impie locutum sine vlla cunctactione criminationem respuit: instabat certo vultum iudex causam quarens: cur sibi sidos non adhiberetur: adiecit non esse credibile: vt quem tanto tempore amaret ab eo inuicem non diligeretur: postremo eum ad iusiurandum inimicitias: serentis malignitas confugisset: ne de per iurio eius disputaret affirmauit numquam xenocratem illa dicturum fuisse nisi ea dici expedire sibi iudicasset."
/ Idem ti. de amore et dilectione "Damodo et pithias pitagorice prudentie sacris iniciati tam fidelem intur se amicitiam vinxerunt vt cum alterum ex his dionysius syracusanus interficere vellet: atque his temptus ab eo quo priusquam periret domum profectus res suas ordinaret impetrasset: altur vadem se pro reditu eius tyran no dare non dubitauit. Igitur omnes et in primis dionysius noue atque ancipitis rei exitum speculabantur: appropinquinte deinde finita die nec illo redeunte vnusquisque stultitie tam temerarium sponsorem dannabat. at his nihil se de amici constantia metuere praedicabat. Eodem autem momento et hora a dionysio constituta qui eam acceperat superuenit: admiratus amborum animum tyrannus supplicium fidei remisit. Insuperque eos rogauit vt se in societatem amicitie tertium sodalitii gradum vltima culturum beniuolentiam reciperent. Bias ita aiebat oportere homines in vsu amicitie versari vt meminissent eam ad grauissimas inimicitias posse conuerti. Quod quidem praeceptum prima specie nimis fortasse callidum videatur. Inimicumque simplicitati qua praecipue amicitia gaudet: sed si animi altior cogitatio dimissa fuerit: per quam vtile reperietur."
On this page