Text List

Rubrica 14

Rubrica 14

De amicorum constantia et inconstantia

¶ De amicorum constantia et inconstantia. Rubrica 14

SAlomon in prouer. c. 18. "Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico."

/ 19. c. "Diuitie addunt amicos pistolimos a paupere autem et hi quos habuerit sepantur"

Isocrates in exhortur. c. i. "Decet natos sicut substantie: sic etiam paterne dilectionis esse heredes."

/ 2. c. "Lente quidem fiat amicus: factus tentes perseuerare."

Cronica de nugis philosopho. c. 8 "scilicet de periandroPeriander corinthius vnus de. vii. sapientibusait: Amicis et felicibus et infelicibus idem sis."

Aristoteles ethincorum libro 8. c. 4. "Proptur vtile existentes amici cum conferente dissoluuntur. Sola bonorum amicitia intransmutabilis est. Loca non dissoluunt amicitiam simpliciter sed opeationem."

/ 5. c "Mali firmum quid non habent: neque enim sibiipsispermanent similes existentes: in modicum enim tempus fiunt amici gaudentes adinuicem malitia."

Iesus filius sirach in eccl. c. 6. "Amicus si permanserit fixus erit quasi coequalis: et in domesticis tuis fiducialitur aget."

/ 22. c. "Ad amicum etsi produxeris gladium ne desperes: est enim regressus ad amicum. Fidem posside cum amico in paupertate illius: non et in bonis illius leteris: in tempore tribulationis illius permane illi fidelis non in hereditate illius coheres sis."

Tullius de officiis li. i. c. 22. "Beniuolentiam non adolescentulorum more ardore quodam amoris: sed stabilitate potius et constantia iudicamus"

/ Idem rethor. artis noue li. 5. 10. c. "Qui fortunis alicuius induncti amicitiam eius secuti sunt: hi simili ac fortuna delapsa est deuoluant omnes."

/ Li. 7. et fi. ca. 10. "Falsi amiqui sereno vite tempore praesto sunt: simili atque hyenni fortune viderunt deuolant omnes. Idem de fine bonorum et malorum li. 2. Si vtilitas amicitiam constituet tollet eandem."

/ Idem de amicitia: "Invita tyrannorum nulla fides: nulla charitas: nulla stabilitas beniuolentie potest esse fiducia: omnia semper suspecta atque sollicita: nullus locus amicitie. Quis enim eum aut diligit quem metuat aut eum a quo se metui putat. Coluntur tantum simulatione amicitie dumtaxat ad tempus."

Ouidius de tristibus lib. i. e. 8. "Donec eris felix: multos numerabis amicos. Tempora si fuerint nubila: solus eris."

/ Epistola. 4 "Scilicet vt fulmini: spectatur in ignibus aurum. Tempore si duro est inspicienda fides. Dum viuat et vultum: ridet fortuna secundo. Inde libatas: cuncta sequuntur opes. At simul intonuit fugiunt: nec noscitur vsquam Agminibus comitum: qui modo cinctus erat."

/ Idem de ponto li. 2. e. 3. "Diligitur nemo: nisi cui fortuna secuda est. Que simul intonuit: proxima queque fugat."

/ Epistola. 6. "Turpe erit in miseris: veteri tibi rebus amico Auxilium nulla parte tulisse tuum. Turpe sequi casum: et fortune credere amicum. Et nisi sit felix esse negare suum."

Quintilianus declam. li. i. declam. i. "Cum propter pecuniam ames: idem amoris et spes tutus est."

Seneca epistolarum ad lucillum li. 2. e. i. "Qui vtilitatis causa assumptus est: tam diu placebit quamdiu vtilis fuerit."

/ Libro. 6. e. 7. et fi. "Est quidem suppinus ac negligens qui in amici memoriam ab aliqua regione amouetur."

Lucanus lib. 8. "Dat penas laudata fides cum sustinet inquit: Quos fortuna premit. Aduersis non deesse decet."

Ualerius max. li. 3 ti. de constantia: "Centurio quidam diui augusti: cum antoniano bello sepenumero excellentes pugnas edidisset improuisis hostium insidiis circumuentus: et ad antonium alexandriam perductus: interrogatusque quisnam de eo statui deberet: iugulari me inquit iube: quia non salutis beneficio neque mortis supplicio adduci possum vt aut cesaris miles desinam: aut tuus esse incipiam. Ceterum quo constantius vitam contempsit eo facilius impetrauit: antonius enim virtuti eius incolumitatem tribuit."

Marcialis cocus li. vndique suscepto. c. 6 "Nescit amor vehemens: ad queque pericula rumpi."

Boetius de consolatione li. 2. c. 15. "Amicorum tibi fidelium mentes aspera horribilisque fortuna detexit: hoc tibi certos sodalium vultus ambiguosque secreuit."

/ Lib. 9. c. 9. "Quem felicitas amicum fecit: infortunium faciet inimicum."

Cassiodorus epistolarum li. 10. e. 2. "Amicitia tantum est certior quantum vetustior: quia facile mutari non potest: quod per longa tempora custoditur."

Uersificator fabularum esopi. 28 fa. "Nullus amor durat: nisi fructus seruet amorem."

/ Fabula. 62. "Nam refugit viso: turbine falsus amor. Dum fortuna tonat: fugitiuos terret amicos. Quis amet et quis non: sola procella docet."

Auctor li. qui dicitur facetus. c. 6 "Qui fuerit felix: multis venerandus amatur. Sed miser effectus solus ad ima cadit."

Andreas ad gualterium de amore li. 3. "Uerus amicus in amici aduersitatibus fidelior inuenitur: et efficitur in omni turbatione constantior."

Heinricus samari. li. i. parte. i. "Cum zephirus flabat: multis comitabar amicis. Nunc omnes aquilo: turbine flante fugat. Omnis in aduersis rebus amicus abest."

/ Li 2 in fi. "Nulla remota via: solidum partitur amorem."

Iacobus beneuentanus. c. 34 "Mutari nescit: inueteratus amor."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 14