Rubrica 2
Rubrica 2
De inuidia: zelo et nemessatione
¶ Salomon in eccl. c. 8. "Ait salomon: Contemplatus sum omnes labores hominum et industrias animaduerti patere inuidie proximi."
¶ Aristoteles rethori. li. 2. c. 12. "Ne messare est tristari de eo qui videtur indigne bene agere."
/ c. 13. "Inuidia est tristitia quedam super bona actione apparente bonorum circa similes. Inuidebunt quidem tales: quibus sunt aliqui similes aut videntur. Amatores honoris magis inuidiosi sunt quam non amatores honoris. Et opinati sapientes: sunt enim amatores honoris in sapientia. Et vniuersaliter amatores fame circa aliquid inuidiosi sunt contra hoc"
/ 14. c. "Zelus est tristitia quedam super apparenti potentia bonorum honorabilium et contingentium sibi accipere praeter similes natura: non quia alii: sed quia non et sibi sunt. Zelatiuus seipsum praeparat propter emulationem vt obtineat bona. Inuidus autem vt proximus non habeat proptur inuidiam. Necesse cstzelatiuos quidem esse dignificantes seipsos bonis que non habent. Iuuenes et magnanimi sunt: zelatiui."
¶ Iesus filius sirach in eccl. c. 9. "Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis que futura sit illius subuersio."
¶ Tullius de oratore li. 2. "Laudi atque glorie maxime inuideri solet. Inuident homines maxime paribus aut inferioribus inuident sepe vehementer et eo magis si intolerantius se iactant: et equabilitatem communis iuris praestantia dignitatis aut fortune sue transeunt. Plerique sunt inuidi: maximeque hoc commune est vitium. Inuidetur praestanti florentique fortune: vt hoc opinio minuatur: et illa excellens opinione fortuna cum laboribus et miseriis permixta videatur."
¶ Ouidius sine titulo seu amorum libro i. c. 15. et fi. "Pascitur in inuidis liuor: post fata quiscit. Tunc si vis ex merito quemque tuetur homo."
/ Idem de arte amandi li. i. "Fertilior seges est alienis semper in agris. Uicinumque pecus grandius vber habet."
/ Idem de remedio amoris li. i. contra fi. "Summa petit liuor: perflant altissima venti. Summa petunt dextera fulmina missa iouis."
/ Idem de poento li. 3. e. 3 "Liuor iners vicium: mores non exit in altos. Utque latens ima vipera serpit humo."
/ Epistola. 4. "Scripta placent a morte fere: que ledere viuos Liuor. et iniusto: carpore dente solet."
/ Lib. 4. et fi. epistola. 16. et fi. "Non solet ingeniis summa nocere dies. Famaque post cineres maior venit."
¶ Quintilianus declamationum. 12 declam. "Quo non penetrans improbe liuor: quidue scabre malignitati clausum est."
¶ Mattheus in euangelio. c. 13. "Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua."
¶ Marcus in euangel. c. 6. "Non est propheta sine honore nisi in patria sua: et in cognatio ne sua et in domo sua."
¶ Paulus apostolus epstola ad galathas. c. 5. "Si inuicem mordetis et comeditis: videte ne abinuicem consumamini."
¶ Seneca tragediarum in hercule furente. c. 3 "Inuidia fastum ac sermo popularis premet. Arx praemi regni est posse ab inuidia pati."
/ Idem epistolarum ad lucillum li. 14. e. i. "Nemo eorum qui in re publica versantur quos vincant sed a quibus vincantur aspicit: et illis non tam iocundum est multos post se videre quam graue est aliquem ante se habere."
/ Idem de tranquillitate animi: "Alit liuorem infelix inertia: et omnes destrui cupiunt qui se prouehere non possunt."
¶ Marcialis cocus epigramaton lib. 5. "Esse quid dicam quod viuis fama negatur. Et sua quod rarus tempora lector amat. Hi sunt inuidie nimirum regule mores.Preferat antiquos semper vt illa nouis."
/ Idem li. vndique suscepto. c. i. "Inuidus irrisor rediuiuo crimine gaudet. Et semel irrisum: terque quaterque cupit."
/ Cap. 2. "Inuidie flammam qui tigiline laboras: Exiccata cutis omnibus insinuat. Torres inuidia non quintum candide: sed te Tores inuidia: non alium nisi te."
¶ Ualerius max. li. 4. ti. de amore et dilctione "Nulla tam modesta felicitas est que malignitatis dentes vitare possit."
¶ Priscianus li. 18. et fi. ti. "de significatione verborum significantium actionem et transitionem.Inuideo tibi: quasi non inuidens tibi fio: hoc est non ferens te bene agentem videre."
¶ Boetius in li. diuisionum: "Quicquid nouum est in pudenti obstinatione obliqui mors obtractionis."
/ Idem de disciplina scholarium li. 2. "Inuidia si secundum quid aduenerit: videlicet in discendo gratuita est. Simpliciter vero proprii est auctoris consumptura."
/ Libro. 10. e. 11. "Profectibus quidem proxima est indubitanter inuidia Inuidia tolerantia melius vincitur: que contentione semper augetur:"
¶ Gregorius in pastorali. c. 35. "Inuidi dum liuorem a corde non proiiciunt ad apertas operum nequitias deuoluuntur."
¶ Mattheus vindocinensis in poetria: parte 2. et fi. c. 4. "Fascinat inuidie: spiritus omne bonum Inuidia est odium aliene infelicitatis."
On this page