Text List

Rubrica 1

Rubrica 1

De odio

QUartus liber secunde partis tractat de odio discordia et pace: sub his titulis sequentibus.

¶ De odio. Rubrica. i.

Salomodo in prouerb. c. 10. "Odium suscitat rixas."

"/ 26 c. Qui operit odium fraudulenter reuelabitur malitia eius in concilio."

Aristoteles rethoricorum li. 2. ca. 21. "Non oportet amare tanquam oditurum: sed magis odire tanquam amaturum."

Iesus filius sirach in eccl. c. 9. "Temerarius in verbo suo odibilis erit."

Terentius in andria. c. 3. "Ueritas odium parit."

Tullius tusculanarum questionum li. 4. "Odium est ira inueterata."

Ouidius sine tituio siue amorum libro i. c. 8. "Sepe simultates ira morata facit."

Quintilianus declam. i. declam. "Odium omne adurunt oculi: et hunc in pectoribus humanis furentem lumina accendunt. Nec leuis animis accidit insania quotiens quem execraris aspicias."

/ 10 declam. " Oodiaplerumque ex inanibus causis aboriuntur."

/ 12 declam. "Non adeo desunt odiorum cause: vt iam rara simultas sit: et vt videatur aliquis nihil magis quam malos odisse."

/ 14 declam. "Omnia facinora nisi fallor causas vel de cupiditate: vel de simul tatibus trahunt."

Ioannes apostolus et euangels epistola vnica. c. i. "Qui odit fratrem suum: in tenebris est: et in tenebris ambulat: et nescit quo vadat: quoniam tenebre obscurauerunt oculos eius."

Iuuenalis li. 5. et fi. satis 3. et pe. "Intur finitimos vetus atque antiqua simultas: Immortale odium et nunquam sanabile vulnus."

Claudianus li. 3. "Non odium terrore moues."

Fulgentius mitologiarum lib. i. fabum. 6. "Mortalium iurgiorum inuidie ternario conflan tur statu: id est namli: causali: accidentali. Naturale est odium vt canium et luporum pecudum et luporum: hominum et serpentium. Casuale est vt amoris zelus atque inuidie. Accidens est quod aut verbis causaliter oboritur: vt hominum: aut proptur comestiones: vt iumentis."

Boetius de consolatione li. 4. c. 7. "Bonos quis nisi stultissimus oderit."

/ Idem topicorum libro 3. "Ex arrogantia fit quisque odiosus."

/ Idem in musica li. i. c. i. "Odiosa est dissimilitudo atque contraria."

Cassiodorus epistolarum li. 10. e. 11. ""

"/ De elatione odium concitatur."

Isidorus soliloquiorum. lib. 2. c. 23. "Aliene nequitie non serues dolorem. Odium a regno dei seperat hominem."

/ 45. c. "Odium timor generat"

Andreas ad gualterium li. 3. "Nullus tanto dilectionis alicui vel amicitie vinculo colligatur: si cognouerit ipsum pro sue vxoris vel filie vel propinque instanter esse amore sollicitum quoniam statim contraipsum nec accipiat: odii liuore moueri et indignationis venena concipere."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 1