Text List

Rubrica 9

Rubrica 9

De litibus et iurgiis

¶ De litibus et iurgiis. Rubrica. 9.

SAlomon in prouer. c. 13. "Inter superbos semper iurgia sunt."

/ 17. c. "Melior est bucella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio. Semper iurgia querit malus."

/ 18. c. "Os stulti iurgia prouocat."

Iesus filius sirach in eccl. c. 8. "Non litiges cum homine potente: ne forte incidas in manus illius. Non contendas cum viro locuplete: ne ecconsistat litem tibi: multos enim perdidit aurum et argentum vsque corregumextendit et conuertit."

/ 28. c. "Abstine te a lite: et minues peccata. Homo iracundus incendit litem."

Cronica de nugisphilosophurum. c. 5 scilicet de pictago. "Pictagus mitilenus qui fuit vnus de septem sapientibus dicebat: Non obiurgare amicum immo nec inimicum."

Ouidius de arte amandi li. i. "Iurgia praecipue vino stimulata caueto. Est nimium facilis ad fera bella manus."

/ Li. 2 "Esse procul lites: et amare premia lingue."

/ Paulus apostolus in epistola. 2. ad timotheum. c. 2. "Seruum deo non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes: docibilem: patientem: cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati."

Seneca de ira li. 2. "Cum pari contendere anceps est: cum superiore furiosum: cum inferiori sordidum."

Paladius de agricultura. c. 6. "Uno vel colono confinia possidenti qui fundum aut agrum suum locat: damnis suis ac litibus studet."

Lex diges. ti. de alienatione iudi. etc. l. item si res. in fi. "Uerecunda cogitatio eius qui lites execratur: non est vituperanda." Lex codi. ti. de iudi. li. properatur dum. in pn. "Sepe cause pecuniarie mam criminalibus creare noscuntur."

Auctor lib. de for. honeste vite. c. 4. "Non in iurgia disceptationesque descendas."

Cato. c. 3. "Litem inferre caue cum quo tibi gratia iuncta est."

Cassiodorus epistolarum li. 4. e. 37. "Longa questio litigantium non tam auget patrimonia quam euertit."

/ Lib. 11. e. 9. "Si queritis lucra: vitate potius damnosa litigia."

Isidorus soliloquiorum lib. 2. c. 25. "Nullus existat sermo iurgiorum qui concordiam diuidat."

/ 26 c. "Uita lites. Tolle occasionem lit."

Iacobus beneuentanus. c. 29 "Hoc tibi precipio: vites vt placita semper: Si poteris: quoniam prelia sepe mouent. Questio res minuit: odium creat: incitat iram. Pro lucro damnum: ducere sepe solet."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 9